Obrazy na stronie
PDF
ePub

Iniunctum nobis apostolicae servitutis officium requirit, ut ea, quae Dominus omnipotens ad providam ecclesiae suae directionem sanctis patribus in nomine suo congregatis divinitus inspirare dignatus est, ad eius laudem et gloriam incunctanter exequi properemus. Cum itaque iuxta concilii Tridentini dispositionem omnes, quos deinceps cathedralibus et superioribus ecclesiis praefici, vel quibus de illarum dignitatibus, cano- 5 nicatibus et aliis quibuscunque beneficiis ecclesiasticis, curam animarum habentibus, provideri continget, publicam orthodoxae fidei professionem facere, seque in Romanae ecclesiae obedientia permansuros spondere et iurare teneantur: Nos volentes, etiam per quoscunque, quibus de monasteriis, conventibus, domibus et aliis quibuscunque locis regularium quorumcunque ordinum, etiam militarium, quocunque nomine vel titulo provi- 10 debitur, idem item servari, et ad hoc, ut unius eiusdem fidei professio uniformiter ab omnibus exhibeatur, unicaque et certa illius forma cunctis innotescat, nostrae sollicitudinis partes in hoc alicui minime desiderari, formam ipsam praesentibus adnotatam publicari et ubique gentium per eos, ad quos ex decretis ipsius concilii et alios praedictos spectat, recipi et observari, ac sub poenis per concilium ipsum in contravenientes latis, iuxta hanc 15 et non aliam formam, professionem praedictam solemniter fieri, auctoritate apostolica tenore praesentium districte praecipiendo mandamus, huiusmodi sub tenore:

,,Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in s y mbolo fidei, quo s. Romana ecclesia utitur, videlicet: Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum 20 Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine; Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato: passus, et sepultus 25 est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in caelum; sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos, et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Et Unam, Sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum 30 Baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen.

Apostolicas et ecclesiasticas traditiones1, reliquasque eiusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item sacram Scriptura m iuxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia, cuius est iudicare 35 de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto; nec eam unquam, nisi iuxta unanimem consensum Patrum, accipiam et interpretabor.

Profiteor quoque septem esse vera et proprie Sacramenta novae legis a Iesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis licet non omnia singulis, necessaria, scilicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam 40 Unctionem, Ordinem et Matrimonium; illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et admitto. Omnia et singula, quae de pe cca to originali et de iustificatione in sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, 45 amplector et recipio. Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium et propi

1 HJHOLTZMANN, Kanon u. Tradition, Ludwigsb 1859, 253 ff.

tiatorium Sacrificium pro vivis et defunctis; atque in sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter et substantialiter Corpus et Sanguinem, una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia Trans5 substantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis iuvari. Similiter et Sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum Reliquias esse venerandas. Firmiter assero, imagines Christi ac Deiparae 10 semper Virginis, nec non aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum christiano populo maxime salutarem esse affirmo.

Sanctam, Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium ecclesia15 rum matrem et magistram agnosco; Romano que Pontifici beati Petri Apostolorum Principis successori ac Iesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo ac iuro. Cetera item omnia a sacris Canonibus et Oecumenicis Conciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo et ab Oecumenico Concilio Vaticano 1 tradita, definita et declarata praesertim de Romani Pontificis primatu et infallibili magisterio, 20 indubitanter recipio atque profiteor, simulque contraria omnia, atque haereses quascunque ab Ecclesia damnatas et reiectas et anathematizatas ego pariter damno, reiicio et anathematizo. Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eandem integram et imaculatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime Deo adiuvante retinere et confiteri, atque a meis 25 subditis seu illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri et doceri et praedicari, quantum in me erit curaturum, ego idem N. spondeo, voveo ac iuro. Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei evangelia."

481. 3. Pius IV. Bulle „Dominici gregis custodiae“ v. 24. März 1564: Zehn Regeln über die verbotenen Bücher 2.

