Obrazy na stronie
PDF
ePub

[ocr errors]

19. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certae et securae, saltem omnes, licet nos certissimi simus.-20. Igitur papa per remissionem plenariam omnium poenarum non simpliciter omnium intelligit, sed a se ipso tantummodo impositarum. 21. Errant itaque indulgentiarum praedicatores ii, qui dicunt, per papae indulgentias 5 hominem ab omni poena solvi et salvari. - 22. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita debuissent secundum canones solvere. - 23. Si remissio ulla omnium omnino poenarum potest alicui dari, certum est, eam non nisi perfectissimis, id est, paucissimis dari. — 24. Falli ob id necesse est maiorem partem populi, per indifferentem illam et magnificam poenae solutae promissionem. - 25. Qualem potestatem habet papa 10 in purgatorium generaliter, talem habet quilibet episcopus et curatus in sua diocesi et parochia specialiter. 26. Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam nullam habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem. - 27. Hominem praedicant, qui statim, ut iactus nummus in cistam tinnierit, evolare dicunt animam. 28. Certum est nummo in cistam tinniente augeri quaestum et avaritiam posse, suffragium autem 15 ecclesiae est in arbitrio Dei solius. 29. Quis scit, si omnes animae in purgatorio velint redimi, sicut de s. Severino et Paschali factum narratur. 30. Nullus securus est de veritate suae contritionis, multo minus de consecutione plenariae remissionis. 31. Quam rarus est vere poenitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, id est, rarissimus. 32. Damnabuntur in aeternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese 20 credunt de sua salute. 33. Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas papae donum esse illud Dei inaestimabile, quo reconciliatur homo Deo. — 34. Gratiae enim illae veniales tantum respiciunt poenas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas. 35. Non christiana praedicant, qui docent, quod redempturis animas vel confessionalia non sit necessaria contritio. 36. Quilibet christianus vere compunctus habet remissionem 25 plenariam a poena et culpa, etiam sine literis veniarum sibi debitam. 37. Quilibet verus christianus, sive vivus sive mortuus, habet participationem omnium bonorum Christi et ecclesiae, etiam sine literis veniarum a Deo sibi datam. 38. Remissio tamen et participatio papae nullo modo est contemnenda, quia, ut dixi, est declaratio remissionis divinae. 39. Difficillimum est etiam doctissimis theologis, simul extollere veniarum 30 largitatem et contritionis veritatem coram populo. - 40. Contritionis veritas poenas quaerit et amat, veniarum autem largitas relaxat, et odisse facit, saltem occasione. - 41. Caute sunt veniae apostolicae praedicandae, ne populus false intelligat, eas praeferri ceteris bonis operibus caritatis. 42. Docendi sunt christiani, quod papae mens non est, redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus misericordiae. — 43. 35 Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius facit, quam si venias redimeret. - 44. Quia per opus caritatis crescit caritas et fit homo melior, sed per venias non fit melior, sed tantummodo a poena liberior. 45. Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum, et neglecto eo dat pro veniis, non indulgentias papae, sed indignationem Dei sibi vendicat. 46. Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent, 40 necessaria tenentur domui suae retinere, et nequaquam propter venias effundere. 47. Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera, non praecepta. 48. Docendi sunt christiani, quod papa sicut magis eget, ita magis optat in veniis dandis pro se devotam orationem, quam promptam pecuniam. - 49. Docendi sunt christiani, quod veniae papae sunt utiles, si non in eas confidant, sed nocentissimae, si timorem Dei per eas amittant. 45-50. Docendi sunt christiani, quod si papa nosset exactiones venialium praedicatorum, mallet basilicam s. Petri in cineres ire, quam aedificari cute, carne et ossibus ovium suarum. -51. Docendi sunt christiani, quod papa sicut debet, ita vellet, etiam vendita, si opus

[ocr errors]

[ocr errors]

1

[ocr errors]

[ocr errors]

