Obrazy na stronie
PDF
ePub

maiore suffragiorum parte semper statuendi ius habente. Consilium vero intelligatur esse in rebus quidem gravioribus ac perpetuis, maior pars totius societatis, quae a Praeposito commode convocari poterit; in levioribus autem et temporaneis, omnes illi, quos in loco ubi Praepositus noster residebit, praesentes esse contigerit; iubendi autem ius 5 totum penes Praepositum erit.

§ 6. Sciant omnes socii, et non solum in primis professionis suae foribus, sed quoad vixerint quotidie animo volvant societatem hanc universam et singulos sub sanctissimi domini nostri papae, et aliorum Romanorum pontificum successorum eius fideli obedientia Deo militare, et quamvis evangelio doceamur, et fide orthodoxa cognoscamus, 10 ac firmiter profiteamur omnes Christi fideles Romano pontifici tamquam capiti, ac Iesu Christi vicario subesse, ad maiorem tamen nostrae societatis humilitatem ac perfectam uniuscuiusque mortificationem et voluntatum nostrarum abnegationem summopere conducere iudicavimus, singulos nos, ultra illud commune vinculum, speciali voto adstringi ita ut quicquid modernus et alii Romani pontifices 15 pro tempore existentes iusserint, ad profectum animarum et fidei propagationem pertinens, et ad quascunque provincias nos mittere voluerint, sine ulla tergiversatione aut excusatione illico quantum in nobis fuerit, exequi teneamur, sive miserint nos ad Turcas, sive ad quoscunque 20 alios infideles, etiam in partibus, quas Indias vocant existentes, sive ad quoscunque haereticos, seu schismaticos seu etiam ad quos vis fideles. Quamobrem qui ad nos accessuri sunt, et antequam huic oneri humeros supponant, diu multumque meditentur an tantum pecuniae spiritualis in bonis habeant, ut turrim hanc iuxta consilium dominicum possint consum25 mare, hoc est an spiritus sanctus, qui illos impellit, tantum illis gratiae polliceatur, ut huius vocationis pondus, illo adiuvante, se laturos sperent; et postquam domino inspirante huic Iesu Christi militiae nomen dederint, die noctuque succincti lumbos et ad tam grandis debiti solutionem prompti esse debebunt.

§ 7. Ne qua autem possit esse inter nos missionum ac provinciarum huiuscemodi 30 aut ambitio vel detractio, profiteantur singuli se numquam directe aut indirecte de huiusmodi missionibus quicquam cum Romano pontifice curaturos, sed omnem hanc curam Deo et ipsi pontifici, tamquam eius vicario, et societatis Praeposito dimissuros. Qui quidem Praepositus sicut caeteri etiam profiteatur, se nihil de suimet ipsius missione in alterutram partem, nisi de societatis consilio cum dicto pontifice esse curaturum.

35

§ 8. Voveant singuli, se in omnibus quae ad regulae huius nostrae observationem faciunt, obedientes fore societatis Praeposito.

§ 9. Ille autem iubeat ea, quae ad constructionem propositi sibi a Deo et a societate finis cognoverit esse opportuna. In praelatione autem sua, benignitatis ac mansuetudinis caritatisque Christi, Petri Paulique formulae semper sit memor, et tam ipse quam consilium 40 ad normam hanc assidue spectent. Et nominatim commendatam habeant institutionem puerorum ac rudium in christiana doctrina decem praeceptorum, atque aliorum similium rudimentorum, quaecunque secundum circumstantias personarum locorum ac temporum illis congrua videbuntur. Est enim maxime necessarium circa providentiam huius rei diligenter praepositum et consilium invigilare, cum et in proximis aedificium fidei sine 45 fundamento non possit consurgere, et in nostris periculum sit, ne ut quisque erit doctior ita provinciam hanc tamquam primo aspectu minus speciosam forsitan detrectare conetur, cum tamen re vera nulla sit fructuosior vel proximis ad aedificationem vel nostris ad ca

ritatis et humilitatis simul officia exercenda. Subditi vero, tum propter 1 numquam satis laudatum humilitatis assiduum exercitium, Praeposito in omnibus ad institutum societatis pertinentibus parere semper teneantur, et in illo Christum veluti praesentem agnoscant et quantum decet venerentur.

