Obrazy na stronie
PDF
ePub

haeretici super volumen sacri evangelii mingentes, de muro illud contra christianos proiecerunt, et sagittis post illud missis clamaverunt: Ecce lex vestra, miseri! Christus vero evangelii sator iniuriam sibi illatam non reliquit inultam. Nam quidam satellites zelo fidei accensi, leonibus similes, exemplo illorum, de quibus legitur in libro Machabaeorum1, scalis appositis, muros intrepide ascenderunt; haereticisque divinitus territis 5 et declinantibus, sequentibus portas aperientes, civitatem obtinuerunt. Cognoscentes ex confessionibus illorum catholicos cum haereticis esse permixtos, dixerunt abbati: Quid faciemus, domine? Non possumus discernere inter bonos et malos. Timens tam abbas quam reliqui, ne tantum timore mortis se catholicos simularent, et post ipsorum abcessum iterum ad perfidiam redirent, fertur dixisse: Ca e dite eos; novit enim 10 dominus qui sunt eius. Sicque innumerabiles occisi sunt in civitate illa.

8. Innocenz III.: Das vierte Laterankonzil (11.-30. Nov. 1215). Mansi XXII 954 ff. HEFELE V 872 ff.; ALUCHAIRE, Innocent III, Le concile de Latran, P 1908; GTANGL, Teilnehmer an d. allgem. Konzilen d. MA, Weim 1922, 219 ff.

329. a) Transsubstantiation.

Cap. 1 De fide catholica: Mansi XXII 981; c. 1 X de summa trinitate 1, 1: FRIEDBERG II 5. - KATTENBUSCH, RE 20, 1908, 55 ff.; LooFs, DG 504; BÖHMER, RE 8, 1900, 69; JSMEND, Kelchversagung i. d. abdl. K., 1898.

15

Una vero est fidelium universalis ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur, in qua idem ipse sacerdos et sacrificium Iesus Christus, cuius corpus et sanguis in sacra- 20 mento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus, et vino in sanguinem potestate divina, ut ad perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nostro. Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves ecclesiae, quas ipse concessit apostolis et eorum successoribus Iesus 25 Christus.

330. b) Haeretiker und die bischöfliche Inquisition.

[ocr errors]

Cap. 3 De haereticis: Mansi XXII 986 ff.; c. 13 X de haereticis 5, 7: FRIEDBERG II 787. Excommunicamus et anathematizamus omnem haeresim extollentem se adversus hanc sanctam, orthodoxam, catholicam fidem. .; condemnantes universos haereticos, 30 quibuscumque nominibus censeantur, facies quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. § 1. Damnati vero, saecularibus potestatibus praesentibus aut eorum bailivis, relinquantur animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis, ita quod bona huiusmodi damnatorum, si laici fuerint, confiscentur, si vero clerici, applicentur ecclesiis a quibus stipen- 35 dia perceperunt. - § 2. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi iuxta considerationes 3 suspicionis qualitatemque personae propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur, ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint, extunc velut haeretici condemnentur. - § 3. Moneantur autem et inducantur et, si necesse 40 fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur saeculares potestates, quibuscumque fungantur officiis, ut sicut reputari cupiunt et haberi fideles ita pro defensione fidei praestent publice iuramentum, quod de terris suae iurisdictioni subiectis universos haereticos ab ecclesia denotatos bona fide pro viribus exterminare studebunt, ita quod amodo quandocumque quis fuerit in potestatem sive spiritualem sive temporalem assumptus, 45 1 II Mak 11 11. 2 II Ti 2 19. Corpus iuris can.: considerationem.

[ocr errors]

• Corpus iuris can.: sive perpetuam sive temporalem.