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

sit, basilica s. Petri de suis pecuniis dare illis, a quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam eliciunt. 52. Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiamsi commissarius, immo papa ipse suam animam pro illis impigneraret. — 53. Hostes Christi et papae sunt ii, qui propter venias praedicandas verbum Dei in aliis ecclesiis penitus silere iubent. - 54. Iniuria fit verbo Dei, dum in eodem sermone aequale vel longius tempus 5 impenditur veniis quam illi. — 55. Mens papae necessario est, quod, si veniae, quod minimum est, una campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur, evangelium, quod maximum est, centum campanis, centum pompis, centum cerimoniis praedicetur. 56. Thesauri ecclesiae, unde papa dat indulgentias, neque satis nominati sunt, neque cogniti apud populum Christi. 57. Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos 10 profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum. 58. Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia haec semper sine papa operantur gratiam hominis interioris, et crucem, mortem, infernumque exterioris. 59. Thesauros ecclesiae s. Laurentius dixit esse pauperes ecclesiae, sed locutus est usu vocabuli suo tempore. 60. Sine temeritate dicimus, claves ecclesiae, merito Christi donatas, esse thesaurum istum. 61. Clarum 15 est enim, quod ad remissionem poenarum et casuum sola sufficit potestas papae. 62. Verus thesaurus ecclesiae est sacrosanctum evangelium gloriae et gratiae Dei. 63. Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos. 64. Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit primos. 65. Igitur thesauri evangelici retia sunt, quibus olim piscabantur viros divitiarum. — 66. Thesauri 201 indulgentiarum retia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum. — 67. Indulgentiae, quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales quoad quaestum promovendum. 68. Sunt tamen revera minime ad gratiam Dei et crucis pietatem comparatae. 69. Tenentur episcopi et curati veniarum apostolicarum commissarios cum omni reverentia admittere. 70. Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus 25 auribus advertere, ne pro commissione papae sua illi somnia praedicent. 71. Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus. -72. Qui vero contra libidinem ac licentiam verborum concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus. 73. Sicut papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negotii veniarum quacunque arte machinantur. 74. Multo magis fulminare intendit eos, qui per veniarum prae- 30 textum in fraudem sanctae caritatis et veritatis machinantur. — 75. Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint hominem, etiamsi quis per impossibile Dei genitricem violasset, est insanire. - 76. Dicimus contra, quod veniae papales nec minimum venialium peccatorum tollere possint, quoad culpam. — 77. Quod dicitur, nec si s. Petrus modo papa esset, maiores gratias donare posset, est blaphemia in s. Petrum et papam. 78. Dici- 35 mus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet, scilicet evangelium, virtutes, gratias curationum etc. ut I Ko 12. 79. Dicere, crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi aequivalere, blasphemia est. - 80. Rationem reddent episcopi, curati et theologi, qui tales sermones in populum licere sinunt. 81. Facit haec licentiosa veniarum praedicatio, ut nec reverentiam papae facile sit, etiam doctis viris, redimere 40 a calumniis aut certe argutis quaestionibus laicorum. 82. Scilicet. Cur papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam caritatem et summam animarum necessitatem, ut causam omnium iustissimam, si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram basilicae, ut causam levissimam ? 83. Item. Cur permanent exsequiae et anniversaria defunctorum, et non reddit, aut recipi permittit beneficia pro 45 illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis orare? 84. Item. Quae illa nova pietas Dei et papae, quod impio et inimico propter pecuniam concedunt animam piam et ami

[ocr errors]

[ocr errors]

-

[ocr errors]
[ocr errors]