§ 10. Cum autem experti fuerimus iucundiorem, puriorem et ad proximi aedificatio- 5 nem aptiorem esse vitam ab omni avaritiae contagione quam remotissimam, et evangelicae paupertati quam simillimam; cumque sciamus dominum nostrum Iesum Christum servis suis regnum Dei solum inquirentibus necessaria ad victum et vestitum esse subministraturum, voveant singuli et universi perpetuam paupertatem, declarantes quod non solum privatim sed neque etiam communiter possint pro societatis sustentatione aut usu ad 10 bona aliqua stabilia, aut ad proventus seu introitus aliquos, ius aliquod civile acquirere, sed sint contenti usu tantum rerum sibi donatarum, ad necessaria sibi comparanda recipere.

§ 11. Possint tamen habere in universitatibus collegium seu collegia habentia reditus, census seu possessiones, usibus et necessariis 2 studentium applicandas, retenta penes 15 praepositum et societatem omnimoda gubernatione, seu superintendentia super dicta collegia et praedictos studentes, quoad gubernatoris seu gubernatorum, ac studentium electionem, ac eorundem admissionem, emissionem, receptionem, exclusionem, statutorum ordinationem, circa studentium instructionem, aedificationem ac correctionem, victus vestitusque eis ministrandi modum atque aliam omnimodam gubernationem, 20 regimen ac curam. Sic tamen ut neque studentes dictis bonis abuti, neque societas in proprios usus convertere possit, sed studentium necessitati subvenire. Qui quidem post cognitum in spiritu et literis eorum profectum et post sufficientem probationem in societatem nostram admitti possint.

§ 12. Socii omnes quicunque in sacris fuerint, quamvis beneficia ecclesiastica aut 25 eorum reditus non habeant, teneantur tamen singuli, privatim ac particulariter et non communiter ad dicendum officium secundum ecclesiae ritum.

§ 13. Haec sunt quae, sub praefati domini nostri Pauli et sedis apostolicae beneplacito, de nostra professione typo quodam explicare potuimus; quod nunc facimus, ut summatim scriptione hac informaremus tum illos qui nos de nostro vitae instituto interrogant, 30 tum etiam posteros nostros, si quos, Deo volente, imitatores unquam habebimus huius vitae, quam cum multas magnasque habere annexas difficultates fuerimus experti, opportunum iudicavimus etiam statuere, ne quis in hac societate recipiatur, nisi diu ac diligentissime fuerit probatus. Cumque prudens in Christo et vel doctrina seu vitae christianae puritate apparuerit conspicuus, tunc demum admittatur ad Iesu Christi militiam, 35 qui tenuibus coeptis nostris favere dignetur ad gloriam Dei patris, cui soli sit semper decus et honor in saecula, Amen.

§ 14. Cum autem nil in praemissis reperiatur, quod pium non sit aut sanctum, nos, ut iidem socii, qui nobis super hoc humillime supplicari fecerunt, in eorum pio vivendi proposito eo promptiores existant, quo se maiori sedis apostolicae gratia complecti cogno- 40 verint, et praemissa omnia et singula tamquam ad spiritualem profectum eorundem sociorum, et reliqui christiani gregis opportuna, apostolica auctoritate, tenore praesentium ex certa scientia approbamus, confirmamus, et benedicimus, ac perpetuae firmitatis munimine roboramus, ipsosque socios sub nostra et huius sanctae sedis apostolicae protectione suscepimus, eis nihilominus concedentes, quod particulares inter 45

1 Der Text im Institutum hat hier den Zusatz: ingentes ordinis utilitates, tum propter. 2 Der Text im Institutum lautet: usibus et necessitatibus.

eos Constitutiones, quas ad societatis huiusmodi finem et Iesu Christi domini nostri gloriam, ac proximi utilitatem conformes esse iudicaverint, condere libere et licite valeant. § 15. Non obstantibus generalis concilii, et felicis recordationis Gregorii papae X. praedecessoris nostri, ac quibusvis aliis constitutionibus, et ordinationibus apostolicis 5 caeterisque contrariis quibuscunque.

