Obrazy na stronie
PDF
ePub

illicitum haec obligatio extenditur, quia in sola ratione strictae iustitiae commutativae fundatur.

743. VI. Si quaeritur: num aliquando supremo reipublicae rectori (qui ob magnum inde speratum emolumentum politicum causam aliquam iustam belli sibi praeberi exoptat) ex industria aliquem actum politicum, suo iure utendo, ponere vel omittere liceat, unde praevidet belli indicendi iustam causam orituram? - Respondent gravissimi auctores 1: Quaerendas non esse occasiones belli"; et rationem reddunt: „Licet (per se) cuique fas sit uti iure suo, non tamen intendendo, ut ea via dentur iustae causae belli, cum tanto damno spirituali, vitae bonorumque externorum proximorum, quantum ex bello sequi solet, et cum peccato illius, qui inde occasionem sumeret praebendi causam iustam belli. Proximos namque tenemur diligere sicut nos ipsos." Immo addit Molina, ,aliquando culpam esse letalem, non solum facere aliquid ea intentione, sed etiam non desistere ab eo, quod, licet ea intentione non faciamus, videmus tamen futurum occasionem, ut bella oriantur. Neque enim sub reatu mortalis tenemur solum non intendere id, quod cum tam gravibus damnis proximorum est coniunctum, sed etiam tollere occasiones, quando sine notabili nostra iactura id commode possumus".

744. VII. Quoniam non licet suscipere bellum, etsi in se iustum, nisi simul necessarium sit, gravis naturalis obligatio postulat, ut, antequam status belli declaretur, cuncta pacifica media praesentibus rerum adiunctis aliquomodo accommodata, iam frustra tentata sint. Eiusmodi media sunt:

1. Seria actio legatorum, qua tota causa conflictus funditus illustretur et vel colloquio vel scripto ita disceptetur, ut iuris, quod ab una parte postulatur, omnes tituli et documenta simul

[ocr errors]

pedire possent, non impedierunt etc." Verum metuendos istos antiqui iuris naturalis scopulos Ius publicum modernum facili gressu superare videtur, obligationem restitutionis post iniustum bellum vel ignorando vel non curando. Sic Heffter 1. c. § 113, p. 239 positive asserit, (dass) „auch der ungerechte Krieg in seinen Wirkungen dem gerechten thatsächlich gleichsteht". Et adnotat id hodie „ab omnibus agnosci". Et hinc ex more iuris internationalis positivi revera videmus passim, sine ullo respectu belli iusti vel iniusti, solo titulo victoriae inter pacis condiciones hanc etiam contineri, ut in bello devictus victori sumptus bellicos vel omnino vel partim resarciat.

1 Sic imprimis Victoria, De iure belli n. 60; cui expresse assentit Molina, De iustitia et iure t. I, disp. 107, § 3 sq.

cum rationibus necessitatis illud agnoscendi parti oppositae clare exhibeantur et intimentur. Iuvat quoque totum statum causae per legatos aliis quoque potentiis communicare, a quarum impartiali suffragio et auctoritate benevolum moralem influxum sperare licet. Dein, ubi haec effectu carent,

2. Recursus ad communem sensum publicum („opinionem publicam") in praecipuis organis publicis peremptoria iuris momenta et deductiones commentando.

3. Acceptatio benevolae intercessionis tertiae alicuius reipublicae, quae conciliatricis officio fungatur, aut ab utraque parte litigante accepta mediatio proprie dicta secundum usitatas quasdam iuris internationalis formas. Per hanc plerumque suaderi solet 4. Rei compositio ope compromissi, ubicumque natura conflictus id patitur.

5. Speciale compromissum partium, quo causam suam alicui arbitro communi consensu designato dirimendam committunt, spondentes eius sententiam se ratam habituras.

6. A particularibus adiunctis dependet, utrum respublica laesa, ceteris nequicquam tentatis, utiliter ad illud ultimum medium, sine bello sibi satisfactionem aliquam procurandi, recurrere possit, quod vulgo in iure publico „retorsio" vel repressalia" vocatur, et quo aliquatenus vel in eodem genere vel in alio similis redditur iniuria. Plerumque hic modus periculosus est, nec raro bellum potius accendit 1.