cam Dei redimere, et tamen propter necessitatem ipsiusmet piae et dilectae animae non redimunt eam gratuita caritate? 85. Item. Cur canones poenitentiales re ipsa et non usu iam diu in semet abrogati et mortui, adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi? 86. Item. Cur papa cuius opes hodie sunt 5 opulentissimis Crassis crassiores, non de suis pecuniis magis, quam pauperum fidelium, struit unam tantummodo basilicam s. Petri? 87. Item. Quid remittit aut participat papa iis, qui per contritionem perfectam ius habent plenariae remissionis et participationis? 88. Item. Quid adderetur ecclesiae boni maioris, si papa, sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et participationes tribueret? 89. Ex 10 quo papa salutem quaerit animarum per venias magis quam pecunias, cur suspendit literas et venias iam olim concessas, cum sint aeque efficaces? -90. Haec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere, nec reddita ratione diluere, est ecclesiam et papam hostibus ridendos exponere, et infelices christianos facere. 91. Si ergo veniae secundum spiritum et mentem papae praedicarentur, facile illa omnia solverentur, immo 15 non essent. 92. Valeant itaque omnes illi prophetae, qui dicunt populo Christi: Pax, pax, et non est pax1. 93. Bene agant omnes illi prophetae, qui dicunt populo Christi: Crux, crux, et non est crux. 94. Exhortandi sunt christiani, ut caput suum Christum per poenas, mortes infernos que sequi studeant. 95. Ac sic magis per multas tribulationes intrare coelum 2, quam per securitatem pacis confidant.

20 416. 2. Leos X. Bulle „Cum postquam circumspectio tua": Entscheidung über den Ablaß (1518).

25

[ocr errors]

An Kard. Cajetan, 9. Nov. 1518: Val Ernst Löscher, Vollst. Reformations-Acta II, L 1723, 494 f. JOHERHARDKAPP, Sammlung einiger zum Päpstlichen Ablaß gehörigen Schriften, L 1721, 422 ff.; JKOESTLIN, Luther I', B 1903, 220; PAULUS, G. d. Ablasses, III 89.

Ne de caetero quisquam ignorantiam doctrinae Romanae ecclesiae circa huiusmodi indulgentias et illarum efficaciam allegare aut ignorantiae huiusmodi praetextu se excusare, aut protestatione conficta se iuvare, sed ut ipsi de notorio mendacio ut culpabiles convinci et merito damnari possint, per praesentes tibi significandum duximus, Roman. 30 ecclesiam, quam reliquae tanquam matrem sequi tenentur, tradidisse, Rom. pontificem, Petri clavigeri successorem et Iesu Christi in terris vicarium, potestate clavium (quarum est aperire tollendo illius in Christi fidelibus impedimenta, culpam scilicet et poenam pro actualibus peccatis debitam, culpam quidem mediante sacramento poenitentiae, poenam vero temporalem pro actualibus peccatis secundum divinam iustitiam debitam, 35 mediante ecclesiastica indulgentia) posse pro rationalibus causis concedere eisdem Christi fidelibus, qui caritate iungente, membra sunt Christi, sive in hac vita sint, sive in purgatorio, indulgentias ex superabundantia meritorum Christi et sanctorum, ac tam pro vivis quam pro defunctis apostolica auctoritate indulgentiam concedendo, thesaurum meritorum Iesu Christi et sanctorum, dispensare, per modum absolutionis indulgentiam ipsam 40 conferre, vel per modum suffragii illam transferre consuevisse. Ac propterea omnes tam vivos quam defunctos, qui veraciter omnes indulgentias huiusmodi consecuti fuerint, a tanta temporali poena secundum divinam iustitiam pro peccatis suis actualibus debita liberari, quanta concessae et acquisitae indulgentiae aequivalet. Et ita ab omnibus teneri et praedicari debere sub excommunicationis latae sententiae poena, a qua illam incurrentes 45 ab alio, quam Romano pontifice, nisi in mortis articulo, nequeant absolutionis beneficium obtinere, autoritate apostolica, earundem tenore praesentium decrevimus.

1 Ez 13 10-16. 2 AG 14 22.

417.