[ocr errors]

30 BR VII 281 ff. JHILGERS, Index d. verbot. Bücher, Fr 1904; REUSCH, Index I 330 ff.; HINSCHIUS § 54 I 452; DIENDORFER, KL 6, 1889, 649; JHBANGEN, Röm. Curie, Mstr 1854, § 44; GPHILLIPPS, KR VI § 324; STEHSES, Z. Vorgesch. d. Trienter Index: Görres Ges., 1. Vereinsschr., Köln 1921, 68 ff; PASTOR VII 296 ff.

[ocr errors]

Regula I. Libri omnes, quos ante annum MDXV. aut summi pontifices aut con35 cilia oecumenica damnarunt, et in hoc indice non sunt, eodem modo damnati esse censeantur, sicut olim damnati fuerunt. II. Haeresiarcharum libri, tam eorum, qui post praedictum annum haereses invenerunt vel suscitarunt, quam qui haereticorum capita aut duces sunt vel fuerunt, quales sunt Lutherus, Zuinglius, Calvinus, Balthasar Pacimontanus 3, Swenchfeldius, et his similes, cuiuscunque nominis, tituli aut argumenti existant, omnino prohibentur. 40 Aliorum autem haereticorum libri, qui de religione quidem ex professo tractant, omnino damnantur. Qui vero de religione non tractant, a theologis catholicis iussu episcoporum et inquisitorum examinati, et approbati permittuntur. Libri etiam catholici conscripti, tam ab illis, qui postea in haeresim lapsi sunt, quam ab illis, qui post lapsum ad ecclesiae gremium rediere, approbati a facultate theologica alicuius universitatis catholicae vel ab inquisitione generali permitti poterunt. 45 III. Versiones scriptorum etiam ecclesiasticorum, quae hactenus editae sunt a damnatis auctoribus, modo nihil contra sanam doctrinam contineant, permittuntur. Librorum autem veteris testamenti versiones viris tantum doctis et piis iudicio episcopi 1 Durch Decretum s. congregationis concilii v. 20. Jan. 1877 hinzugefügt cf. AKR 37, 1877, 466.

2 cf. Sessio XXV. decr. d. indice librorum, oben Nr. 476.
Hubmaier aus Friedberg bei Augsburg, gest. 1528.

