Obrazy na stronie
PDF
ePub

Can. 253. § 1. Congregatio Sacrorum Rituum1 ius habet videndi et statuendi omnia ea quae sacros ritus et caeremonias Ecclesiae Latinae proxime spectant, non autem quae latius ad sacros ritus referuntur, cuiusmodi sunt praecedentiae iura aliaque id genus, de quibus sive servato ordine iudiciario sive in linea disciplinari disceptetur.

§ 2. Eius proinde est praesertim advigilare, ut sacri ritus et caeremoniae diligenter 5 serventur in Sacro celebrando, in Sacramentis administrandis, in divinis Officiis persolvendis, in iis denique omnibus quae Ecclesiae Latinae cultum respiciunt; dispensationes concedere opportunas; insignia et honoris privilegia, tam personalia et ad tempus, quam localia et perpetua, quae ad sacros ritus vel caeremonias pertineant, elargiri, et cavere ne in haec abusus irrepant.

§ 3. Denique ea omnia agit, quae ad beatificationem et canonizationem Servorum Dei vel ad sacras reliquias quoquo modo referuntur.

Can. 254. Ad Congregationem Caeremoniale m2 pertinet moderatio caeremoniarum in Sacello Aulaque Pontificali servandarum et sacrarum functionum quas Patres Cardinales extra pontificale sacellum peragunt.

10

15

Can. 255. Ad Congregationem pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis 3 spectat dioeceses constituere vel dividere et ad vacantes dioeceses idoneos viros promovere, quoties hisce de rebus cum civilibus Guberniis agendum est; insuper Congregatio in ea negotia incumbit, quae eius examini subiiciuntur a Summo Pontifice per Cardinalem Secretarium Status, praesertim ex illis quae cum legibus civi- 20 libus coniunctum aliquid habent, et ad pacta conventa cum variis Nationibus referuntur. Can. 256. §1. Congregatio de Seminariis et Universitatibus4 studiorum vigilat super omnibus quae ad regimen, disciplinam, temporalem administrationem et studia Seminariorum pertinent, incolumi iure Congregationis de Prop. Fide. Eidem pariter commissa est moderatio regiminis ac studiorum, in quibus versari debent 25 athenaea seu quas vocant Universitates vel Facultates quae ab Ecclesiae auctoritate dependent, comprehensis iis quae a religiosae alicuius familiae sodalibus diriguntur. Novas institutiones perpendit approbatque; facultatem concedit academicos gradus conferendi normasque tradit quibus ii conferre debeant, et, ubi agitur de viro singulari doctrina commendato, potest eos ipsa conferre.

Can. 257. § 1. Congregationi pro Ecclesia Orientalis praeest ipse Romanus Pontifex. Huic Congregationi reservantur omnia cuiusque generis negotia quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesiarum orientalium referuntur, etiamsi sint mixta, quae scilicet sive rei sive personarum ratione latinos quoque attingant.

30

35

683. Die römischen Gerichtshöfe (De Tribunalibus Curiae Romane). Can. 258. § 1. Sacrae Poenitentiariae praeficitur Cardinalis Poenitentiarius Maior. Huius tribunalis iurisdictio coarctatur ad ea quae forum internum, etiam non sacramentale, respiciunt; quare hoc tribunal pro solo foro interno gratias largitur, absolutiones, dispensationes, commutationes, sanationes, condonationes; excutit prae- 40 terea quaestiones conscientiae easque dirimit.

1 Decreta authentica Congr. S. Rituum, promulg. sub auspiciis Leonis XIII., Rom 1898 ff.; AVMÜLLER-Rom 184 ff.

2 AVMÜLLER-Rom 198 ff.

3 AWYNEN, Päpstl. Diplomatie, Fr 1922, 72 ff.; AVMÜLLER-Rom 202 ff.

[blocks in formation]

EGÖLLER, Päpstl. Poenitentiarie, 2 Bde., Rom 1911 (Bibl. Preuß. Hist. Inst. zu Rom, 7. und 8. Bd.); AVMÜLLER-Rom 227 ff.

§ 2. Eiusdem insuper est de iis omnibus iudicare quae spectant ad usum et concessionem indulgentiarum, salvo iure S. Officii videndi ea quae doctrinam dogmaticam circa easdem indulgentias vel circa novas orationes et devotiones respiciunt.

Can. 259. Causae ordinem iudiciarium requirentes aguntur apud Sacram Romanam 5 Rotam et apud Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae intra fines et secundum normas traditas in can. 1598-1605, salvo iure Congregationis S. Officii et Congregationis Sacrorum Rituum in causas sibi proprias.

