Obrazy na stronie
PDF
ePub

nationes, et ipse dominus Iesus Christus mandavit, que sunt Dei Deo et que sunt cesaris cesari fore reddenda; quia tamen aliqui avaritiae et ambitionis cecitate devicti et nonnulli scripture intelligentiam se habere fatentes, sed divertentes a tramite recti sensus, in quodam iniqua et prava commenta et in assertiones detestabiles prorumpunt contra potestatem et 5 auctoritatem imperialem et iura electorum imperatorum et aliorum principum et imperii fidelium mendaciter et fallaciter asserentes, quod imperialis dignitas et potestas est a papa et quod electus in imperatorem ex electione non est verus imperator nec rex, nisi prius per papam sive per sedem apostolicam confirmetur, approbetur et coronetur, et per huiusmodi pravas assertiones et pestifera dogmata hostis antiquus moveat lites, iurgia suscitet, 10 contentiones paret et seditiones procuret, ideo ad tantum malum evitandum de consilio et assensu electorum et aliorum principum imperii declaramus, quod imperialis dignitas et potestas est immediate a solo Deo, et quod de iure et imperii consuetudine antiquitus approbata est, quod postquam aliquis eligitur in imperatorem sive in regem ab electoribus imperii 15 concorditer vel a maiori parte eorundem, statim ex sola electione est verus rex et imperator Romanorum censendus et nominandus, et eidem debet ab omnibus imperio subditis obediri, et administrandi bona et iura imperii et cetera faciendi, que ad imperatorem verum pertinent, habet plenariam potestatem, nec pape sive sedis apostolice aut alicuius alterius appro20 batione, confirmatione et auctoritate indiget vel consensu. Et hac in perpetuum valitura lege decernimus, ut electus in imperatorem concorditer vel a maiori parte electorum ex sola electione censeatur et habeatur ab omnibus pro vero et legitimo imperatore, et eidem ab omnibus subiectis imperio debeat obediri, et administrationem et iurisdictionem imperialem et imperialis potestalis plenitudinem habeat et habere ac obtinere ab omnibus 25 censeatur et firmiter asseratur. [Es folgen Strafandrohungen für den Uebertreter des Gesetzes.]

Papst Klemens VI. (1342-1352).

385. 1. Klemens VI. „Unigenitus Dei filius" an EB v. Tarragona 1343: Schatz der Kirche; Ablaß; Iubeljahr. 30 c. 2 de poe. et re., Extrav. comm. V 9, Corpus i. c. ed. Friedberg II 1304. TH BRIEGER, RE 9, 1901, 83.

Unigenitus Dei filius.. factus nobis a Deo sapientia, iustitia, sanctificatio et redemptio,,,non per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa." Non enim corruptibilibus auro et argento, 35 sed sui ipsius agni incontaminati et immaculati pretioso sanguine nos redemit, quem in ara crucis innocens immolatus non guttam sanguinis modicam, quae tamen propter unionem ad verbum pro redemptione totius humani generis suffecisset, sed copiose velut quoddam profluvium noscitur effudisse ita, ut a planta pedis usque ad verticem capitis nulla sanitas inveniretur in ipso. Quantum ergo exinde, ut nec supervacua, inanis aut 40 superflua tantae effusionis miseratio redderetur, thesaurum militanti ecclesiae acquisivit, volens sui thesaurizare filiis pius Pater, ut sic sit infinitus thesaurus hominibus, quo qui usi sunt Dei amicitiae participes sunt effecti. Quem quidem thesaurum.. per beatum Petru m coeli clavigerum, eiusque successores suos in terris vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum, et propriis et rationabilibus causis, nunc pro totali, 45 nunc pro partiali remissione poenae temporalibus pro peccatis debitae, tam generaliter quam specialiter (prout cum Deo expedire cognoscerent), vere poenitentibus et confessis misericorditer applicandum. Ad cuius quidem thesauri cumulum beatae Dei geni

tricis omniumque electorum a primo iusto usque ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur; de cuius consumptione seu minutione non est aliquatenus formidandum, tam propter infinita Christi (ut praedictum est) merita, quam pro eo, quod quanto plures ex eius applicatione trahuntur ad iustitiam, tanto magis accrescit ipsorum cumulus meritorum. [Feier des Jubeljahres alle 50 Jahre, statt alle 100 Jahre, wie Bonifatius VIII. 5 festgesetzt hatte cf. oben Nr. 370.]