concedi poterunt, modo huiusmodi versionibus tanquam elucidationibus vulgatae editionis ad intelligendam sacram scripturam, non autem tanquam sano textu utantur. Versiones vero novi testamenti ab auctoribus primae classis huius indicis factae nemini concedantur, quia utilitatis parum, periculi vero plurimum lectoribus ex earum lectione manare solet. Si quae vero annotationes cum huiusmodi, quae permittuntur, versionibus, vel cum vulgata editione circum- 5 feruntur, expunctis locis suspectis a facultate theologica alicuius universitatis catholicae aut inquisitione generali, permitti eisdem poterunt, quibus et versiones. Quibus conditionibus totum volumen bibliorum, quod vulgo biblia Vatabli 1 dicitur, aut partes eius concedi viris piis et doctis poterunt. Ex bibliis vero Isidori Clarii Brixiani prologus et prolegomena praecidantur; eius vero textum nemo textum vulgatae editionis esse existimet. IV. Cum experimento manifestum sit, 10 si sacra biblia vulgari lingua3 passim sine discrimine permittantur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti quam utilitatis oriri, hac in parte iudicio episcopi aut inquisitoris stetur, ut cum consilio parochi vel confessarii bibliorum a catholicis auctoribus versorum lectionem in vulgari lingua eis concedere possint, quos intellexerint ex huiusmodi lectione non damnum, sed fidei atque pietatis augmentum capere posse; quam facultatem in scriptis habeant. 15 Qui autem absque tali facultate ea legere seu habere praesumpserint, nisi prius bibliis ordinario redditis peccatorum absolutionem percipere non possit. Bibliopolae vero, qui praedictam facultatem non habenti biblia idiomate vulgari conscripta vendiderint vel alio quovis modo concesserint, librorum pretium in usus pios ab episcopo convertendum amittant, aliisque poenis pro delicti qualitate eiusdem episcopi arbitrio subiaceant. Regulares vero non nisi facultate a praelatis suis habita 20 ea legere aut emere possint. V. Libri illi, qui haereticorum auctorum opera interdum prodeunt, in quibus nulla aut pauca de suo apponunt, sed aliorum dicta colligunt, cuiusmodi sunt lexica, concordantiae, apophthegmata, similitudines, indices et huiusmodi, si quae habeant admixta, quae expurgatione indigeant, illis episcopi et inquisitoris una cum theologorum catholicorum consilio sublatis aut emendatis, permittantur. VI. Libri vulgari idiomate 25 de controversiis inter catholicos et haereticos nostri temporis disserentes non passim permittantur; sed idem de iis servetur, quod de bibliis vulgari lingua scriptis statutum est. Qui vero de ratione bene vivendi, contemplandi, confitendi ac similibus argumentis vulgari sermone conscripti sunt, si sanam doctrinam contineant, non est cur prohibeantur, sicut nec sermones populares vulgari lingua habiti. Quod si hactenus in aliquo regno vel provincia aliqui 30 libri sunt prohibiti, quod nonnulla continerent, quae sine delectu ab omnibus legi non expediat, si eorum auctores catholici sunt, postquam emendati fuerunt, permitti ab episcopo et inquisitore poterunt. — VII. Libri, quires lascivas seu obscoenas ex professo tractant, narrant aut docent, cum non solum fidei, sed et morum, qui huiusmodi librorum lectione facile corrumpi solent, ratio habenda sit, omnino prohibentur, et qui eos habuerint severe ab 35 episcopis puniantur. Antiqui vero ab ethnicis conscripti propter sermonis elegantiam et proprietatem permittuntur: nulla tamen ratione pueris praelegendi erunt. - VIII. Libri, quorum principale argumentum bonum est, in quibus tamen obiter aliqua inserta sunt, quae ad haeresim seu impietatem, divinationem seu superstitionem spectant, a catholicis theologis inquisitionis generalis auctoritate expurgati 40 concedi possint. Idem iudicium sit de prologis, summariis seu annotationibus, quae a damnatis auctoribus, libris non damnatis, appositae sunt. Sed posthac non nisi emendati excudantur. IX. Libri omnes et scripta geomantiae, hydromantiae, aëromantiae, pyromantiae, oneiromantiae, chiromantiae, necromantiae, sive in quibus continentur sortilegia, veneficia, auguria, auspicia, incantationes artis magicae, prorsus 45 reiiciuntur. Episcopi vero diligenter provideant, ne astrologiae iudiciariae libri, tractatus, indices legantur vel habeantur, qui de futuris contingentibus successibus, fortuitisve casibus, aut iis actionibus, quae ab humana voluntate pendent, certi aliquid eventurum affirmare audent. Permittuntur autem iudicia et naturales observationes, quae navigationis, agriculturae sive medicae artis iuvandae gratia conscripta sunt.-X. In librorum aliarumve scripturarum 50 impressione servetur quod in concilio Lateranensi sub Leone X. Sess. 10 statutum est. Quare, si in alma urbe Roma liber aliquis sit imprimendus, per vicarium summi pontificis et sacri palatii magistrum, vel personas a sanctissimo domino nostro deputandas prius exa1 Fr. Vatablus, gest. 1547 in Paris; HLSTRACK, RE 20, 1908, 431; REUSCH I 162. 203.

2 Isidorus Clarius aus Chiari bei Brescia, gest. 1555; REUSCH I 266.

-

3 JBMALOU, La lecture de la sainte bible en langue vulgaire, 2 vols, Louvain 1846. 4 Bulle,,Inter sollicitudines" v. 4. Mai 1515, oben Nr. 413.