4

[ocr errors]
[ocr errors]

hoc teneatur capitulum iuramento firmare. Si vero dominus temporalis requisitus et monitus ab ecclesia, terram suam purgare neglexerit ab hac haeretica foeditate, per metropolitanum et ceteros comprovinciales episcopos excommunicationis vincula innodetur. Et, si satisfacere contempserit infra annum, significetur hoc summo pontifici, ut extunc 5 ipse vasallos ab eius fidelitate denunciet absolutos et terram exponat catholicis occupandam, qui eam exterminatis haereticis sine ulla contradictione possideant et in fidei puritate conservent; salvo iure domini principalis, dummodo super hoc ipse nullum praestet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat, eadem nihilominus lege servata circa eos qui non habent dominos principales. - § 4. Catholici vero, qui crucis assumpto charac10 tere ad haereticorum exterminium se accinxerint, illa gaudeant indulgentia, illoque sancto privilegio sint muniti quod accendentibus in terrae sanctae subsidium conceditur. § 5. Credentes vero, praeterea receptores, defensores et fautores haereticorum, excommunicationi decerminus subiacere, firmiter statuentes, ut postquam quis talium fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempserit infra annum, extunc ipso iure 15 sit factus infamis, nec ad publica officia seu consilia, nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, ut nec testandi liberam habeat facultatem nec ad haereditatis successionem accedat. Nullus praeterea ipsi super quocumque negotio, sed ipse aliis respondere cogatur. Quod si forte iudex exstiterit, eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec causae aliquae ad eius audientiam perferan20 tur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur. Si tabellio, eius instrumenta confecta per ipsum nullius penitus sint momenti, sed cum autore damnato damnentur. Et in similibus idem praecipimus observari. Si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur, ut in quo maior est culpa gravior exerceatur vindicta. Si qui autem tales, postquam ab ecclesia denotati fuerint, evitare contempserint, excommunicationis 25 sententia usque ad satisfactionem idoneam percellantur. Sane clerici non exhibeant huiusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta, nec eos christianae praesumant sepulturae tradere, nec eleemosynas, aut oblationes eorum accipiant, alioquin suo priventur officio, ad quod nunquam restituantur absque indulto sedis apostolicae speciali. Similiter quilibet regulares, quibus hoc etiam infligatur, ut eorum privilegia in illa dioecesi non 30 serventur, in qua tales excessus praesumpserint perpetrare. § 6. Quia vero nonnulli

-

sub specie pietatis virtutem eius, iuxta quod ait apostolus, abnegantes, autoritatem sibi vindicant praedicandi, cum idem apostolus dicat 1: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Omnes qui prohibiti vel non missi praeter autoritatem ab apostolica sede vel catholico episcopo loci susceptam publice vel privatim praedicationis officium usurpare 35 praesumpserint, excommunicationis vinculo innodentur et, nisi quantocius resipuerint, alia competenti poena plectantur. — § 7. Adiicimus insuper, ut quilibet archiepiscopus vel episcopus per se aut per archidiaconum suum, vel (alias) idoneas personas honestas bis aut saltem semel in anno propriam parochiam, in qua fama fuerit haereticos habitare, circumeat et ibi tres vel plures boni testimonii viros vel etiam, si expedire videbitur, 40 totam viciniam, iurare compellat; quod si quis ibidem haereticos sciverit, vel aliquos occulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus dissidentes, eos episcopo studeat indicare. Ipse autem episcopus ad praesentiam suam convocet accusatos, qui nisi se ab obiecto reatu purgaverint, vel si post purgationem exhibitam in pristinam fuerint relapsi perfidiam, canonice puniantur. Si qui vero ex eis 45 iuramenti religionem obstinatione damnabili respuentes iurare forte noluerint, ex hoc ipso tanquam haeretici reputentur. § 8. Volumus igitur et mandamus et in virtute obe

1 Rö 10 15.

dientiae districte praecipimus, ut ad haec efficaciter exsequenda episcopi per dioeceses suas diligenter invigilent, si canonicam effugere voluerint ultionem. Si quis enim episcopus super expurgando de sua dioecesi haereticae pravitatis fermento negligens fuerit vel remissus, cum id certis indiciis apparuerit, et ab episcopali officio deponatur et in locum ipsius alter substituatur idoneus, qui velit et possit haereticam confundere pravitatem.