386. 2. Klemens VI.: Verfluchung Ludwigs des Baiern
(13. April 1346).

Raynald, Annales ecclesiastici 1346, VII 230.

10

10

CMÜLLER, Kampf Ludwig d. Baiern m. d. röm. Kurie II, Tü 1880, 214 f.; Pastor, Päpste I 73 ff. Divinam suppliciter imploramus sententiam, ut Ludovici praefati confutet insaniam, deprimat et elidat superbiam et eum dexterae suae virtute prosternat, ipsumque in manibus inimicorum suorum et eum persequentium concludat et tradat corruentem ante ipsos. Veniat ei laqueus quem ignorat, et cadat in ipsum. Sit maledictus ingrediens, sit maledictus egrediens. Percutiat eum dominus amentia et caecitate ac mentis furore. 15 Coelum super eum fulgura mittat. Omnipotentis Dei ira et beatorum Petri et Pauli, quorum ecclesiam praesumpsit et praesumit suo posse confundere, in hoc et futuro saeculo exardescat in ipsum. Orbis terrarum pugnet contra eum, aperiatur terra et ipsum absorbeat vivum. In generatione una deleatur nomen eius, et dispereat de terra memoria eius. Cuncta elementa sint ei contraria. Habitatio eius fiat deserta, et omnia sanctorum quiescentium 20 merita illum confundant, et in hac vita super eum apertam vindictam ostendant, filiique ipsius eiiciantur de habitationibus suis et videntibus eius oculis in manibus hostium eos perdentium concludantur.

387.

3. Klemens VI.: Beichtprivileg für König Iohann und Königin Iohanna von Frankreich, 20. April 1851. D'Achery, Spicilegium Veterum aliquot scriptorum tom. IV, Paris 1661, 275 f. GREGOIRE, G. d. Beichtväter v. Kaisern, Königen und anderen Fürsten a. d. Französ. I, L 1825, 111 f.

25

Clemens Episcopus servus servorum Dei carissimis in Christo filiis Ioanni regi et Ioannae reginae Franciae illustribus salutem et apostolicam benedictionem. Votis vestris libenter 30 annuimus, iis praecipue, per quae, sicut pie desideratis, pacem et salutem animae Deo propitio consequi valeatis. Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati vobis et successoribus vestris regibus et reginis Franciae, qui pro tempore fuerint ac vestrum et eorum cuilibet auctoritate apostolica tenore praesentium in perpetuum indulgemus; ut confessor religiosus vel secularis, quam vestrum et eo- 35 rum quilibet duxerit eligendum, vota per vos forsitan iam emissa ac per vos et successores vestros in posterum emittenda ultramarina ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ac castitatis et continentiae votis duntaxat exceptis; necnon iuramenta per vos praestita et per vos et eos praestanda in posterum, quae vos et illi servare commode non possetis, 40 vobis et eis commutare valeat in alia opera pietatis, prout secundum Deum et animarum vestrarum et eorum saluti viderit expedire. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Auinioni 45 XII. Calend. Maii anno nono.

Mirbt, Quellen. 4. Auflage.

15

388. Kaiser Karl IV.: Edikt gegen die deutschen Bücher über die heil. Schrift (1369).

Edikt an die Inquisitoren Walther Kerling und Ludwig v. Kaliga, Lucca d. 17. Juni 1369. LMosheim, De Beghardis et Beguinabus comm., L 1790, 368 ff. - EWERUNSKY, G. Karls IV., 5 3 Bde., Innsbr 1880 ff.;CHRUHAHN, G. d. Ketzer im MA II, St 1847, 517; HFRIEDJUNG, Karl IV. u. s. Anteil am geist. Leben s. Z., W 1876, 198; LEA, Inquisition I 594; II 440; WALTHER, Bibelübersetzungen III 590. 741; HHAUPT, RE 2, 1897, 516 ff.