minetur. In aliis vero locis ad episcopum vel alium habentem scientiam libri vel scripturae imprimendae, ab eodem episcopo deputandum, ac inquisitorem haereticae pravitatis eius civitatis vel dioecesis, in qua impressio fiet, eius approbatio et examen pertineat, et per eorum manum propria subscriptione gratis et sine dilatione imponendam sub poenis et censuris in eodem 5 decreto contentis approbetur, hac lege et conditione addita ut exemplum libri imprimendi authenticum et manu auctoris subscriptum apud examinatorem remaneat; eos vero, qui libellos manuscriptos vulgant, nisi ante examinati probatique fuerint, iisdem poenis subiici debere iudicarunt patres deputati, quibus impressores; et qui eos habuerint et legerint, nisi auctores prodiderint, pro auctoribus habeantur. Ipsa vero huiusmodi librorum probatio in scriptis detur, et in fronte libri 10 vel scripti vel impressi authentice appareat, probatioque et examen ac caetera gratis fiant. — Praeterea in singulis civitatibus ac dioecesibus domus vel loci, ubi ars impressoria exercetur, et bibliothecae librorum venalium saepius visitentur a personis ad id deputandis ab episcopo sive eius vicario, atque etiam ab inquisitore haereticae pravitatis ut nihil eorum, quae prohibentur, aut imprimatur, aut vendatur, aut habeatur. Omnes vero 15 librarii et quicunque librorum venditores habeant in suis bibliothecis indicem librorum venalium, quos habent, cum subscriptione dictarum personarum, nec alios libros habeant, aut vendant aut quacunque ratione tradant sine licentia eorundem deputandorum, sub poena amissionis librorum, et aliis arbitrio episcoporum vel inquisitorum imponendis. Emptores vero, lectores vel impressores eorundem arbitrio puniantur. Quodsi aliqui libros quoscunque in aliquam 20 civitatem introducant, teneantur eisdem personis deputandis renuntiare, vel, si locus publicus mercibus eiusmodi constitutus sit, ministri publici eius loci praedictis personis significent libros esse adductos. Nemo vero audeat librum, quem ipse vel alius in civitatem introduxit, alicui legendum tradere, vel aliqua ratione alienare aut commodare, nisi ostenso prius libro, et habita licentia a personis deputandis, aut nisi notorie constet, librum iam esse omnibus permissum. 25 Idem quoque servetur ab heredibus et executoribus ultimarum voluntatum, ut libros a defunctis relictos sive eorum indicem illis personis deputandis offerant, et ab iis licentiam obtineant, priusquam eis utantur, aut in alias personas quacunque ratione transferant. In his autem omnibus et singulis poena statuatur vel amissionis librorum vel alia arbitrio eorundem episcoporum vel inquisitorum, pro qualitate contumaciae vel delicti. Circa vero libros, quos 30 patres deputati (sc. a Tridentina synodo) examinarunt aut expurgarunt, aut expurgandos tradiderunt, aut certis conditionibus ut rursus excuderentur concesserunt, quicquid illos statuisse constiterit, tam bibliopolae quam caeteri observent. Liberum tamen sit episcopis aut inquisitoribus generalibus, secundum facultatem, quam habent, eos etiam libros, qui his regulis permitti videntur, prohibere, si hoc in suis regnis aut provinciis vel dioecesibus expedire iudica35 verint. Ceterum nomina cum librorum, qui a patribus deputatis purgati sunt, tum eorum, quibus illi hanc provinciam dederunt, eorundem deputatorum secretarius notario sacrae universalis inquisitionis Romanae descripta sanctissimi domini nostri iussu tradidit.

Ad extremum vero omnibus fidelibus praecipitur, ne quis audeat contra harum regularum praescriptum aut huius indicis prohibitionem libros aliquos 40 legere aut habere. Quod si quis libros haereticorum vel cuiusvis auctoris scripta, ob haeresim vel ob falsi dogmatis suspicionem damnata atque prohibita, legerit sive habuerit, statim in excommunicationis sententiam incurrat. Qui vero libros alio nomine interdictos legerit aut habuerit, praeter peccati mortalis reatum, quo afficitur, iudicio episcoporum severe puniatur. Aus dem Catechismus Romanus (1566).

45 Catechismus ex decreto concilii Tridentini ad parochos Pii V. iussu editus. Der röm. Katechismus, Uebers. von JFELNER, 4. Aufl. VFRICK, Mz 1848; EKÖLLNER, Symbolik II 166 ff.; STV SKIBNIEWSKI, G. d. röm. Katechismus, Rom 1903.

50

482. 1. Catechismus Romanus: Der Glaube.

