Obrazy na stronie
PDF
ePub

addant ad sequenda usque meliora. - Omnino, prout unaquaeque gubernatur, ita varia est conditio et fortuna Missionum: quibus proinde valde perniciosum evenire potest, si quis ineptus minusve idoneus praeponatur.

Praeterea qui Missioni praeest, curare in primis debet ut eam usque promoveat plene5 que explicet... Quamobrem si ex ingenti multitudine aliquot millia ethnicorum ad fidem traduxerit, non ei fas erit in hoc acquiescere. Itaque ut ad aures singulorum eo celerius. meliusque evangelii praedicatio perveniat, multum proderit alias subinde missionalium stationes et sedes constituere, futuras tamquam totidem centra Vicariatibus aut Praefecturis novis, in quas, cum opportunitas adfuerit, eadem Missio dividatur. Quo 10 loco debitas tribuimus laudes Vicariis Apostolicis, quotquot sunt qui ea ratione, quam diximus, regno Dei nova semper incrementa parant: eamque in rem si domesticorum adiutorum copia sibi non suppetat, eos ex aliena religiosorum familia vel societate libentissime accipere consueverunt. Atqui catholicae Missionis praeses, cui nihil aliud cordi

sit nisi Dei gloria et salus animarum, undique ad sanctissimum munus adiutores, cum 15 opus fuerit, conquirit, nec ii qui sint, suae an alienae familiae aut nationis quidquam pensi habet, dum omni modo.. Christus annuntietur 1; nec solum adiutores, sed adiutrices etiam, idest sorores religiosas adhibet ad scholas, ad orphanotrophia, ad nosocomia, ad domus hospitales, ad cetera caritatis instituta, in quibus novit, Dei providentis nutu, incredibilem quamdam vim ad fidem latius proferendam inesse.

20

Die Missionsoberen benachbarter Gebiete sollen zu bestimmten Zeitpunkten zur Beratung gemeinsamer Angelegenheiten zusammenkommen.

Denique illud est quo quicumque Missionem regunt, ii suas praecipue curas oportet habeant conversas, ut sacrorum ministros de gente ipsa, in qua versantur, educent atque instituant: id quod novarum ecclesiarum spem maxime continet. Nam sacerdos 25 indigena 2, utpote qui ortu, ingenio, sensibus studiisque cohaereat cum suis propularibus, mirum quantum valet ad fidem eorum mentibus insinuandam: multo enim melius, quam quisquam alius, novit quibus modis quidpiam eis persuaderi queat. Ita saepe fit ut illuc faciles aditus habeat, quo advenae sacerdoti pedem inferre non licet.

Iam vero clerum indigenam, ut speratos fructus afferat, omnino necesse est bene 30 conformare et fingere. At nequaquam satis erit ad hoc institutio quaedam inchoata et rudis, talis videlicet ut quis ad sacerdotium ineundum evadat idoneus, sed plena debet esse perfectaque et numeris omnibus absoluta, qualis sacerdotibus cultarum gentium tradi solet. Neque enim clerus indigena eatenus parandus est, ut missionarios advenas, humilioribus ministeriis addicti, adiuvent, verum ut ipse, par divino muneri obeundo, 35 recte possit populi sui gubernationem aliquando suscipere. Nam ut ecclesia Dei catholica est nullamque apud gentem vel nationem extranea, ita consentaneum est ex una quaque gente sacrorum administros exsistere quos divinae legis magistros viaeque ad salutem duces sequantur populares sui. Ubicumque igitur adsit quantum sat est indigenae cleri eiusque bene instituti et vocatione sua sancta digni, ibi missionarii opus feliciter expletum 40 ecclesiamque praeclare esse fundatam iure dixeris. Quod si forte ad eam labefaciendam procella dein persecutionis oriatur, non verendum est ne, eo fundamento iisque radicibus, non sit hostiles impetus latura.

Hoc enimvero tam grave muneris officium ut ex veritate aestimarent diligenterque exsequerentur, semper apud missionum rectores institit Apostolica sedes... At post 1 Phil 1 18.