Attendentes, sicut fide digna relatione percepimus, quod in partibus Alemanniae propter sermones, tractatus et alios libros in vulgari scriptos, inter personas laicas vel 10 pene laicas dispersos, quos libros ut plurimum vel vitiosos, erroneos ac lepra haeresis infectos laici legentes, non sanum et bonum intellectum percipientes, per se plus quam oportet volentes sapere1, et non ad sobrietatem, nec secundum mensuram fidei sed a veritate auditum avertunt.. Quapropter districte praecipiendo mandamus (folgt Aufzählung der geistlichen und weltlichen Stände): Quatenus in recipiendis, exigendis huius15 modi libris vulgariter scriptis, tractatibus, sermonibus, quaternis, cedulis, codicibus, et quibuslibet hominibus, cuiuscunque status existant, et quoslibet alios libros quocunque modo scriptos suspectos de erroribus in continentia haeresium, de quibus libris occasio praedicandi, docendi errores accipitur, per nonnullos animarum seductores, per inquisitorem, inquisitores seu eorum vicarios tam a personis saecularibus et regularibus, et maxime 20 a laicis, praesertim cum laicis utriusque sexus secundum canonicas sanctiones etiam libris vulgaribus quibuscunque de sacra scriptura uti non liceat, examinandos, ne per male intellecta deducantur in haeresin vel errorem, quemadmodum multi Beghardi et Beghinae his temporibus proh dolor! in errores et haereses sunt perductae, assistatis eisdem inquisitoribus.

25

Vobis omnibus et singulis imponimus sub poenis infra scriptis, ut inquisitori ac inquisitoribus procedentibus secundum stylum inquisitionis, contra habentes tales libros, in quibus blasphematur nomen domini nostri Iesu Christi, et virginis gloriosae matris eius, Mariae, et fides catholica Christianorum vilipenditur, maledicitur seu blasphematur, realiter et efficaciter assistatis consilio, auxilio et favore, ut praedicti libri praesententur 30 et praestentur inquisitoribus ad comburendum per quoscumque habeantur, possideantur et detineantur, quocunque nomine censeantur, sive per Iudaeos, sive per malos Christianos aut gentiles, seu alios incredulos quoscunque, ut his omnibus destructis et deletis, nomen domini nostri Iesu Christi longe lateque glorificetur.

35

40

389. Die heil. Katharina v. Siena (gest. 1380): Zustände an der römischen Kurie.

Vita S. Catharinae Senensis auctore FRRAIMUNDOCAPUANO, ord. praedicatorum magistro gen., ipsius sanctae confessario, Acta SS 30. April, 891 Nr. 152. DÖLLINGER, Papsttum 179. 477 n. 413; PASTOR, Päpste I3 131 ff.; ZÖCKLER, RE 10, 1901, 186 ff.; FRBLIEMETZRIEDER, HJB 30, 1909; EV SECKENDORFF, Kath. v. S. unt. Gregor XI., B 1917; RFAWTIER, Sainte Catherine de Sienne, P 1922.

Ad ampliorem confirmationem eorum, quae diximus, recolo me aliquoties fuisse interpretem inter fel. mem. dominum Gregorium XI., summum pontificem, et hanc sacram virginem, de qua sermo. Ipsa enim non intelligebat Latinum sermonem et summus pontifex non noverat Italicum idioma. Dumque me interpretante loquerentur ad invicem, 45 sacra virgo conquesta est, quod in Romana curia, ubi deberet paradisus esse caelicarum virtutum, inveniebat foetorem infernalium vitiorum. Quae dum pontifex percepisset, quaesivit a me quantum tempus esset, quod ad curiam per

1 cf. Rö 12 3.

venisset; et cum intellexisset, quod essent admodum pauci dies, respondit: Quomodo infra paucos dies potuisti curiae Romanae mores investigare? Tunc illa, inclinationem corporis et abiectionem commutans in quamdam subito quod ammodo maiestatem, ut etiam corporeis oculis tunc percepi, et erigens in altum, in haec verba prorupit: Ad honorem omnipotentis Dei audeo dicere, quod plus percepi foetorem peccatorum, quae in Romana 5 curia committuntur, existens in civitate mea unde sum nata, quam percipiant ipsi qui ea commiserunt et committunt quotidie. Ad haec pontifex subticuit.