[blocks in formation]

5

Mansi XXII 1007 ff.; c. 12 X h. t. V 38: FRIEDBERG II 887. HCHLEA, History of Auricular Confession and Indulgences in the Latin Church I, Lo 1896, 228; MLEITNER, AKR 78, 179 ff.; GGROMER, Laienbeicht i. MA., M 1909; FGILLMANN, Kath. 1909; 1910; 1913; PAKIRSCH, Sacerdos proprius, AKR 84, 1904; THALHOFER-EISENHOFER, Liturgik II 366 ff. 10. c. 21. Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et iniunctam sibi poenitentiam pro viribus studeat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum: alioquin et 15 vivens ab ingressu ecclesiae arceatur et moriens christiana careat sepultura. Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, cum aliter ille ipsum non possit absolvere vel ligare.

20

Sacerdos autem sit discretus et cautus, ut more periti medici superinfundat vinum et oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati, quibus prudenter intelligat, quale debeat ei praebere consilium et cuiusmodi remedium adhibere, diversis experimentis utendo ad sanandum1 aegrotum. Caveat autem omnino, ne verbo, aut signo, aut alio quovis modo aliquatenus prodat peccatorem, sed si pruden- 25 tiori consilio indiguerit, illud absque ulla expressione personae caute requirat, quoniam qui peccatum in poenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam in arctum monasterium detrudendum.

332. d) Die Bischofswahlen.

Mansi XXII 1011 ff.; c. 41–44 X de electione 3, 6: FRIEDBERG II 88 f. HEFELE V 889 f.; HAUCK IV 727 ff.

30

c. 23. Ne pro defectu pastoris gregem dominicum lupus rapax invadat, aut in facultatibus suis ecclesia viduata grave dispendium patiatur: volentes in hoc etiam occurrere periculis animarum et ecclesiarum indemnitatibus providere, statuimus: ut ultra tres menses cathe- 35 dralis vel regularis ecclesia praelato non vac e t; infra quos, iusto impedimento cessante, si electio celebrata non fuerit, qui eligere debuerant eligendi potestate careant ea vice, ac ipsa eligendi potestas ad eum qui proximo praeesse dignoscitur devolvatur. Is vero ad quem devoluta fuerit potestas, dominum habens prae oculis, non differat ultra tres menses, cum capituli sui concilio et aliorum virorum prudentium viduatam ecclesiam de persona idonea, 40 ipsius quidem ecclesiae, vel alterius, si digna non reperiatur in illa, canonice ordinare, si canonicam voluerit effugere ultionem.

c. 24. Quia propter electionum formas diversas, quas quidam invenire conantur, et multa impedimenta proveniunt et magna pericula imminent ecclesiis viduatis, statuimus, ut cum electio fuerit celebranda, praesentibus qui debent et volunt et possunt commode interesse, assumantur 45 tres de collegio fide digni, qui secreto et singulatim voces cunctorum diligenter exquirant et in scriptis redacta mox publicent in communi, nullo prorsus appellationis obstaculo interiecto: ut is collatione adhibita eligatur, in quem omnes, vel maior, vel sanior Corp. iuris: salvandum. 2 Corp. iuris: Deum. 3 Corp. iuris: sigillatim vota.

pars capituli consentit. Vel saltem eligendi potestas aliquibus viris idoneis committatur qui vice omnium ecclesiae viduatae provideant de pastore. Aliter electio facta non valeat, nisi forte communiter esset ab omnibus, quasi per inspirationem divinam, absque vitio celebrata. Qui vero contra praedictas formas eligere attentaverint, eligendi ea vice potestate priventur. 5 Illud penitus interdicimus, ne quis in electionis negotio procuratorem constituat, nisi sit absens in eo loco de quo debeat advocari, iustoque impedimento detentus venire non possit; super quo, si fuerit opus, fidem faciat iuramento, et tunc, si voluerit, uni committat de ipso collegio vicem suam. Electiones quoque clandestinas reprobamus, statuentes, ut quam cito electio fuerit celebrata, solenniter publicetur.