684. Die Aemter der römischen Kurie (De Officiis Curiae Romanae).

Can. 260. § 1. Cancellariae Apostolicae1, cui praeest Cardinalis Can10 cellarius Sanctae Romanae Ecclesiae, hoc est proprium munus, apostolicas expedire litteras seu bullas pro beneficiorum et officiorum consistorialium provisione, novarum provinciarum et dioecesium ac capitulorum institutione et pro aliis maioribus Ecclesiae negotiis conficiendis.

Can. 261. Datariae Apostolicae, quam moderatur Cardinalis Datarius 15 Sanctae Romanae Ecclesiae, commissum est cognoscere de idoneitate promovendorum ad beneficia non consistorialia Apostolicae Sedi reservata.

Can. 262. Camerae Apostolicae, cui praesidet Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Camerarius, cura est atque administratio bonorum ac iurium temporalium Sanctae Sedis.

20 Can. 263. Officium Secretariae Status, cuius moderator est Cardinalis Secretarius Status 3

25

....

Can. 264. Ad Secretarias Brevium ad Principes et Epistolarum latinarum spectat munus latine scribendi acta Summi Pontificis, ab eodem illis commissa.

[blocks in formation]

Can. 265. Romano Pontifici ius est, a civili potestate independens, in quamlibet mundi partem Legatos cum vel sine ecclesiastica iurisdictione mittendi.

Can. 266. Dicitur Legatus a latere Cardinalis qui a Summo Pontifice tanquam alter ego cum hoc titulo mittitur, et tantum potest, quantum ei a Summo Pontifice demandatum est.

30 Can. 267. § 1. Legati qui mittuntur cum titulo Nuntii aut Internuntii:

35

40

1o. Fovent, secundum normas a Sancta Sede receptas relationes inter Sedem Apostolicam et civilia Gubernia apud quae legatione stabili funguntur;

2o. In territorio sibi assignato advigilare debent in Ecclesiarum statum et Romanum Pontificem de eodem certiorem reddere;

3o. Praeter has duas ordinarias potestates, alias plerumque facultates obtinent quae tamen sunt omnes delegatae.

§ 2. Qui vero mittuntur cum titulo Delegati apostolici unam habent ordinariam potestatem de qua in § 1 n. 2, praeter alias facultates delegatas ipsis a Sancta Sede commissas.

Can. 269 § 1 Legati ordinariis locorum liberum suae iurisdictionis exercitium relinquant.

1 HBRESSLAU, Handb. d. Urkundenlehre I, II 12, L 1912. 1913; EGÖLLER, Päpstl. Register- u. Kanzleiwesen im 14. Jahrh. (Qu. u. Forsch. d. Preuß. Hist. Inst, i. Rom VI), 272 ff. 2 AVMÜLLER-Rom 239 ff.

3 WYNEN, Päpstl. Diplomatie 64 ff.; AVMÜLLER-Rom 202 ff.

4 EICHMANN 148 ff.; AWYNEN, Päpstl. Diplomatie 54 ff. 76 ff. 109 ff.; STUTZ, KR § 70

§ 2. Licet forte charactere episcopali careant, praecedunt tamen omnibus Ordinariis qui non sint cardinalitia dignitate insigniti.

§ 3. Si charactere episcopali sint aucti, possunt sine Ordinariorum licentia in omnibus eorum ecclesiis, excepta cathedrali, populo benedicere et officia divina etiam in pontificalibus, adhibito quoque throno et baldachino, peragere.

686. Patriarchen, Primaten, Metropoliten 1.

Can. 271. Patriarchae aut Primatis titulus, praeter praerogativam honoris et ius praecedentiae ad normam can. 280, nullam secum fert specialem iurisdictionem, nisi iure particulari de aliquibus aliud constet.

5

Can. 272. Provinciae ecclesiasticae praeest Metropolita seu Archiepiscopus; quae 10 dignitas coniuncta est cum sede episcopali a Romano Pontifice determinata vel probata. Can. 275. Metropolita obligatione tenetur, intra tres menses a consecratione vel, si iam consecratus fuerit, a provisione canonica in Consistorio, per se vel per procuratorem a Romano Pontifice pallium2 petendi, quod significat potestatem archiepiscopalem.

Can. 276. Quare ante pallii impositionem, excluso speciali indulto apostolico, ipse 15 illicite poneret actus sive iurisdictionis metropolitanae, sive ordinis episcopalis in quibus, ad normam legum liturgicarum, usus pallii requiritur.

687. Plenar- und Provinzialsynoden3.

Can. 281. Ordinarii plurium provinciarum ecclesiasticarum in Concilium plenarium convenire possunt, petita tamen venia a Romano Pontifice, qui suum Legatum designat 20 ad Concilium convocandum eique praesidendum.

Can. 283. In singulis provinciis ecclesiasticis celebretur provinciale Concilium vicesimo saltem quoque anno.

