Obrazy na stronie
PDF
ePub

illam enim peti, per hanc praestari virtualem et tacitam palinodiam iniuriae, eo quod acceptans ipso facto adversarium sibi honore parem agnoscere censeatur. Nam actio ista oblationis et acceptationis, nisi absurda vel ludicra supponatur, separari nequit a suo obiecto, quod est ipsum duellum ex condicto subeundum, eius proin totam condicionem moralem complectitur.

Ergo - ab hac conclusione nullum effugium remanet -, duellum in hac hypothesi revera semper ad directam occisionem vel mutilationem reducitur.

In altera hypothesi duellum per externam quandam apparentiam interdum quidem per se ad reparandum etiam honorem laesum aliquam aptitudinem prae se fert, quatenus exprobratae ignaviae notam illo facinore efficaciter refutare videtur. Sed in hoc etiam casu

[ocr errors]

a) ad minimum semper deficit moderamen inculpatae tutelae, quod in omni cruenta defensione requiritur, ut actio defensiva non tamquam directe nociva imputari possit. Scilicet urgens necessitas nulla est, quod vel inde constat, quod duellum designato tempore et loco initur, neque instat actualis aggressio, sed si qua fuerit, ea iam in praeterito peracta est; recursus quoque ad auctoritatem ex naturae ordine ad hoc institutam semper fieri potest ac debet, si privatim res componi nequeat. Vel etiam viri probi ab utraque parte tamquam iudices delegari pro singulis eiusmodi causis possunt, ut sua intercessione rem pacifice dirimant. Ergo ad arma recurrendi numquam urget necessitas. Quod si autem cui intersit animi fortitudinem facto aliquo comprobare, id facere cum laude poterit, sed non temere et arbitrario modo, sed data occasione in re honesta et rationabili; interim autem unicuique nobilissimum fortis animi testimonium praesto est, penes omnes sapientes longe efficacissimum, illud nimirum, quod in generoso contemptu tam insani hominum praeiudicii consistit.

b) Ex ipso defectu moderaminis porro colligitur, duello in his etiam adiunctis non inesse nisi apparentem aptitudinem ad finem honoris reparandi. Ignaviae enim, quatenus vero honori detrahit, opponitur virtus fortitudinis, non autem quaelibet audacia temere et sine prudentiae et caritatis moderamine exercita. Iam vero defensio honoris cruenta, carens omni moderamine inculpatae tutelae, manifestatio est non fortitudinis, cui verus honor respondet, sed temeritatis tantum et audaciae, cui tamquam vitio contemptus debetur. Ergo in hac etiam hypothesi eadem malitia duello necessario inhaeret.

Meyer, Ius naturale. II.

6

Probatur II. Duellum etiam ratione periculi, cui ambo pugnantes integritatem sui corporis et vitam suam temere exponunt, lege naturali prohibetur. Est enim:

1. Manifesta violatio dominii Dei. Per illud quippe humano arbitrio directe disponitur de re, quae exclusive divino dominio subiicitur, de vita scilicet et corporis integritate, simili quodam modo, quo id in suicidio fieri supra (n. 40 sq.) ostensum est. Dicitur directe; nam quominus indirecte et propter altiores et iustos fines tale periculum dicatur praeter intentionem legitime permitti, eaedem rationes obstant, quas in prob. I ex ipsa natura duelli attulimus.

2. Peccatum contra amorem bene ordinatum sui ipsius naturaliter homini praeceptum (n. 29 et 43). Quicumque enim duellum suscipit, bene ordinatum amorem sui, quo debet secundum rectam rationem sibi bonum velle, adeo contemnit, ut ipsam vitam, quae est primum bonum primaque condicio et naturale fundamentum ceterorum hominis bonorum praesentium et futurorum, gravi periculo obiicere et forte perdere paratus sit, idque non secundum rectam rationem (qua id aliquando laudabiliter et cum vero amore erga se ipsum fieri potest), sed actionis causa, quam recta ratio, ut ex dictis constat, tamquam in se malam reprobat 1.

