Obrazy na stronie
PDF
ePub

98. Scholium. Caelibatus virtutis amore et ob cultum divinum servatus secundum philosophiae christianae existimationem non solum licitus sed etiam laude dignus est, ut disserte docet apostolus 1 Cor. 1 Cum hoc autem nil commune habet caelibatus ille nefarius, qui matrimonium propter frena luxuriae tantum aversatur. Is enim legi naturali manifeste contradicit, utpote quae singulos homines negativa obligatione eatenus obstringat, ut, qui vitam agere virginalem nolint, non nisi legitimo inito matrimonio unione sexuali licite uti possint.

Articulus 3.

De naturalibus requisitis ad legitimum matrimonium.

§ 1. Philosophicum eorum fundamentum.

99. Haec requisita partim ex ipsa natura matrimonii qua coniugalis societatis, partim ex eius fine cognoscenda sunt.

Tamquam societas in individuo per naturam non determinata sed singulorum electioni permissa, coniugium initur contractu, qui propterea contractus matrimonialis vocatur. Is si per se et seclusa propria materia spectatur, iisdem condicionibus subiacet, quae pro pactis universim valent et de quibus infra dicendum erit. Eo autem imprimis spectat personalis utriusque coniugis liber consensus.

Intuitu finis requiritur: a) ut contrahentes matrimonium sint personae diversi sexus per se physice capaces prolis generandae; b) ut sibi concedant mutuum et exclusivum ius ad actus per se generationi idoneos fidemque individuae ac perpetuae societatis. De quibus insuper in specie quaeri potest:

§ 2. Qualis sit iure naturae matrimonii unitas. 100. Spectato fine completo matrimonii sana philosophia non potest non agnoscere, solam monogamiam, i. e. eam unitatem coniugii, qua unus vir uni feminae iungitur, intentioni conditoris et instituto naturae convenire. In hac sola enim ea aptitudo medii reperitur, qua ille finis naturae tum primarius tum secundarius, quantum condicio humana admittit, tuto et convenienter obtineri possit; cum contra omnis alia coniugii forma per se potius aliquod impedimentum vel maius vel minus eidem fini opponat. Quod ita recta ratio intellegit, nobis insuper ex fonte divinae revela

1 Cf. S. Thom., S. theol. 2, 2, q. 152, a. 4; C. gent. 1. 3, c. 137.

tionis confirmatur, quo constat primitus a Deo matrimoniale vinculum ita inter duas personas institutum ac sancitum esse, ut essent duo in carne una (Gen. 2, 20-24. Matth. 19). Itaque

Polygamia, i. e. simultaneum inter plures coniugium, sive unius feminae cum pluribus viris (polyandria) sive unius viri cum pluribus feminis (polygynia), procul dubio a naturae instituto deflectit; id tamen diverso modo et gradu. Namque

[ocr errors]

1. Polyandria iuri naturae absolute repugnat; quia non solum finibus coniugii secundariis, sed etiam fini principali omnimode contraria est. Nam per eam, ut advertit S. Thomas 1, ipsa procreatio prolis, etsi non totaliter tollitur, . . . tamen multum impeditur... Sed educatio totaliter tollitur, quia ex hoc, quod una mulier plures maritos haberet, sequeretur incertitudo prolis respectu patris, cuius cura necessaria est in educando".

2. Polygynia, quamvis non absolute, generatim tamen a iure naturae reprobatur. Primum inde colligitur, quod per pluralitatem uxorum nec procreatio nec educatio prolis omnino impeditur; alterum autem patet ex eo, quod spectata ordinaria hominum condicione primario fini matrimonii, maxime autem educationi prolium, impedimenta affert, vitae vero domesticae felicitatem, sublata sociali familiae unitate, multipliciter turbat et concupiscentiae non tam remedium quam incitamenta suppeditat. Ideo hoc matrimonii genus numquam ut ordinarium per naturae legem approbatum fuit, quamquam Patriarchis ad tempus permissum; in novo demum foedere omnibus interdictum est 2.