2 AHUONDER SJ, Einheim. Klerus i. d. Heidenländern, Fr 1909; Leo XIII. Enzyklika ,,Ad extremas orientis plagas" an die Bischöfe Indiens, 24. Juni 1893: AE I 251 f. über die Heranbildung eingeborener Kleriker.

hanc instantiam Pontificum dolendum est, regiones esse, in quas abhinc pluribus saeculis catholica fides illata sit, atque ubi tamen clerum indigenam, nisi deterioris notae, non reperias: item populos esse nonnullos, mature evangelii luce illustratos, qui ex barbaria ad eum iam humanitatis gradum emerserint, ut in omnium civilium artium varietate praestantes viros habeant, quique, cum multa iam saecula salutari evangelii ecclesiaeque 5 virtute sint affecti, tamen adhuc nec episcopos, a quibus regerentur, nec sacerdotes quorum disciplina civibus imperitaret, efferre potuerint. Apparet igitur mancam mendosamque esse rationem ad hunc diem alicubi usitatam in educando clero qui se ad missiones applicet: cuius quidem incommodi removendi causa Sacro Consilio Propagandae fidei mandamus, ut quae variis regionibus opportuna sint, constituat, et seminaria, quae 10 regionibus singulis pluribusque simul dioecesibus usui sint, vel condenda curet vel condita iam recte gubernanda, praesertim vero sollicitum sit quemadmodum novus in Vicariatibus ceterisque missionum locis clerus adolescat.

(II. Die Missionare) 1. Intelligentes igitur vestrum unicuique dictum a Domino: obliviscere populum tuum et domum patris tui 2, memineritis non hominum debere 15 vos imperium propagare, sed Christi, nec patriae quae hic est, sed patriae quae sursum, cives adiicere. Ac miserum sane foret, si qui ex missionariis ita suae dignitatis immemores viderentur, ut potius de terrena patria quam de caelesti cogitarent, eiusque plus aequo studerent potentiam dilatare gloriamque super omnia extendere. Esset haec quidem apostolatus pestis teterrima, quae in evangelii praecone omnes caritatis animarum nervos 20 elideret, ipsiusque vulgo debilitaret auctoritatem. Homines enim, quantumvis barbari et immanes, satis bene intelligunt quid sibi velit, quid ab eis quaerat missionarius, sagacissimeque odorando perspiciunt, si quid aliud ac ipsorum spirituale bonum expetat. Fac vero eum terrenis aliqua ex parte inservire consiliis, nec se virum undique apostolicum gerere, sed suae quoque patriae negotia procurare videri: continuo omnis eius opera in 25 suspicionem veniet multitudini, quae quidem facile adduci poterit in eam opinionem ut christianam religionem putet propriam cuiusdam externae nationis esse, quam religionem qui amplexus sit, subiecisse se tutelae imperioque civitatis exterae, propriaeque civitatis ius exuisse videatur.

[ocr errors]

Alterum autem perdiligenter missionario cavendum, hoc est ne alios 30 quaestus velit facere quam animarum. —

Sed enim missionario, priusquam ad apostolatum accedat, adhibenda est praeparatio diligens: quamquam quispiam dicat non esse tot rerum scientiam ei necessariam qui gentibus ab humanitate remotissimis sid Christum nuntiaturus. Nam, licet controversia esse non possit quin ad salutarem animorum conversionem plus virtutum 35 ornamenta valeant quam litterarum, tamen si qui bono tamquam commeatu doctrinae non sit instructus, multum sibi saepe sentiet deesse praesidii ad sancti ministerii fructum. Neque enim is raro et librorum copia caret et doctorum, quos consulat, consuetudine, cum tamen respondere rogantibus, quidquid contra fidem obiecerint, quaestionesque disolvere, vel perdifficiles, debeat. Ad haec, quo is se eruditiorem ostendet, eo maior eius 40 erit vulgo opinio, praesertim si in populo versabitur, apud quem in honore et in pretio sint studia doctrinae; quo quidem in genere nimium sane dedeceret veritatis nuntios a ministris errorum 3 superari. Itaque, dum alumni sacrorum, quos Dominus advocet, ad apostolicas expeditiones rite instituentur, omnino eos in omnibus disciplinis, tum sacris tum profanis, quae missionariis opus sint, erudiri oportebit. (Errichtung eines Lehrstuhls 45 für Missionswissenschaft am Collegium Urbanum in Rom).