§ 16. Volumus autem quod in societate huiusmodi usque ad numerum sexaginta personarum formulam vivendi huiusmodi profiteri cupientium, et non ultra admitti, et societati praefatae aggregari dumtaxat valeant.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae approbationis, susceptionis, 10 concessionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac B.B. Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Marcum, anno incarnationis dominicae, MDXL. V. Kal. Octob. pontificatus nostri anno sexto.

15

431. 2. Der jesuitische Gehorsam.

a) Constitutiones VI cap. I: Institutum I 407 f.

ZöCKLER 752 ff.; HOENSBROECH II 58 ff.; GOTHEIN 450 ff.; HEILER, Katholizismus 466. 1. Quam (sc. sanctam obedientiam) quidem omnes plurimum observare et in ea excellere studeant, nec solum in rebus obligatoriis sed etiam in aliis, licet nihil aliud quam signum voluntatis Superioris sine ullo expresso praecepto videretur. Versari autem 20 debet ob oculos Deus Creator ac Dominus noster, propter quem homini obedientia praestatur: et, ut in spiritu amoris et non cum perturbatione timoris procedatur, curandum est, ita ut omnes constanti animo incumbamus, ut nihil perfectionis, quod divina gratia consequi possimus, in absoluta omnium Constitutionum observatione nostrique Instituti peculiari ratione ad implenda praetermittamus. Et exactissime omnes nervos virium 25 nostrarum ad hanc virtutem obedientiae, inprimis Summo Pontifici, deinde Superioribus societatis exhibendam intendamus, ita ut omnibus in rebus, ad quas potest cum caritate se obedientia extendere, ad eius vocem perinde ac si a Christo Domino egrederetur (quandoquidem ipsius loco ac pro ipsius amore et reverentia obedientiam praestamus) quam promptissimi simus; re quavis atque adeo litera a nobis inchoata necdum perfecta relicta; 30 ad eum scopum vires omnes ac intentionem in Domino convertendo, ut sancta obedientia tum in exsecutione, tum in voluntate, tum in intellectu sit in nobis semper omni ex parte perfecta; cum magna celeritate, spirituali gaudio et perseverantia, quidquid nobis iniunctum fuerit, obeundo; omnia iusta esse, nobis persuadendo; omnem sententiam ac iudicium nostrum contrarium caeca quad a m 35 obedientia abnegando; et id quidem in omnibus, quae a Superiore disponuntur, ubi definiri non possit1 (quemadmodum dictum est) aliquod peccati genus intercedere. Et sibi quisque persuadeat, quod qui sub obedientia vivunt, se ferri ac regi a divina providentia per Superiores suos sinere debent, perinde ac si cadaver essent, quod quoquo versus ferri et 40 quaecumque ratione tractari se sinit: vel similiter atque senis baculus qui ubicumque et quacumque in re velit eo uti, qui eum manu tenet, ei inservit. Sic enim obediens rem quamcumque, cui eum Superior ad auxilium totius corporis religionis velit impendere, cum animi hilaritate debet exsequi, pro certo habens, quod ea ratione potius quam re alia quavis, quam praestare possit, propriam voluntatem ac iudicium diversum 45 sectando divinae voluntati respondebit.

1 cf. unten Declar. B.