3. Qualis sit iure naturae matrimonii stabilitas. 101. Satis per se manifestum est et iam alias probatum (P. I, n. 408) stabilitatem perennem matrimonii per se ad finem educationis prolium omnino et generali lege necessariam esse 3. Unde numquam legitime contrahi potest matrimonium ad tempus aut ad revocationem aut sub ea condicione, ut pro lubitu iterum dissolvi queat. Sed quaeri insuper potest: utrum saltem in casibus particularibus, salvo illo fine essentiali et gravibus suadentibus

14, dist. 33, q. 1, a. 1.

S. Thom., Suppl. 3, q. 65.

S. Thom., S. theol. 2, 2, q. 154, a. 2 c.; Suppl. 3, q. 41, a. 1, ubi simul auctoritas Aristotelis (Eth. Nic. 1. 8, c. 11 et 12) ad rem invocatur. C. gent. 1. 3, c. 123.

Meyer, Ius naturale. II.

7

rationibus, per ius naturae liceat coniugibus matrimonium dissolvere? Cui quaestioni respondemus:

Thesis XVIII. Vinculum matrimonii iure naturae ita per se indissolubile est, ut nonnisi divina interveniente auctoritate solvi possit.

Praenotandum. Antiquiores nonnulli scriptores, ceteroquin egregii, contrariam sententiam probabilem esse putarunt, si matrimonium, omisso eius charactere sacramentali, consideretur tantum ut institutum naturae 1. Sed hodie haec quaestio per ecclesiasticam auctoritatem haud ambigue soluta videtur, postquam scilicet a Pio IX reprobata est thesis 67 Syllabi, quae ita sonat: „Iure naturae matrimonii vinculum non est indissolubile, et in variis casibus divortium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest."

Probatur. Ad communes illas rationes, quae a fine primario matrimonii, intuitu educationis pro omni casu et respectu omnium sufficientis, pro hac doctrina merito depromuntur, sequentia accedunt gravissima argumenta, quibus eadem ut philosophice certa comprobatur:

1. Principium proprium matrimonii amicitia est. Atqui amicitia sua natura est perpetua nec cum separationis aliquando futurae suspicione consistere potest.

2. Vinculum huius unionis suapte natura tam arctum atque individuum est, ut eius solutio cum violenta morte comparari possit. Illud enim efficit, ut sint duo in carne una, i. e. ut unum individuum generationis principium constituant. Omne igitur divortium impiam quandam et violentam eius destructionem involvit, a qua natura tamquam a morali quodam suicidio abhorret.

3. Quod si ex lege naturali aliquando per accidens et ob graves rationes solutio matrimonii admitteretur esse legitima, tum ne illa quidem stabilitas coniugii, quae certo ad essentialem eius finem communiter necessaria est, secura servari posset. Spectata hominum tum inconstantia et cupiditate, tum impatientia molestiae gravis, quae frequenter coniugium comitatur, eiusmodi periculum nequaquam rarum, sed prope universale foret, idque sine opposito remedio satis efficaci. Neve dicas tale remedium

De ea re cf. Schiffini 1. c. p. 244.

ab auctoritate civili suppleri posse, quatenus penes ipsam supremum ius maneat de sufficientia rationum solvendi matrimonii in singulis casibus cognoscendi. Nam praeterquam quod iudices humani, indirecte non raro suam ipsorum causam agentes, generatim ad indulgentiam essent proclives, coniugibus sui consortii pertaesis speciosae rationes ac praetextus numquam non suppeterent, atque ipsa spes oblata causae suae ex voto agendae perpetuam inconstantiae ansam et discordiae fomentum praeberet. Haec omnia, ubi talis licentia viget, quotidianis exemplis illustrata videmus.

4. Eiusmodi solvendi matrimonii facilitas communi societatis bono esset perniciosa. Praecipua societatis bona a familia recte constituta eiusque praesertim unitate et non interrupta successione veluti a sua radice derivantur. Ut alia taceam, haec ipsa domesticae societatis unitas atque in successione perpetuitas quasi canalis est, quo moralem humani generis institutionem sequentibus generationibus iugiter transmitti Deus providus voluit. Ergo matrimonii solutio, quae per se huic fini providentiali repugnat, arbitrio hominum permitti secundum naturae legem nequit.