10

15

c. 25. Quisquis electioni de se factae per sa e cularis potestatis abusum consentire praesumpserit contra canonicam libertatem, et electionis commodo careat et ineligibilis fiat, nec absque dispensatione possit ad aliquam eligi dignitatem. Qui vero electionem huiusmodi, quam ipso iure irritam esse censemus, praesumpserint celebrare, ab officiis et beneficiis penitus per triennium suspendantur, eligendi tunc potestate privati.

c. 26. Nihil est quod ecclesiae Dei magis officiat, quam quod indigni assumantur pra elati ad regimen animarum. Volentes igitur huic morbo necessariam adhibere medelam, irrefragabili constitutione sancimus: quatenus, cum quisquam fuerit ad regimen animarum assumptus 1 is ad quem pertinet ipsius confirmatio, diligenter examinet et electionis processum et personam electi, ut, cum omnia rite concurrerint, munus ei confirmationis impendat; quia, si secus fuerit 20 incaute praesumptum, non solum deiiciendus est indigne promotus, verum etiam indigne promovens puniendus. Ipsum quoque decernimus hac animadversione puniri, ut, cum de ipsius constiterit negligentia, maxime, si hominem insufficientis scientiae, vel inhonestae vitae aut aetatis illegitimae approbaverit: non solum confirmandi primum successorem illius careat potestate, verum etiam ne aliquo casu poenam effugiat, a perceptione proprii beneficii suspendatur, quo25 usque, si aequum fuerit, indulgentiam valeat promereri; si vero convictus fuerit in hoc per malitiam excessisse, graviori subiaceat ultioni.

Episcopi quoque tales ad sacros ordines et ecclesiasticas dignitates promovere procurent, qui commissum sibi officium digne valeant adimplere; si et ipsi canonicam cupiunt effugere ultionem. Ceterum, qui ad Romanum pertinent immediate pontificem, ad 20 percipiendam sui confirmationem officii, eius se conspectui, si commode potest fieri, personaliter repraesentent; vel personas transmittant idoneas, per quas diligens inquisitio super electionis processu et electis possit haberi, ut sic demum per ipsius circumspectionem consilii sui plenitudinem assequantur officii, cum eis nihil obstiterit de canonicis institutis; ita quod interim valde remoti, videlicet ultra Italiam constituti, si electi fuerint in concordia, dispensative propter necessitates 35 et utilitates ecclesiarum in spiritualibus et temporalibus administrent, sic tamen, ut de rebus ecclesiasticis nil penitus alienent. Munus vero consecrationis seu benedictionis recipiant, sicut hactenus recipere consueverunt.

40

45

333. e) Ueber die Reliquien der Heiligen.

Mansi XXII 1049 f.; c. 2 X de reliquiis 3, 45: FRIEDBERG II 650.

c. 62. Cum ex eo, quod quidam sanctorum reliquias exponunt venales et eas passim ostendunt, christianae religioni detractum sit saepius, ne in posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam non ostendantur nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani pontificis fuerint approbatae.

334. f) Kreuzzugsdekret: Das päpstliche Recht der Kirchenbesteuerung. Mansi XXII 1062 f. HEFELE V 900 f.; AGOTTLOB, Päpstl. Kreuzzugssteuern d. 13. Jhdts., Heiligenstadt 1892, 24.

Cupientes autem alios ecclesiarum praelatos nec non clericos universos et in merito et in praemio habere participes et consortes, ex communi concilii approba50 tione statuimus, ut omnes omnino clerici, tam subditi quam praelati, vigesimam partem ecclesiasticorum proventuum usque ad triennium conferant in subsidium terrae sanctae per manus eorum qui ad hoc apostolica fuerint providentia ordinati, quibusdam dumtaxat religiosis exceptis ab hac praetaxatione merito Corp. iuris can.: electus.