[blocks in formation]

10

In iis vero quae missionarius percepta et cognita habeat necesse est, praecipue est numerandus, ut appareat, sermo populi, cuius se saluti devovebit. Nec enim contentus esse debebit levi quadam huius cognitione sermonis, sed tanta ut expedite atque emendate loqui possit. Siquidem omnibus, imperitis aeque ac doctis, debitor est, nec 5 ignorat, quam facile quis possit, bene loquendo allicere ad benevolentiam animos multitudinis. Ac praesertim explicationem doctrinae christianae non catechistis committat diligens missionarius, sed hanc provinciam, velut sibi propriam, atque adeo ut potissimam sui muneris partem ipse retineat, qui non est aliam ob causam missus a Deo, nisi ut evangelium praedicaret. (Empfehlung des Instituts für das Studium des Orients 1).

Diese Einzelanweisungen klingen in Ermahnungen an die Missionare und die Missionsschwestern aus, in denen auf die Kräfte und Bedingungen einer fruchtbaren missionarischen Arbeit hingewiesen wird, die in dem inneren Leben des Glaubens und der Liebe beschlossen liegen.

III. Pflichten der gesamten kath. Christenheit gegenüber der Mis15 sion 2. Sie soll unterstützt werden 1. durch Gebet zu Gott; empfohlen wird der Beitritt zum Apostolatus precationis 3; 2. durch Ueberwindung der paucitas missionalium; -3. durch das Spenden großer Gaben: Confidimus autem non permissurum catholicum orbem ut, cum alii ad errores diffundendos abundent affluantque opibus, nostri verum disseminantes cum inopia luctentur 5. Daher sind die für Sammlungen zugunsten der 20 Mission begründeten Vereine zu unterstützen. Unter ihnen werden besonders empfohlen: der Verein der Glaubensverbreitung, der Kindheit-Jesu Verein 7, der St. Petrusverein 8. Für die Geistlichen soll in allen Diözesen eingeführt werden eine „Missionalis cleri consociatio" 9.

[blocks in formation]

Benedikt XV.: Dekretale,,Divina disponente clementia" vom 16. Mai 1920: Heiligsprechung der Jeanne d'Arc.

[blocks in formation]

Divina disponente clementia, post longum temporis spatium, dum immane bellum tot mala gignebat, novum iustitiae et misericordiae Dei praebuerunt signum illa miracula, quae ad intercessionem Aurelianensis Puellae patrata, coram hominibus definitive san30 ciebant eius innocentiam, fidem, sanctitatem et obedientiam mandatis Dei, ad quae observanda omnia sustinuit usque ad diram et iniustam mortem. Peropportunum igitur factum est ut Ioanna de Arc inter Sanctorum numerum hodie adscriberetur, ut ab eius exemplo omnes Christifideles discant sanctam et piam esse obedientiam Dei mandatis et ab ea impetrent gratiam ad suos cives convertendos ut caelestem vitam consequantur '35 (514).

1 Das 1917 begründete Institut (Acta ap. sedis IX, 1917, 531 ff.) ist mit der in demselben Jahre errichteten S. Congregatio pro ecclesia orientali verbunden.

2 p. 451-455.

Ueber diesen 1844 in Vals in der Diözese Puy begründeten und unter jesuitischer Leitung stehenden Verein vgl. KL I 1121.

4 Evangelische Missionare.

5 Da zwar die evangelischen, aber nicht die katholischen Missionen über ihre Einnahmen und Ausgaben öffentlich Bericht erstatten, fehlen die Unterlagen für einen Vergleich zwischen beiden.

• begründet Lyon 1822, vgl. BARENS SJ, Kath. Missionsvereine, Fr 1922, 48 ff.; FRBERINGER-ASTEINEN, Ablässe II 33.

? begründet Nancy 1843, vgl. ARENS 66 ff.; FRBERINGER-ASTEINEN, Ablässe II 33. 8 begründet Paris 1889, vgl. ARENS 109 ff.; FRBERINGER-ASTEINEN, Ablässe II 360 ff. Ueber den unter dem Namen Pia Unio Cleri pro Missionibus 1916 begründeten Priestermissionsbund vgl. ARENS 138 ff.; FRBERINGER-A STEINEN, Ablässe II 388 ff..