3. Leos X. Bulle,,Exsurge domine", 15. Juni 1520: Die Bannandrohung gegen Luther.

BR V 748 ff. Verkündigung des Bannes durch die Bulle,,Decet Romanum pontificem", 2. Jan. 1521: BR V 761 ff. Zu dem kirchlichen Verfahren gegen Luther: KMÜLLER, ZKG 24, 1903, 46 ff.; ASCHULTE, Q. u. Forsch. d. Preuß. Instituts, VI 32 ff.; PKALKOFF, 5 ZKG 25, 1904, 90 ff.; 27, 1906, 323 ff.; 31, 1910, 368 ff.; 35, 1914, 100 ff.; 37, 1918, 89 ff.; 39, 1921, 134 ff.; Forsch. zu L.s röm. Prozeß, Rom 1905; Luther u. d. Entscheidungsjahre d. Ref., M 1917, 140 ff.; Lutherjahrbuch II/III, L 1921, 54 ff.; KSCHOTTENLOHER, Druckauflagen d. päpstl. L.bulle,,Exs. dom.": Zts. f. Bücherfreunde IX, L 1918, 201 ff.; Zur Verbrennung d. Bannbulle: HBOEHMER, Luther-JB. II/III, 1921, 7 ff.; HEFELE IX 129 ff. 10 Exsurge, domine, et iudice causam tuam, memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipientibus fiunt tota die1; inclina aurem tuam ad preces nostras 2 quoniam surrexerunt vulpes quaerentes demoliri vineam, cuius tu torcular calcasti solus 3.. Exterminare nititur eam aper de silva et singularis ferus depascitur eam 4.

--

[ocr errors]

15

§ 1. 1. Haeretica sententia est, sed usitata, s a cramenta novae legis iustificantem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem. - 2. In puero post baptismum negare remanens peccatum, est Paulum et Christum simul conculcare. 3. Fomes peccati, etiamsi nullum adsit actuale peccatum, moratur exeuntem a corpore animam ab ingressu coeli. - 4. Imperfecta caritas morituri fert secum necessario magnum timorem, qui de solo satis est facere 20 poenam purgatorii, et impedit introitum regni. - 5. Tres esse partes poenitentiae: contritionem, confessionem et satisfactionem, non est fundatum in sacra scriptura nec in antiquis sanctis christianis doctoribus. 6. Contritio, quae paratur per discussionem, collationem et detestationem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum gravitatem, multitudinem, foeditatem, amissi- 25 onem aeternae beatitudinis, ac aeternae damnationis acquisitionem, haec contritio facit hypocritam, immo magis peccatorem. - 7. Verissimum est proverbium et omnium doctrina de contritionibus hucusque data praestantius: de caetero non facere; summa poenitentiae, optima poenitentia: nova vita. - 8. Nullo modo praesumas c o n fiteri peccata venialia sed nec omnia mortalia, quia impossibile est, ut omnia mortalia cognoscas. Unde in primi- 30 tiva ecclesia solum manifesta mortalia confitebantur. 9. Dum volumus omnia pure confiteri, nihil aliud facimus, quam quod misericordiae Dei nihil volumus relinquere ignoscendum. 10. Peccata non sunt ulli remissa, nisi remittente sacerdote credat sibi remitti; immo peccatum maneret, nisi remissum crederet; non enim sufficit remissio peccati et gratiae donatio, sed opportet etiam credere esse remissum. 11. Nullo modo 35 confidas absolvi propter tuam contritionem, sed propter verbum Christi 5: Quodcunque solveris, etc. Hinc, inquam, confide, si sacerdotis obtinueris absolutionem, et crede fortiter te absolutum, et absolutus vere eris, quidquid sit de contritione. - 12. Si per impossibile confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio, sed ioco absolveret; si tamen credat se absolutum, verissime est absolutus. - 13. In sacramento poenitentiae ac remis- 40 sione culpae non plus facit papa aut episcopus, quam infimus sacerdos: immo, ubi non est sacerdos, aeque tantum quilibet christianus, etiamsi mulier aut puer esset. - 14. Nullus debet sacerdoti respondere, se esse contritum, nec sacerdos requirere. — 15. Magnus est error eorum, qui ad sacramentum eucharistiae accedunt huic innixi, quod sint confessi, quod non sint sibi conscii alicuius peccati mortalis, quod praemiserint 45 orationes suas et praeparatoria: omnes illi iudicium sibi manducant et bibunt. Sed si credant et confidant, se gratiam ibi consecuturos, haec sola fides facit eos puros et 4 Ps 79 14. 5 Mt 16 19.

1 Ps 73 22. 2 vgl. Ps 85 i. 6 cf. I Ko 11 29.

Mirbt, Quellen. 4. Auflage.