2. Omnibus itidem maxime commendatum sit, ut multum reverentiae (et praecipue in interiori homine) suis Superioribus exhibeant; Iesum Christum in eisdem considerent, ac revereantur; eosdem ex animo ut patres in eodem diligant; ac sic in spiritu caritatis in omnibus procedant, ut nihil ex externis vel internis eos celent, quin potius, ut omnia prorsus intelligant; quo melius in via salutis et perfectionis se diri- 5 gant, optare debent. Et ea de causa tam omnes Professi quam formati Coadjutores semel singulis annis (et quoties praeterea Superiori visum fuerit) ad suas conscientias in confessione vel secreto vel alia ratione eisdem aperiendas propter magnam eius rei utilitatem (ut in Examine dictum est) parati esse debebunt: tum etiam ad confessionem generalem, quae ab ultima generali inchoëtur, ei quem Superior sibi substituerit faciendam 1.

10

3. Deferant omnes ad Superiorem suum res, quae eis expetendae occurrerint. Nec privatus quispiam, directe vel indirecte sine eius facultate et approbatione, a Summo Pontifice nec ab alio extra societatem gratiam ullam in suum privatum vel alterius usum petat aut petendam curet. Sibique persuadeat, si per Superiorem suum vel cum eius consensu quod optat non obtinuerit, ne id quidem ad divinum servitium sibi convenire, et 15 si convenit cum Superioris consensu, ut qui Christi Domini nostri locum erga ipsum tenet, id se consecuturum.

Declarationes in cap. I. A. Hac primae Declarationes, que simul cum Constitutionibus promulgantur, eundem quam illae auctoritatem habent. Et ita in utrarumque observatione eamdem curam adhiberi oportet.

20

B. Huiusmodi sunt illae omnes, in quibus nullum manifestum est peccatum. C. Obedientia, quod ad exsecutionem attinet, tunc praestatur, cum res iussa completur: quoad voluntatem, cum ille, qui obedit, id ipsum vult, quod qui iubet; quoad intellectum, cum id ipsum sentit, quod ille et quod iubetur bene iuberi existimat. 25 Et est imperfecta ea obedientia, in qua praeter exsecutionem non est haec eiusdem voluntatis et sententiae inter eum qui iubet et qui obedit consensio.

432.

[ocr errors]

b) Ignatius v. Loyola, De virtute obedientiae.

Brief an die Brüder der Gesellschaft Iesu in Portugal, Rom 26. März 1553: Institutum II 30 161 ff. HOENSBROECH II 60 ff.; REUSCH, Index I 506; DÖLLINGER-REUSCH, Moral

[ocr errors]

streitigkeiten 623 f.

3. Ab aliis religiosis ordinibus facilius patiamur superari nos ieiuniis, vigiliis et cetera victus cultusque asperitate, quam suo quique ritu ac disciplina sancte suscipiunt, vera quidem ac perfecta obedientia abdicationeque voluntatis atque iudicii maxime velim, 35 fratres carissimi, esse conspicuos, quicunque in hac societate Deo domino nostro deserviunt eiusdemque societatis veram germanamque sobolem hac quasi nota distingui, qui numquam intueantur personam ipsam, cui obediunt, sed in ea Christum dominum, cuius causa obediunt.

4. Quocirca sedulo vos in eam curam atque exercitationem incumbere cupio, ut C h r i- 40 stum Dominum in Superiore quolibet agnoscere studeatis, in eoque divinae maiestati reverentiam atque obedientiam summa cum religione praestare. 5. Iam vero illud etiam vobis clare compertum esse ac in animis vestris penitus insidere vehementer cupio, infimam et valde i m perfectam esse illam obedientiae formam, quae mandata dumtaxat opere obsequitur, 45 nec virtutis nomine dignam, nisi ad alterum gradum ascendat, qui volunta1 HOENSBROECH II 74 ff. über Gewissensrechenschaft neben der Beichte.

tem Superioris suam efficit et cum ea ita concordat, ut non solum in effectu exsecutio appareat, verum etiam in affectu consensio; sique idem velit uterque, idem nolit. 7. Quocirca voluntates vestras, fr. car., quoad eius fieri potest, omnino deponite: libertatem conditori vestro, quam vobis ipsemet elargitus est, in eius ministris libere tradite 5 ac dicate. Nolite exiguum vestri liberi arbitrii fructum putare, quod liceat vobis illud, a quo id accepistis, eidem per obedientiam plene reddere.