5. Adde denique sescenta mala saepe irreparabilia, quae inde nascuntur sive pro ipsis coniugibus sive pro liberis et consanguineis, praesertim ubi alterutra parte invita divortium extorquetur 1.

Ceterum divina potestate solvi matrimonium posse non est quod probari indigeat, si quidem quaelibet iura creaturae subduntur supremo dominio Dei; idque revera ob altiores fines divinitus

1 Fuerunt, qui coniugii sterilitatem, spectato solo iure naturae, legitimam illud solvendi rationem esse putarent, eo quod sterilitas, saltem per accidens, primario fini matrimonii opponatur, qui respicit bonum prolis. Ad quod apte respondet S. Thomas, Suppl. 3, q. 67, a. 1 ad 4: „Matrimonium principaliter ordinatur ad bonum commune ratione principalis finis, qui est bonum prolis; quamvis etiam ratione finis secundarii ordinetur ad bonum personae matrimonium contrahentis, prout per se est in remedium concupiscentiae. Et ideo in legibus matrimonii magis attenditur, quid omnibus expediat, quam quid uni competere possit. Quamvis igitur matrimonii inseparabilitas impediat bonum prolis in aliquo homine, tamen est conveniens ad bonum prolis simpliciter. Et propter hoc ratio [illa] non sequitur." Cf. 2, 2, q. 154, a. 2. Ipse quoque Fr. I. Stahl (Philosophie des Rechts II, 429) docet: „Der erste und völlig selbständige Zweck der Ehe sei die vollständige persönliche Einigung der Gatten. Darum", ait, „ist die unfruchtbare Ehe um nichts minder bindend und heilig als die fruchtbare." Et Thiersch (Ueber christliches Familienleben, ed. 5, p. 7) scribit: „Die Monogamie, und zwar die allein durch den Tod auflösbare, ist ein im wahren Wesen des Menschen begründetes Urgesetz.“

factum esse historia sacra testatur. Ita v. g. apostolica declaratione 1 Cor. 7, 15.

102. Corollaria. I. Quaestio de impedimentis matrimonii ad ius positivum magis quam naturale, et in praesenti quidem providentiali ordine ad ius ecclesiasticum pertinet, quia matrimonium legitimum ex lege christiana non meri contractus sed simul essentialem sacramenti rationem habet. Inde et quid de matrimonio civili sentiendum sit, colliges. Ceterum impedimenta, quae circa primos saltem consanguineitatis gradus statuta sunt, in ipsa rationali natura fundari nemini dubium esse potest 1.

II. A finibus subiectivis, quos coniuges contrahendo matrimonium sibi proponunt, huius legitimitas per se non dependet, dummodo obiective, quae contractui matrimoniali essentialia sunt, non excludantur; quod utique fieret per condiciones turpes contractui additas primario eius fini contrarias. Sed etiam ut licite matrimonium contrahatur, non requiritur, ut contrahentes finem primarium coniugii subiective quoque ut primarium intendant, sed tantum ut honestum velint 2.

III. Inde concludes verum ac legitimum matrimonium inter eos etiam esse, qui ius coniugale quidem sibi invicem concedunt, sed vitae tantum consortium intendentes expressam voluntatem gerunt, suo iure numquam utendi. Illud enim ius, non autem eius usus vel effectus, vinculum morale matrimonii constituit. Eiusmodi coniugalem societatem inter immaculatam virginem eiusque castissimum sponsum fuisse constat 3.

Articulus 4.

De iuribus et officiis coniugum.

103. Ex coniugii natura et finibus facili conclusione tum ipsa iura et officia mutua coniugum tum eorum limites cognoscuntur.

1. E fine primario manant: a) ius et officium mutuum, quod contractus matrimonialis essentialem materiam constituit; b) ius exigendi et officium servandae mutuae fidelitatis, quam exclusiva illius concessio postulat; c) officium cooperandi pro viribus ad prolem genitam rite educandam.

1 Cf. S. Thom. 4, dist. 40, q. 1, a. 3.

2 Cf. S. Thom., Suppl. 3, q. 48, a. 1 et 2.

3 S. Thom., S. theol. 3, q. 29, a. 2; 4, dist. 30, q. 2, a. 2.

« PoprzedniaDalej »