390. Konzil zu Oxford (1408): Verbot der Uebersetzung der heil. Schrift. Mansi XXVII 1031. HEFELE VI 984.

c. 7. Statuimus et ordinamus, ut nemo deinceps aliquem textum 10 sacrae scripturae, auctoritate sua, in linguam Anglicanam vel aliam transferat, per viam libri, libelli, aut tractatus, nec legatur aliquis huiusmodi liber, libellus aut tractatus, iam noviter tempore dicti Ioannis Wyclif, sive citra compositus aut in posterum componendus, in parte vel in toto, publice vel occulte, sub maioris excommunicationis poena, quousque per loci dioecesanum, seu, 15 si res exegerit, per concilium provinciale, ipsa translatio fuerit approbata. Qui contra fecerit, ut fautor haeresis et erroris similiter puniatur.

391.

Konzil zu Pisa 1409: Absetzung der Päpste Benedikt XIII. und
Gregor XII 1.

--

Sessio XV, 5. Juni 1409: Mansi XXVI 1226 †. - HEFELE VI 992 ff. 1024 ff.; FRBLIEMETZ- 20 RIEDER, D. Generalkonzil i. gr. abendl. Schisma, Pad 1904, 204 ff.; ZOEPFFEL-HAUCK, RE 2, 1897, 568 ff.; TSCHACKERT, RE 15, 1904, 412 ff.; BALBERS, KL 10, 1897, 23 ff.; SPUIG y PUIG, Pedro de Luna, ultimo papa de Aviñon (1387-1436), Barcelona 1920; PASTOR, Päpste I 176 ff.

Christi nomine invocato, sancta et universalis synodus universalem ecclesiam reprae- 25 sentans, et ad quam cognitio et decisio huius causae noscitur pertinere, Spiritus sancti gratia in hac maiori ecclesia Pisana congregata, ibique pro tribunali sedens ... pronuntiat decernit, definit et declarat... Petrum de Luna, Benedictum XIII., et Angelum de Corario, Gregorium XII., de papatu damnabiliter contendentes... et eorum utrumque fuisse et esse notorios schismaticos, et antiqui schismatis nutritores, defensores, fautores, appro- 30 batores, manutentores pertinaces, nec non notorios haereticos et a fide devios, notoriisque criminibus enormibus periurii et violationis voti irretitos, universalem ecclesiam sanctam Dei notorie scandalizantes, cum incorrigibilitate, contumacia et pertinacia notoriis, evidentibus et manifestis. Et ex his et aliis se reddidisse omni honore et dignitate, etiam papali, indignos, ipsosque et eorum utrumque propter praemissas iniquitates, crimina et excessus, 35 ne regnent vel imperent aut praesint, a Deo et sacris canonibus fore ipso facto abiectos et privatos, ac etiam ab ecclesia praecisos, et nihilo minus Petrum et Angelum et eorum utrumque per hanc sententiam definitivam in his scriptis privat, abiicit et praecidit; inhibendo eisdem, ne eorum aliquis pro summo pontifice gerere se praesumat, ecclesiamque vacare Romanam ad cautelam insuper decernendo.

Das Konzil zu Konstanz (1414–1418).

40

Mansi XXVII, XXVIII; EVDHARDT, Magnum conc. Constantiense, 6 Bde. u. Index, Frkf 1700. HFINKE, Forsch. u. Q. z. G. d. Konst. Konzils, Pad 1889; Acta concilii Constanciensis, 2 Bde., Mstr 1896. 1923; BHÜBLER, Konstanzer Reformation u. d. Concordate v. 1418, L 1867; HEFELE VII 1 ff.; JASCHBACH, G. d. K. Sigismund, 4 Bde., Hamb 45 1838 ff.; BBESS, RE 9, 1901, 271 f.; 12, 1903, 30 ff.; HINSCHIUS III 369 ff.; AHAUCK, Rezeption u. Umbildg. d. allg. Synode i. MA; HVschr 10, 1907; LVALOIS, La crise

religieuse du XVe siècle, 2 vols, P 1909; STUTZ, KR § 36.