Can. 291. § 1. Absoluto Concilio plenario aut provinciali, praeses acta et decreta omnia ad Sanctam Sedem transmittat, nec eadem antea promulgentur, quam a Sacra 25 Congregatione Concilii expensa et recognita fuerint; ipsimet autem Concilii Patres designent et modum promulgationis decretorum et tempus quo decreta promulgata obligare incipiant.

§ 2. Decreta Concilii plenarii et provincialis promulgata obligant in suo cuiusque territorio universo, nec Ordinarii locorum ab iisdem dispensare possunt, nisi in casibus 30 particularibus et iusta de causa.

688. Apostolische Vikare und Präfekten.

Can. 293. § 1. Territoria quae erecta non sunt in dioeceses reguntur per Vicarios aut Praefectos Apostolicos; qui omnes ab una Apostolica Sede nominantur.

Can. 294. § 1. Vicarii et Praefecti Apostolici iisdem iuribus et facultatibus in suo 35 territorio gaudent, quae in propriis dioecesibus competunt Episcopis residentialibus, nisi quid Apostolica Sedes reservaverit.

Can. 295. § 1. Vicarii et Praefecti Apostolici ab omnibus missionariis, etiam religiosis, possunt ac debent exigere ut suas patentes seu alias quasvis eorum missionis, destinationis, constitutionis ac deputationis litteras exhibeant, easque exhibere recusantibus exercitium 40 cuiusvis ministerii ecclesiastici prohibere.

§ 2. Omnes missionarii, etiam regulares, licentiam sacri ministerii exercendi petant a Vicariis et Praefectis Apostolicis, qui tamen eam ne denegent, nisi singulis et gravem

ob causam.

1 EICHMANN 150 ff.

2 THALHOFER-EISENHOFER, I 566 ff.; SÄGMÜLLER I 438 ff.

3 EICHMANN 153 ff.

4 EICHMANN 156 ff.

5

Can. 296. § 1. Etiam missionarii regulares subiiciuntur Vicarii et Praefecti Apostolici iurisdictioni, visitationi et correctioni in iis quae pertinent ad missionum regimen, curam animarum, Sacramentorum administrationem, scholarum1 directionem, oblationes intuitu missionis factas, implementum piarum voluntatum in favorem eiusdem missionis. Can. 298. Si qua dissidia in iis quae ad curam animarum pertinent, sive inter singulos missionarios, sive inter diversas religiones, sive inter missionarios, et alios quoslibet oriri contigerit, ea quamprimum componere curent Vicarii ac Praefecti apostolici, qui huiusmodi quaestiones, ubi opus fuerit, dirimant, integro tamen iure recursus ad Apostolicam Sedem, qui decreti effectum non suspendit.

10 Can. 300. § 1. Ad normam can. 340, Vicarii ac Praefecti Apostolici tenentur obligatione Sedi Apostolicae exhibendi plenam accuratamque relationem de suo quisque pastorali officio, deque omnibus quaecunque ad statum vicariatus vel praefecturae, ad missionarios, ad religiosos, ad populi disciplinam, ad scholarum frequentiam, ad fidelium denique ipsorum curae commissorum salutem quavis ratione pertineant; quae relatio scripta 15 esse debet et subscripta tum ab ipso Vicario aut Praefecto tum ab uno saltem ex consiliariis de quibus in can. 302.

20

§ 2. Imo etiam sub cuiusque anni exitum ad Sanctam Sedem mittant elenchum seu numerum conversorum, baptizatorum annuaeque Sacramentorum administrationis una cum aliis notatu dignioribus.

Can. 302. Constituant Consilium ex tribus saltem antiquioribus et prudentioribus missionariis, quorum sententiam, saltem per epistolam, audiant in gravioribus et difficilioribus negotiis.

Can. 303. Prout siverit opportunitas, missionarios saltem praecipuos tum religiosos tum saeculares proprii territorii congregant semel saltem in anno, ut possint ex singu25 lorum experientia et consilio deducere quae sint ordinanda perfectius.

30

35

Can. 305. Studiosissime curent, onerata graviter eorum conscientia, ut ex christianis indigenis seu incolis suae regionis probati clerici rite instituantur ac sacerdotio initientur.

b) Der Bischof und die Teilhaber an der bischöflichen Gewalt (De potestate episcopali deque iis qui de eadem participant).

689. Der Bischof 2.

Can. 329. § 1. Episcopi sunt Apostolorum successores atque ex divina institutione peculiaribus ecclesiis praeficiuntur quas cum potestate ordinaria regunt sub auctoritate Romani Pontificis.

§ 2. Eos libere nominat Romanus Pontifex.

§3. Si cui collegio concessum sit ius eligendi Episcopum, servetur praescriptum can. 3213. Can. 330. Antequam quis in Episcopum assumatur, constare debet, secundum modum a Sede Apostolica determinatum, eum esse idoneum.