745. Scholium. Quod hic inter media servandae pacis quinto loco recensetur, ex aliquot decenniis singulari studio a multis adversariis crescentis in dies militarismi commendari coepit. In eo namque modum prae ceteris practicum et praesenti culturae populorum maxime accommodatum agnoscunt, quo bella inter cultas saltem nationes deinceps plerumque feliciter praepediri posse speretur. Ut igitur haec internationalis humanitatis methodus magis magisque in usum gentium deducatur ac iugiter suadente communi opinione publica" instar moris vel institutionis stabilis in iure internationali recipiatur, laudabiliter sane in votis est plurimorum, inter quos non pauci viri politici et iuris publici periti 2. Nihilominus quamdiu usus huius remedii pacifici unice a

1 Cf. v. Holtzendorff 1. c. p. 1238. Heffter 1. c. § 110. 111. 2 Ibid. § 108. lisdem studiis gravissimum momentum recentius accessit ex solemni politica motione Imperatoris Russiae (m. Septembri 1898), qua omnes politicas potestates invitavit ad communem investigationem mediorum, quibus pax sine praesenti onere militarismi firmari possit.

libertate et bona voluntate potestatum inter se concertantium dependet, valor idealis illi attribui solitus in ordine reali multum deprimitur. Et sane exspectari vix potest aliquam publicam potestatem arbitro cuipiam submissuram quaestionem, qua vel eius honor vel potentiae ambitus graviter attingitur. Itaque arbitrii modus cum aliqua spe successus fere ad unum tantum genus causarum applicari posse videtur, in quibus scilicet obiectum concertationis utrimque ad formam iuridicam reduci et secundum hanc aestimari possit. Atque hinc denuo manifeste apparet, quantum realis status iuris internationalis ab ideali sua perfectione distet, utpote cui deest illa universalis internationalis auctoritas, quae cum potestate praesit universae gentium liberarum familiae, singulas ad commune omnium bonum publicum obstringens. Sed quoniam, propter vitiatam originalem generis humani naturam, hoc naturale complementum et fastigium universi aedificii socialis in his terris admodum incerta spe alicui aevo fortasse aliquando futuro reservatur (P. I, n. 429), aliud in praesentia non remanet, nisi ut ius internationale, quantum per temporum adiuncta licet, illi perfectioni ideali quasi a longe quomodocumque appropinquet. Et vero progressum aliquem in hac via signare videtur, quidquid inter nationes cultas, etsi aequali libertate sibi coexistentes, promovet ac nutrit sensum solidaritatis moralis et internae communionis circa idealia potissimum bona universae humanitatis. Hinc enim initium sumat omnis vera socialis unio gentium.

746.

§. 2. De ipso modo bellum gerendi.

De eo generale praeceptum morale ita fere enuntiari potest: Modus bellum gerendi practice per omnia respondeat rectae intentioni", de qua supra (n. 737) dictum est, eamque publice haud ambigue confirmet.

Quae autem in particulari servanda sunt, partim belli initium, partim eius decursum, partim eius exitum respiciunt:

A. De belli initio.

747. Honestas publica atque ipsa iustitia naturalis exigit, ut publica belli declaratio seu indictio semper eius initium praecedat, nisi bellum sit contra actualem aggressionem mere defensivum. Haec declaratio, quae a suprema reipublicae potestate procedere debet et quae olim nonnisi comitante aliqua solemnitate fieri solebat, recentiore tempore varias formas induit. Aliquando enim per modum extraordinariae legationis capiti gentis adversae denuntiatur, alias censetur sufficienter esse notificata per condicionate factam ultimam postulati intimationem („ultimatum“), aut si

iussu publico omni ulteriore abrupta actione legatus revocatur, simulque solemni edicto (etiam adversariis non ignoto) proprius populus de instante suscipiendo bello edocetur. Generatim autem magis convenire videtur modus, quo immediate et directe parti adversae bellum declaratur, idque vel simpliciter" vel simul summatim repetendo principalem querelam et causam belli eiusque iustitiam et tristem necessitatem selectis verbis invocando. Id vel ideo non semper superfluum aestimandum est, quia non raro praesens quasi malorum quae timentur conspectus animis antea obstinatis saniora consilia suggerit ac denique ad obsequendum iustae petitioni inclinat1.