666. Benedikt XV.: Warnung vor Teilnahme an Vereinen von Akatholiken (1920).

Congr. S. Officii Epistola ad locorum Ordinarios, v. 5. Nov. 1920, unterz. R. Card. Merry del Val: Acta ap. sedis XII, 595 ff.

Emi ac Revmi D.D. Cardinales in rebus fidei et morum una mecum inquisitores gene- 5 rales capiunt locorum ordinarios vigilanter attendere, quemadmodum novae quaedam a catholicorum consociationes, suis ex omni gente asseclis adiuvantibus, iam dudum soleant nostris, maxime adolescentibus, perniciosissime insidiari, magnam adiumentorum varietatem eis praebendo, quibus specie quidem corpora confirmant, mentesque et animos excolunt, re autem vera catholicae fidei integritatem corrumpunt 10 et a complexu ecclesiae matris filios eripiunt. Profecto, quod consociationes huiusmodi favore, opibus studioque florent hominum spectatissimorum, quod in multiplici beneficentiae genere utilissime versantur, non est mirandum si fucum faciant imperitis qui earum naturam penitus perspectam et cognitam non habent. - Dicunt enim se velle ingenia et mores iuvenum bonis disciplinis excolere, et hanc culturam pro religione habentes, defi- 15 niunt: liberrimam et a quavis religione aut confessione alienam solutamque licentiam cogitandi. Professae igitur se lumen praeferre adolescentibus, eos ab ecclesiae magisterio, quod ipsum est lumen veritatis divinitus constitutum, avertunt, eosdemque hortantur ut ex suo ipsorum intimo spiritu ideoque ex humanae rationis angustiis lucem petant qua ducantur (595). — Quare.. in eum misere labuntur indifferentismum reli- 20 giosum quem vocant, pluries ecclesiae auctoritate damnatum, quocum cuiusvis religionis negatio coniuncta est..

Iam vero ex his societatibus sufficiet eam memorare, quae, plurium aliarum veluti mater, pervulgatissima est (quod praesertim, dum mansit crudele bellum, plurimis calamitosis admodum profuit) opibusque instructissima: societas scilicet titulo appellata Y o ung 25 Men's Christian Association, contracto in siglam Y. M. C. A., cui quidem inscienter et favent acatholici bonae fidei, eam iudicantes omnibus salutarem aut certe noxiam nemini, et suffragantur indulgentiores quidam catholici, quibus ipsius est ignota natura. Haec enim societas sincerum quidem erga iuvenes amorem iactat, quasi nihil habeat antiquius quam eorum et corporibus et mentibus esse utilitati; at simul ipsorum 30 labefactat fidem, cum propositum sibi esse contendit eam purificare, et meliorem verae vitae cognitionem eis tradere,,supra omnem ecclesiam et praeter quamlibet religiosam confessionem". At num quid boni de iis sperari liceat, qui, excussa penitus ex animo fide, cum in Iesu Christi ovili feliciter conquieverint, longe inde vagantur, quo sua quemque libido ingeniumque deducat (596)?

667. Benedikt XV.: Neuregelung des Verhältnisses zwischen Kirche und Staaten durch Konkordate (1921).

35

Allocutio im Geheimen Konsistorium, 21. Nov. 1921: Acta ap. sedis XIII, 1921, 521 ff. Ven. fr. In hac quidem renovata laetitia amplissimi conventus, multa sunt magnae Nobis curae, sed illud maximae quod est de rationibus mutuis Ecclesiam inter et civilem 40 societatem plurifariam ordinandis. Etenim nemo est qui ignoret, post recens immane bellum, vel novas natas esse Respublicas, vel Respublicas veteres, provinciis sibi adiunctis, crevisse. Iam vero, ut alia omittamus quae huc possumus afferre, patet quae privilegia pridem haec Apostolica Sedes, per pactiones sollemnes conventionesque, aliis concesserat, eodem nullo iure posse hasce Respublicas sibi vindicare, cum res inter alios acta neque 45. emolumentum neque praeiudicium ceteris afferat. Item Civitates nonnullas videmus ex hac tanta conversione rerum funditus novatas extitisse, adeo ut quae nunc est, non illa

ipsa possit haberi moralis, ut aiunt, persona, quacum Apostolica Sedes olim convenerat. Ex quo illud natura consequitur, ut etiam pacta et conventa, quae inter Apostolicam Sedem et eas Civitates antehac intercesserant, vim iam suam omnem amiserint.