1 Benedikt XIII. gewählt 1394 in Avignon; Gregor XII. gewählt 1406 in Rom.

5

392.

1. Konzil zu Konstanz: Autorität des oekumenischen Konzils. Sessio V, 6. April 1415: Mansi XXVII 590 †. HINSCHIUS I 197 f.; PTSCHACKERT, Peter v. Ailli, Go 1877, 192 ff.; JBSCHWAB, Joh. Gerson, Wü 1858, 730 ff.

Haec sancta synodus Constantiensis.. primo declarat, quod ipsa in spiritu sancto legitime congregata, concilium generale faciens et ecclesiam catholicam repraesentans, potestatem a Christo immediate habet, cui quilibet, cuiuscunque status vel dignitatis, etiamsi papalis existat, obedire tenetur in his, quae pertinent ad fidem et 10 exstirpationem dicti schismatis et reformationem ecclesiae in capite et in membris. Item declarat quod quicunque cuiuscunque conditionis, status, dignitatis, etiamsi papalis, qui mandatis, statutis seu ordinationibus aut praeceptis huius sacrae synodi et cuiuscunque alterius concilii generalis legitime congregati, super praemissis seu ad ea pertinentibus, factis vel faciendis, obedire contumaciter contempserit, nisi resipuerit condignae poeni15 tentiae subiiciatur, et debite puniatur, etiam ad alia iuris subsidia, si opus fuerit, recurrendo.

393. 2. Konzil zu Konstanz: Der Zusammentritt oekumenischer Synoden. Sessio XXXIX, 9. Okt. 1417: Mansi XXVII 1159.

Frequens generalium conciliorum celebratio agri dominici praecipua cultura est, 20 quae vepres, spinas et tribulos haeresium et errorum et schismatum exstirpat, excessus corrigit, deformata reformat et vineam domini ad frugem uberrimae fertilitatis adducit. Illorum vero neglectus praemissa disseminat atque fovet: haec praeteritorum temporum recordatio et praesentium consideratio ante oculos nostros ponunt. Ea propter hoc edicto perpetuo sancimus, decernimus et ordinamus, ut amodo concilia generalia celebrentur 25 ita, quod primum a fine huius concilii in quinquennium immediate sequens, secundum vero a fine illius immediate sequentis concilii in septennium, et deinceps de decennio in decennium perpetuo celebrentur in locis, quae summus pontifex per mensem ante finem cuiuslibet concilii, approbante et consentiente concilio, vel in eius defectum ipsum concilium deputare et assignare teneatur; ut sic per quandam continuationem semper 30 aut concilium vigeat aut per termini pendentiam exspectetur; quem terminum liceat summo pontifici de fratrum suorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium consilio ob emergentes forte casus abbreviare, sed nullatenus prorogetur.

394. 3. Konzil zu Konstanz: Die Ungültigkeit des einem Ketzer gewährten Geleits. Sessio XIX, 23. Sept. 1415: Mansi XXVII 799.

35 MÜLLER, Sigms. Geleit f. Huß: HVschr, L 1898, 41 ff.; WBERGER, Huß u. K. Sigmund, 1871; PUHLMANN, K. Sigm.s Geleit f. Huß, Ha 1894; LOSERTH, RE 8, 1900, 472 ff.; HALL, Sigmund u. Huß, Fr 1912 (D); ASCHULZ, KPolitik K.Sigismunds a. d. Konstanzer Konzil, Fr 1922 (D).

Praesens sancta synodus quovis salvo conductu per imperatores, reges 40 et alios saeculi principes haereticis vel de haeresi diffamatis, putantes eosdem sic a suis erroribus revocare, quocunque vinculo se astrinxerint, concesso, nullum fidei catholicae vel iurisdictionis ecclesiasticae praeiudicium generari vel impedimentum praestari posse seu debere declarat, quominus, dicto salvo conductu non obstante, liceat iudici competenti et ecclesiastico de huiusmodi 45 personarum erroribus inquirere et alias contra eos debite procedere eosdemque punire, quantum iustitia suadebit, si suos errores revocare pertinaciter recusaverint 1, etiamsi

1 Huß wurde am 6. Juli 1415 verbrannt.

« PoprzedniaDalej »