Ad belli initium praeterea spectat, ut propter graves, quae inde manare possunt iuridicas consequentias, nemini dubium vel ambiguum relinquatur, a qua determinata die status belli inter duas aut plures gentes publice vigere incoeperit. Necesse est igitur, ut haec dies aliquo facto publico signetur, quod quidem ex usu gentium ipsa est declaratio belli rite perfecta. Quapropter et hoc titulo merito necessaria esse dicenda est.

[ocr errors]

Porro eodem tempore, quo bellum declaratur, praesertim si hoc factum praeter opinionis publicae" exspectationem citius eveniat, officium humanitatis omnino exigit, ut aliarum gentium incolis, etiam e gente nunc declarata hostili (sive mercium commutandarum sive alterius privati negotii causa), intra fines territorii actualiter commorantibus aliquod temporis spatium concedatur, intra quod ipsis liceat bonorum suorum ac mercium, navium etiam si quae adsunt, securitati libere providere, iis tantum rebus exceptis, quae suapte natura usui bellico inserviunt. Ratio est, quia bellum non geritur contra privatos incolas regionis hostilis, sed unice contra gentem qua personam publicam.

B. De actione bellica.

748. Modus in bello iusto ipsam operationem bellicam exsequendi suam rectitudinis mensuram accipit tum ex fine iusto pure intento,

1 de Vattel 1. c. 1. III, § 51 hanc immo praecipuam rationem refert, ob quam necessario belli declarationem praemittendam est iudicat. Comme il est possible que la crainte présente de nos armes fasse impression sur l'esprit de notre Adversaire, et l'oblige à nous rendre iustice; nous devons encore ce ménagement à l'humanité et sur-tout au sang et au repos des sujets, de déclarer à cette nation injuste ou à son Conducteur, que nous allons enfin recourir au dernier remède et employer la force ouverte, pour le mettre à la raison. C'est ce qu'on appelle déclarer la guerre.

tum ex mediorum, quae adhibentur, interna honestate et externa efficacia fini proportionata.

I. Vel ex hac sola generali regula satis apparet, quam falsa et perversa sit illa opinio aliquando militum animis ingesta, qua putatur tempore belli in hostium personas et res omnia licere, suspensa quasi per exceptionem lege iustitiae et caritatis; ac propterea generale esse militum officium inferre hosti omne damnum, quod quisque possit".

"

Ex fine tantum iusto pure intento" conclusio moralis plane contraria instar axiomatis consequitur, nimirum: hosti et regioni hostili, quantum fieri potest, non plus damni inferendum, quam ad assequendum eundem finem iustum requiritur et sufficit. Omnis ergo superflua crudelitas etiam in hostes lege naturali prohibetur; multo magis autem barbara ferocitas, quae arma non solum in hostes convertit, verum et innocentes (quales praeter infantes, mulieres et senes sunt omnes incolae inermes) perinde ac hostes tractat, idque directo consilio, non solum per accidens, caedibus, rapinis, flagitiis, incendiis sui transitus vestigia signans 1. Neque a singulis militibus neque a singulis cohortibus ullas actiones cruentas aut generatim hostiles suo arbitrio suscipi fas est, sed eas tantum, ad quas ipsis mediante ducum suorum directione a suprema reipublicae auctoritate potestas data est. Ipsa autem suprema auctoritas iure naturae eiusmodi potestatem dare nequit, nisi unice intuitu necessitatis ad iustum belli finem consequendum, quem proin et ipsa pure intendere merito supponenda est.

749. II. Media bellum gerendi in se inhonesta, utpote lege naturali absolute prohibita, numquam licite usurpari possunt. Eiusmodi mediis (praeter directas caedes innocentium de quibus iam supra dictum est) periuria quoque et mendacia adnumeranda sunt. Neque vero frequens praxis belligerantium, qua directe sparsis mendaciis et falsis nuntiis opinionem publicam in qualecumque suum commodum decipere solent, ratio esse potest, ut in eorum gratiam exceptionem aliquam legis naturalis praesumamus.

In bello iusto tamen prohibitum censeri nequit ad promovendum successum actionis bellicae opportunis uti insidiis et stratagematibus, quae citra omne mendacium ad iuste et prudenter hostibus celanda ac dissimulanda consilia pertinent, et quibus nec

1 Cf. Grotius 1. III, c. XI-XIV.

« PoprzedniaDalej »