Pars I cap. 1, quaestio 1. GHOFFMANN, Fides implicita I, L 1903, 236 ff. Sed quoniam in divinis literis multiplex est fidei significatio, hic de ea loquimur, cuius vi omnino assentimur iis, quae tradita sunt divinitus. Hanc autem ad salutem consequendam esse necessariam, nemo iure dubitabit, praesertim cum scriptum sit 1: Sine fide impossibile est placere Deo. Cum enim finis, qui ad beatitudinem homini

1 Hbr 11 6.

propositus est, altior sit, quam ut humanae mentis acie perspici possit: necesse ei erat, ipsius a Deo cognitionem accipere. Haec vero cognitio nihil aliud est, nisi fides, cuius virtus efficit, ut id ratum habeamus, quod a Deo traditum esse sanctissimae matris ecclesiae auctoritas comprobarit.

Pars 1 cap. 1, quaestio 4.

Cum multa in christiana religione fidelibus proponantur, quorum singulatim vel universe certam et firmam fidem habere oportet, tum vero illud primo ac necessario omnibus credendum est, quod veluti veritatis fundamentum ac summa de divinae essentiae unitate et trium personarum distinctione earumque actionibus, quae praecipua quadam ratione illis attribuuntur, Deus ipse nos docuit, huius mysterii doctrinam breviter in sym- 10 bolo Apostolorum comprehensam esse, parochus docebit.

483. 2. Catechismus Romanus: Entstehung des Symbolum Apostolicum. Pars I cap. 1, quaestio 2. Lit. oben Nr. 25.

5

Quae igitur primum christiani homines tenere debent, illa sunt, quae fidei duces doctoresque sancti Apostoli, divino spiritu afflati, duodecim symboli articulis distinxerunt. 15 Nam cum mandatum1 a Domino accepissent, ut, pro ipso legatione fungentes, in universum mundum proficiscerentur, atque omni creaturae evangelium praedicarent, christianae fidei formulam componendam censuerunt, ut scilicet id ipsum omnes sentirent ac dicerent 2, neque ulla essent inter eos schismata, quos ad fidei unitatem vocassent, sed essent perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.

484. 3. Catechismus Romanus: Das Wesen der Kirche.

20

20

Pars I. cap. 10, quaestio 2. Communi vero sacrarum scripturarum consuetudine haec vox (ecclesia) ad rempublicam christianam fideliumque tantum congregationes significandas usurpata est, qui scilicet ad lucem veritatis et Dei notitiam per fidem vocati sunt, ut reiectis ignorantiae et errorum tenebris, Deum verum et vivum pie et sancte colant, 25 illique ex toto corde inserviant atque, ut unico verbo haec res tota absolvatur,,,Ecclesia, ut ait s. Augustinus 3, e s t populus fidelis per universum orbem dispersus."

I 10, 5. Ecclesiae autem duae potissimum sunt partes, quarum altera triumphans altera militans vocatur. Triumphans est coetus ille clarissimus 30 et felicissimus beatorum spirituum et eorum, qui de mundo, de carne, de iniquissimo daemone triumpharunt, et ab huius vitae molestiis liberi ac tuti aeterna beatitudine fruuntur. Militan s vero ecclesia est coetus omnium fidelium, qui adhuc in terris vivunt; quae ideo militans vocatur, quod illi cum immanissimis hostibus, mundo, carne, satana, perpetuum sit bellum.

I 10, 7. Haec autem ecclesia nota est, urbique supra montem sitae comparata1, quae undique conspicitur; nam cum illi ab omnibus parendum sit, cognoscatur necesse est. Neque bonos tantum sed malos etiam complectitur.

35

I 10, 10. Aperiendae autem sunt fidelibus huius ecclesiae proprietates, ex quibus licebit agnoscere, quanto beneficio a Deo affecti sint, quibus contigerit in ea 40 nasci atque educari. Prima igitur proprietas in symbolo patrum describitur, ut una sit (Cant. 68 Eph. 4 5 1 22).

I 10, 13. Altera proprietas ecclesiae est, ut sit s a n c ta; quod a principe Apostolorum accepimus eo loco:,,Vos autem genus electum, gens sancta" 5. Appellatur autem 4 Mt 5 14. 5 I Petr 29.

1 Mt 28 19.

2 cf. I Ko 1 10. 3 in Ps 149.

« PoprzedniaDalej »