Probatur III. Duelli usus per se recto sociali ordini et essentiali publicae auctoritatis iuri repugnat, cui (praeter casum defensionis privatae ob necessitatem urgentem) publici ordinis, mutuae securitatis ac iurium tutela iure naturae demandatur. Ergo eodem iure naturae duellum illicitum est. Quod si autem eius fructus in societate consideres, quis luctuosissimas clades illas enumerare valeat, quas a quattuor maxime saeculis hic usus, quem synodus tridentina ut detestabilem abusum designat, familiis ac civitatibus intulerit? 2. Merito propterea etiam ab Ecclesia sub gravissimis poenis prohibetur.

1 lisdem fere rationibus, quibus probatio I et II constant, Leo XIII in litteris supra commemoratis ad episcopos Germ. et Austr.-Hung. d. d. 22 Sept. 1891 duellum tamquam iure naturae illicitum reprobat, duplicis criminis illud suscipientes reos esse affirmans, nimirum quia et directe vitam alterius aggrediuntur et vitam propriam temere periculo obiiciunt.

2 Cf. Card. Gerdil, Des combats singuliers. (Partim exstat apud Migne, Encyclop. theol. 34, 303.) Complures numeros statisticos in hanc rem refert etiam „Der Katholik" 1864, II: „Zur Duellfrage", p. 298. Rollin (opusc. II, 111) testatur: „Non tantum pretiosi (nobilis) sanguinis longa bella exhauriunt, quantum saeviente duellorum licentia cruenta pax absumit“.

Notanda ad solvendas difficultates.

83. 1. Nulla est paritas inter duellum privatum vindicandi honoris causa susceptum et bellum, quod ad exposcendam satisfactionem pro iniuria internationali geritur. Privati enim ad suas iniurias vindicandas adire magistratum debent. Neque bellum qua tale censetur esse ipsa satisfactio pro honore, sed est medium et quidem per se aptum ad extorquendam satisfactionem postulatam.

2. Admittimus ultro, posse aliquando honorem nobili atque honorato viro tanti aestimari, ut eius iactura longe acerbius ei accidat quam praematura mors. Sed non de sola hic bonorum eiusmodi relativa proportione quaeritur, sed de defensionis modo cuique bonorum generi accommodato.

3. Duellum numquam considerari potest tamquam legitima defensio fortunae vel status familiae, quo quis, nisi illud acceptaverit, excidere cogatur. Eo ipso enim, quod haec bona a nullo actuali aggressore invaduntur, sed tantum per accidens et aliunde in periculum adducuntur, neque legitimae defensionis cruentae obiectum esse possunt.

4. Nil repugnat, quominus per accidentalia adiuncta aliquando eveniat, ut nullo legitimo medio honor laesus plane recuperari possit. Idem enim pro omni alio iure frequenter accidit, ne ipso quidem iure vitae et integritatis excepto, cui efficaciter defendendo nec vigilantia magistratus neque privatorum legitima resistentia pro omni casu particulari sufficit. In tali angustia nihil remanet, nisi ex ipsa supremi legislatoris voluntate iniuriam fortiter pati, potius quam iniusto et nefario medio eam declinare.

84. Scholium. Quoniam duellum actio est in se mala et illicita, similiter prava et semper illicita dicenda est eius externa simulatio, quantumvis physice innocua; ut v. g. si honoris reparandi aut ignominiae coram opinione publica vitandae gratia ad speciem duellum offertur et acceptatur, certo praevidendo pugnam non esse secuturam, utpote ab amicis impediendam, aut sclopeta ab iisdem ad innoxium tantum ignem fore oneranda.

85.

§ 2. Circa libertatem externam.

A. De libertate externa universim.

Homo, etsi naturaliter libero arbitrio instructus, hoc ipso tamen dono nequaquam ad mentem creatoris, tum qua homo tum

qua membrum societatis, uti posset, nisi ei externa quoque agendi libertas responderet. Sed quemadmodum interna libertas in homine numquam exsistit nisi morali lege obstricta, ita nec libertas haec externa perinde ac plena agendi independentia haberi debet. Eo ipso enim, quod homo nascitur socialis, immo ut membrum societatis, iam a nativitate eius externa libertas certis iuris socialis vinculis vel inchoative et remote vel proxime et actu subiicitur. Haec quoque libertatis ligamina, quamvis coactionis apparatum omni iuris ordini proprium secum ferant, ultimatim divinae legis auctoritate nituntur. Itaque de iure aliquo connato externae libertatis omnino sermo esse nequit, nisi de eo, quod homini praeter essentialem illam dependentiam ab ordine divinitus instituto aliunde competere debeat. Huius autem mensura hoc generali principio comprehenditur :

Thesis XIV. Omni homini in actionibus externis independentia ab aliorum arbitrio iure connato competit.