1

eximendis illis similiter qui assumpto vel assumendo crucis signaculo sunt personaliter profecturi. Nos autem et fratres nostri sanctae Romanae ecclesiae cardinales plenarie decimam persolvemus; sciantque omnes ad hoc fideliter observandum per excommunicationis sententiam obligatos ita, quod illi qui super hoc fraudem scienter commiserint, sententiam excommunicationis incurrant.

335. 9. Innocenz III.,,Etsi carissimus in" v. 24. Aug. 1215: Verdammung der Magna Charta.

5

BR III 298 ff.; PR 4990. HURTER II 656 f.; JMLAPPEN BERG-RPAULI, G. v. England III, Hamb 1853, 448 ff.; JRGREEN, Hist. of the English People I, Lo 1877, 247 ff.; RGNEIST Engl. VG. § 17, B 1882, 240 ff.; WSTUBBS, The Constitutional Hist. of England II, Ox- 10 ford 1875, 6 ff.; WLADENBAUER, ZkTh 1882, 201 ff., 393 ff.; LANGEN IV 695 f.; EGÜTSCHOW, Inn. III. u. England, 1905; WSMC KECHNIE, Magna Carta, Lo 1905; JHATSCHEK, Engl. VG., M 1913, 163.

(Die Buße des Königs Johann v. England; seine Absicht ins heil. Land zu ziehen; Rebellion der Barone gegen ihn, vergebliche Vermittlungsversuche des Papstes; am Schluß:) 15 Nos tantae malignitatis audaciam dissimulare nolentes, in apostolicae sedis contemtum, regalis iuris dispendium, Anglicanae gentis opprobrium et grave periculum totius negotii crucifixi, quod utique immineret, nisi per auctoritatem nostram revocarentur omnia, quae a tanto principe cruce signato totaliter sunt extorta, etiam ipso volente illa servari: ex parte Dei omnipotentis, patris et filii et spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum 20 Petri et Pauli apostolorum eius, ac nostra, de communi fratrum nostrorum consilio, compositionem huiusmodi reprobamus penitus et damnamus; sub interminatione anathematis prohibentes, ne dictus rex eam observare praesumat aut barones cum complicibus suis ipsam exigant observari: tam chartam quam obligationes seu cau tiones, quaecunque pro ipsa sunt factae, irritantes penitus 25 aut cassantes, ut nullo unquam tempore aliquam habeant

firmitatem.

Walther von der Vogelweide.

WWILMANNS, Leben u. Dichten W. v. d. V., Bonn 1882; KBURDACH, W. v. d. V. I.,
L 1900; CHSOMMER, W. v. d. V. i. s. Stllg. z. Chrm. u. K., Kropp 1900 (Pr.); EMICHAEL, 30
ZkTh. 29; HAUCK IV 940 ff.

336.

1. Walther von der Vogelweide: Die Konstantinische Schenkung (1201) 1. Walther von der Vogelweide, Textausgabe von WWilmanns, Ha 1905, 116.

25, 11.

Künc Constantîn der gap sô vil,

als ich ez in bescheiden wil,

dem stuol ze Rôme, sper kriuz' unde krône.

Zehant der engel lûte schrê

35

'owê, owê, zem dritten wê!

ê stuont diu kristenheit mit zühten schône:

Der ist nû ein gift gevallen,

ir honec ist worden zeiner gallen.

daz wirt der werlt her nâch vil leit'.

alle fürsten lebent nû mit êren,

wan der hoehste ist geswachet:

daz hât der pfaffen wal gemachet.

daz sî dir, süezer got, gekleit.

die pfaffen wellent leien reht verkêren.
der engel hât uns wâr geseit.

1 Wahrscheinlich im Spätherbst 1201 gedichtet.

40

45

« PoprzedniaDalej »