8. Quisquis ad obedientiae virtutem velit pervenire, oportet ad hunc secundum obedientiae gradum ascendat, ut Superioris non solum iussa exsequatur, sed etiam eius voluntatem suam faciat, seu potius suam exuat, ut divinam a Superiore ex10 positam induat.

9. Qui vero se totum penitus immolare vult Deo, praeter voluntatem intelligentiam quoque (qui tertius et summus est gradus obedientia e) offerat necesse est, ut non solum idem velit sed etiam ut idem sentiat, quod Superior, eiusque iudicio subiiciat suum, quoad potest devota voluntas intelligentiam inflectere. 15 Quae vis animi tametsi non ea, qua voluntas pollet, libertate praedita est atque ipsa natura fertur eius assensus in id, quod sibi veri speciem praebet, tamen multis in rebus, in quibus videlicet cognitae veritatis evidentia vim illi non infert, potest voluntatis pondere in hanc potius, quam in illam partem inclinari. Quae res cum incidunt, debet, quisquis obedientiam profitetur, inclinare sese in sententiam Superioris. Etenim cum obedientia 20 sit quoddam holocaustum, quo totus homo sine ulla prorsus imminutione conditori suo ac domino per manus ministrorum in caritatis igne immolatur, cumque sit eadem renuntiatio quaedam integra, per quam omni suo iure sponte decedit religiosus, ut divinae providentiae Superioris ductu gubernandum ac possidendum ultro sese addicat ac mancipet, negari non potest, quin obedientia comprehendat non solum exsecutionem, ut imperata 25 quis faciat, et voluntatem, ut libenter faciat, sed etiam iudicium, ut quaecumque Superior mandat ac sentit eadem inferiori et recta et vera esse videantur, quatenus, ut dixi, vi sua potest voluntas intelligentiam flectere.

12. Nisi haec obedientia iudicii existat, fieri non potest, ut vel consensus voluntatis vel exsecutio talis sit, qualem esse oportet. - Perit etiam exequendi studium et celeritas, so cum ambigitur, expediat necne facere, quod iubemur; perit celebris illa obedientiae caecae simplicitas, cum apud nos ipsos in quaestionem vocamus, rectene praecipiatur an secus; atque etiam fortasse damnamus Superiorem, quod ea mandet, quae nobis non ita iucunda sunt; perit humilitas, quoniam etsi ex altera parte paremus, ex altera parte tamen nosmet ipsos Superiori praeferimus; perit in rebus arduis fortitudo; 35 perit denique, ut summatim complectar, virtutis huius vis omnis et dignitas.

16. Praeterea vobis tria nominatim propono, quae ad obedientiam iudicii comparandam multum iuvant. Primum illud est, ut, quemadmodum initio dixi, non intueamini in persona Superioris hominem obnoxium erroribus atque miseriis, sed Christum ipsum. 17. Altera est ratio, ut, quod Superior mandat vel sentit, 40 defendere semper apud animos vestros studiose nitamini, improbare autem nequaquam. 18. Postrema subiiciendi iudicii ratio est. . ut statuatis vobiscum ipsi, quidquid Superior praecipit, ipsius Dei praeceptum esse et voluntatem; atque ut ad credenda, quae catholica fides proponit, toto animo assensuque vestro statim incumbitis; sic ad ea facienda, quaecumque Superior dixerit, caeco quodam impetu voluntatis parendi cupidae, sine 45 ulla prorsus disquisitione feramini. Sic egisse credendus est Abraham, filium Isaac immolare iussus (Gen. 22).. Est igitur haec ratio subiiciendi proprii iudicii ac sine ulla quaestione sanciendi et collaudandi apud se, quodcumque Superior iusserit, non solum

« PoprzedniaDalej »