"

Praenotanda. Dicitur arbitrium" quatenus opponitur legitimae potestati. Itaque sensus thesis hic est: unusquisque iure connato ea libertate externa praeditus est, ut alii eius actiones non pro lubitu, sed ex potestate tantum sibi a lege concessa impedire vel exigere possint.

Probatur. Ea est creaturae rationalis dignitas, ut solius Dei voluntati sive mediate sive immediate ex rationali ordine subiiciatur, quemadmodum solus Deus essentialis eius finis ac dominus est. Ergo unusquisque iure suo exigere potest, ut in actionibus suis aliorum voluntati eatenus subesse teneatur, quatenus hanc illis potestatem Deus concesserit sive extraordinariam speciali delegatione factam sive ordinariam in communi iuris ordine fundatam. 86. Corollaria. I. Libertas igitur externa, quae iuri hominis connato respondet, recte definitur: libertas ab aliorum arbitrio in actionibus externis.

II. Haec libertas hominis erga alios per se loquendo est, ut aiunt, in possessione", quamdiu hi suam potestatem sibi in eam concessam non probaverint. Dixi per se loquendo" nam comprobata et iam rite agnita eiusmodi generali potestate, haec ipsa circa singulos actus deinceps ex ea manantes contra dubia vel exceptiones in favorem libertatis exortas in possessione est, donec de his certo constet.

III. Quamquam ex thesi consequitur inter homines sibi non subordinatos alios aliorum actionibus vel omissionibus malis, quae nullius alterius ius violant, ex iure resistere generatim non posse, intuitu tamen altioris destinationis, dignitatis et decoris humanae societatis, quilibet etiam privatus, quoties nullus superior praesto est, iure naturae potestatem habere censendus est alios adhibita vi impediendi, quominus atrociora quaedam crimina humanitati vel Deo iniuriosa committant, quale v. g. esset sibi manus violentas inferre, quamvis inde alterius personae ius vel bonum forte non laederetur. In tali enim casu singulis membris societatis ex iure et officio incumbit causam totius societatis agere eiusque dignitatem et honestatem publicam tueri.

87. Ad solvendas difficultates nota: Ut alteri obligemur, necesse non est, ut eius voluntas, quae imperium vel potestatem in nos exercet, sub omni respectu divinae voluntati conformis sit, sed sub eo tantum, sub quo sibi in nos potestatem vindicat. Atque ita evenire sane potest, ut quis ex iure aliquando onus subire teneatur, quod caritatis praeceptum ipsi imponi vetat (cf. P. I, n. 341).

B. De libertate conscientiae.

88. Libertas conscientiae, si universim spectatur, expressio est admodum vaga et indeterminata, ex usu loquendi variam significationem admittens. Inde fit, ut vix aliud vocabulum magis idoneum sit ad spargendos sub specie veri errores, praesertim cum axiomatis instar in ore hominum versatur, qui eius ambiguitatem discernere vel nesciunt vel nolunt. Nempe quemadmodum libertas generatim, ita et libertas conscientiae diversa est pro diversitate vinculi vel necessitatis, quae per libertatem excluditur 1. Itaque libertas conscientiae per se significare potest: 1. Solutionem voluntatis a qualibet necessitate interna physice determinante, qua impediatur conscientiae dictamini interne adhaerere vel non adhaerere; et ita non differt a libertate morali interna, qua omnis homo naturaliter gaudet et qua nulla coactione privari potest. Sed haec ad psychologiam, non ad ius pertinet. 2. Exemptionem ab omni coactione externa, qua quis ad agendum contra Dei praeceptum adigatur; quam libertatem conscientiae stricte dictam nuncupamus. 3. Libertatem ab omni externo legali obstaculo impediente, quo

1 Cf. Canet, La liberté de conscience, sa nature, son origine, son histoire et sa pratique dans nos sociétés contemporaines. Lyon, Librairie cath., 1891.

« PoprzedniaDalej »