[ocr errors]

3 Ies 63 3.

17

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

dignos. 16. Consultum videtur, quod ecclesia in communi concilio statueret, laicos su b utraque specie communicandos: nec Bohemi communicantes sub utraque specie sunt haeretici, sed schismatici. 17. Thesauri ecclesiae, unde papa dat indulgentias, non sunt merita Christi et sanctorum. 18. Indulgentiae sunt piae fraudes fidelium et 5 remissiones bonorum operum; et sunt de numero eorum, quae licent, et non de numero eorum, quae expediunt1. 19. Indulgentiae his, qui veraciter eas consequuntur, non valent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae apud divinam iustitiam. 20. Seducuntur credentes, indulgentias esse salutares et ad fructum spiritus utiles. 21. Indulgentiae necessariae sunt solum publicis criminibus, et proprie conceduntur duris 10 solummodo et impatientibus. - 22. Sex generibus hominum indulgentiae nec sunt necessariae, nec utiles: videlicet mortuis seu morituris, infirmis, legitime impeditis, his qui non commiserunt crimina, his qui crimina commiserunt sed non publica, his qui meliora operantur. 23. Excommunicationes sunt tantum externae poenae nec privant hominem communibus spiritualibus ecclesiae orationibus. 24. Docendi sunt christiani 15 plus diligere excommunicationem quam timere. - 25. Romanus pontifex, Petri successor, non est Christi vicarius super omnes totius mundi ecclesias ab ipso Christo in beato Petro institutus. 26. Verbum Christi ad Petrum 2: Quodcumque solveris etc. extenditur dumtaxat ad ligata ab ipso Petro. 27. Certum est, in manu ecclesiae aut papae prorsus non esse statuere articulos fidei, immo nec leges morum seu bonorum operum. 20 28. Si papa cum magna parte ecclesiae sic vel sic sentiret, nec etiam erraret; adhuc non est peccatum aut haeresis contrarium sentire, praesertim in re non necessaria ad salutem, donec fuerit per concilium universale alterum reprobatum, alterum approbatum. - 29. Via nobis facta est enarrandi auctoritatem conciliorum, et libere contradicendi eorum gestis et iudicandi eorum decreta, et confidenter confitendi 25 quidquid verum videtur, sive probatum fuerit, sive reprobatum a quocumque concilio. -30. Aliqui articuli Ioannis Huss condemnati in concilio Constantiensi sunt christianissimi, verissimi et evangelici, quos nec universalis ecclesia posset damnare. — 31. In omni opere bono iustus peccat. 32. Opus bonum optime factum est veniale peccatum. —33. Haereticos comburi, est contra voluntatem spiritus 3. 34. Praeliari 30 adversus Turcas, est repugnare Deo visitanti iniquitates nostras per illos. - 35. Nemo est certus, se non semper peccare mortaliter, propter occultissimum superbiae vitium. 36. Liberum arbitrium post peccatum est res de solo titulo; et dum facit quod in se est, peccat mortaliter. 37. Purgatorium non potest probari ex sacra scriptura, quae sit in canone. 38. Animae in purgatorio non sunt securae de 35 earum salute, saltem omnes; nec probatum est ullis aut rationibus aut scripturis, ipsas esse extra statum merendi aut augendae caritatis. 39. Animae in purgatorio peccant sine intermissione, quamdiu quaerunt requiem et horrent poenas. - 40. Animae ex purgatorio liberatae suffragiis viventium minus beantur, quam si per se satisfecissent. 41. Praelati ecclesiastici et principes saeculares non male facerent, si omnes sa ccos 40 mendicitatis delerent.

[ocr errors]

§ 3. Praefatos omnes et singulos articulos seu errores tamquam, ut praemittitur, respective haereticos aut scandalosos aut falsos aut piarum aurium offensivos vel simplicium mentium seductivos et veritati catholicae obviantes damnamus, reprobamus atque omnino reiicimus.

1 cf I Ko 6 12. 2 Mt 16 19.

3 WKÖHLER, Ref. u. Ketzerprozeß, Tü 1901; KVÖLKER, Toleranz u. Intoleranz i. Ztalter. d. Reformation, L 1912.

« PoprzedniaDalej »