Verum si qui Rebuspublicis vel Civitatibus quas diximus praepositi sunt, velint cum 5 Ecclesia pacisci concordiam aliis condicionibus quae mutatis temporibus melius congruant, sciant Apostolicam Sedem-nisi quid aliam ob causam sit impedimento-non recusaturam quominus ea de re cum ipsis agat, ut cum aliquot iam agere instituit. Hoc autem vobis, ven. fr., denuo confirmamus, in pactiones huiusmodi Nos minime passuros ut quidquam irrepat quod sit ab Ecclesiae alienum dignitate aut libertate; quam quidem salvam esse 10 et incolumem vehementer interest, hoc maxime tempore, ad ipsam civilis convictus prosperitatem.

Papst Pius XI. (seit 6. Februar 1922).

Das Studium der lateinischen Sprache.

THALHOFER-EISENHOFER I 225 ff.; HINSCHIUS IV 13.

15 668. a) Pius XI.: Ep. Apostolica,,Officiorum omnium", 1. Aug. 1922: Das Latein die Sprache der katholischen Kirche.

Ad. Bisleti cardinalem, prefectum S. Consilii seminariis et studiorum Universitatibus curandis: Acta apost. sedis XIV, 1922, 449 ff.

Primum est de linguae latinae studio in litterariis clericorum ludis omni cura fovendo 20 atque provehendo, quam linguam scientia et usu habere perceptam, non tam humanitatis et litterarum, quam religionis interest. Etenim ecclesia, ut quae et nationes omnes complexu suo contineat, et usque ad consummationem saeculorum sit permansura, et prorsus a sui gubernatione vulgus arceat, sermonem suapte natura requirit universalem, immutabilem, non vulgarem. Huiusmodi cum sit sermo latinus, divinitus provisum est ut is 25 mirifico esset usui ecclesiae docenti, idemque Christifidelibus doctioribus ex omni gente magnum ministraret vinculum unitatis; iis dando scilicet non solum unde, vel locorum intervallo disiuncti vel in unum locum congregati, facile inter se sensa mentis et consilia conferrent, sed etiam, quod maius est, unde, quae ecclesiae matris sunt, altius cognoscerent et cum ecclesiae capite artius cohaererent. Utraque de causa, ut cetera omittamus, 30 liquet clerum, ante alios, latinae linguae perstudiosum esse oportere; neque enim hic laudes persequimur, quibus hoc commendatur loquendi genus, pressum, locuples, numerosum, maiestatis plenum et dignitatis quod mire dixeris comparatum ad serviendum Romani Pontificatus gloriae, ad quem ipsa Imperii sedes tamquam hereditate pervenerit. Quod si in quopiam homine laico, qui quidem sit tinctus litteris, latinae linguae, quam 35 dicere catholicam vere possumus, ignoratio quemdam amoris erga ecclesiam languorem indicat, quanto magis omnes clericos, quotquot sunt, decet eiusdam linguae satis gnaros esse atque peritos! (p. 452 f.).

669. b) Pius XI.: Epist. apostolica,,Unigenitus Dei Filius", 19. März 1924: Das Latein in Gottesdienst, Verwaltung, Recht und Theologie. 40 Ad summos moderatores ordinum regularium aliarumque sodolitatum religiosorum virorum: Acta apost. sedis, XVI, 1924, 133 ff.

Quanti autem momenti sit, iuvenes religiosos latini esse bene gnaros sermonis, id non modo declarat, quod eo ipso ecclesia utitur veluti ministro et vinculo unitatis, sed etiam quia latine Biblia legimus, latine et psallimus et litamus et sacris ritibus paene omnibus 45 perfungimur. Hac praeterea accedit, quod Romanus Pontifex latine universum alloquitur docetque catholicum orbem, neque alium sane adhibet Romana Curia sermonem cum negotia expedit ac decreta conficit quae fidelium communitatis intersunt. Qui autem linguam latinam non calleant, iis quidem ad copiosa Patrum Doctorumque ecclesiae volu

« PoprzedniaDalej »