Can. 332. § 1. Cuilibet ad episcopatum promovendo, etiam electo, praesentato vel 40 designato a civili quoque Gubernio, necessaria est canonica provisio seu institutio, qua Episcopus vacantis dioecesis constituitur, quaeque ab uno Romano Pontifice datur.

1 THGRENTRUP S. V.D., Die Aufsicht über die Missionsschulen nach dem Codex i. c., ZMW XI, 1921, 33 ff. 2 STUTZ 255 ff.; EICHMANN 164 ff.

3

can. 321. Si cui collegio est ius eligendi Abbatem vel Praelatum nullius, ad validam electionem requiritur numerus suffragiorum absolute maior, demptis suffragiis nullis, firmo peculiari iure quod maiorem suffragiorum numerum exigat. Ueber praelati nullius dioeceseos, praelati nullius: HINSCHIUS II 343 ff.

4 Ueber Institutio canonica: HINSCHIUS II 649 f.

§ 2. Ante canonicam institutionem seu provisionem candidatus, praeter fidei professionem de qua in can. 1406-1408, iusiurandum fidelitatis erga Sanctam Sedem edat secundum formulam ab Apostolica Sede probatam 1.

Can. 335. § 1. Ius ipsis et officium est gubernandi dioecesim tum in spiritualibus tum in temporalibus cum potestate legislativa, iudiciaria, coactiva ad normam sacrorum 5 canonum exercenda.

Can. 340. § 1. Omnes Episcopi tenentur singulis quinquenniis relationem Summo Pontifici facere super statu dioecesis sibi commissae secundum formulam ab Apostolica Sede datam 2.

Can. 341. § 1. Omnes et singuli Episcopi eo anno quo relationem exhibere tenentur, 10 ad Urbem, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli sepulcra veneraturi, accedant et Romano Pontifici se sistant 3.

§ 2. Sed Episcopis qui extra Europam sunt, permittitur, ut alternis quinquennis, id est singulis decenniis, Urbem petant.

690. Diözesansynode'.

Can. 356. § 1. In singulis dioecesibus celebranda est decimo saltem quoque anno dioecesana Synodus, in qua de iis tantum agendum quae ad particulares cleri populique dioecesis necessitates vel utilitates referuntur.

15

[blocks in formation]

Can. 682. Laici habent ius recipiendi a clero, ad normam ecclesiasticae disciplinae, spiritualia bona et potissimum adiumenta ad salutem necessaria.

[blocks in formation]

Can. 684. Fideles laude digni sunt, si sua dent nomina associationibus ab Ecclesia erectis vel saltem commendatis; caveant autem ab associationibus secretis, damnatis, 25 seditiosis, suspectis, aut quae studeant sese a legitima Ecclesiae vigilantia subducere ". Can. 686. § 1. Nulla in Ecclesia recognoscitur associatio quae a legitima auctoritate ecclesiastica erecta vel saltem approbata non fuerit.

§ 2. Associationes erigere vel approbare pertinet, praeter Romanum Pontificem, ad loci Ordinarium.

Can. 689. § 1. Quaelibet associatio sua statuta habeat, a Sede Apostolica vel ab Ordinario loci examinata et approbata.

Can. 690. § 1. Omnes associationes, etiam ab Apostolica Sede erectae, nisi speciale obstet privilegium, iurisdictioni subsint et vigilantiae Ordinarii loci, qui ad normas sacrorum canonum eas invisendi ius habet et munus.

§ 2. Associationes tamen, quae vi privilegii apostolici a religiosis exemptis in suis ecclesiis institutae sunt, Ordinariis locorum fas non est visitare quod attinet ad ea, quae internam disciplinam seu spiritualem associationis directionem spectant.

1 Pontificale Romanum.

2 S. C. Consist., decr. 31. Dez. 1909, ordo servandus in relatione de statu ecclesiarum, Acta ap. sedis 2, 13 ff.

3 S. C. Consist., decr. 31. Dez. 1909, Acta ap. sedis 2, 13 ff.; JPATER, Bischöfl. Visitatio liminum ss. Apostolorum, Pad 1914, 118 ff.

STUTZ 63. 5 STUTZ 84; LEITNER 88 ff.; EICHMANN 248.

• STUTZ 201 ff.; LEITNER 105 ff.; EICHMANN 249 ff.; SÄGMÜLLER II 428 ff.; HEIMBUCHER II 489 ff.; STUTZ, KR § 82,4; FRBERINGER-ASTEINFN, Ablässe II, Pad 1922; HAGEMEYER, Vereinsrecht des Codex i. c., Bonn 1922 (D).

7 STUTZ 104. 154.

30

35

« PoprzedniaDalej »