Obrazy na stronie
PDF
ePub

Per hos videlicet tum primum, uti ius naturae universim, ita et ius naturale gentium seu internationale tamquam specialis disciplina ab aliis seiuncta excoli et editis libris publice doceri coepit. 687. III. Exclusivus iuris positivismus in recentiorem iuris philosophiam invectus. Huc imprimis pertinet theoria „scholae historicae quam vocant, et de qua luculenter dictum est P. I, n. 549-556. Qui eam sequuntur, morales quidem relationes non minus inter diversas civitates, qua tales, quam inter cives eiusdem civitatis admittunt, quas ratio nostra etiam ut partim naturaliter iuridicas agnoscat. Negant vero per has immediate iura constitui naturaliter valida; eas per se non esse nisi iuris ideas et quasi rationales normas, quibus legislator humanus in condendo iure positivo dirigi debeat; unde concludunt nulla esse posse iura nisi positiva, i. e. in societate humana publice agnita vel stabilita. Atque ita omni iuri naturali proprie dicto sive privato sive publico et internationali locus subtrahitur 1. Verum tota haec theoria certis rationibus iam refutata est 1. c. n. 557-567.

688. IV. Iuris philosophia sive theoretice sive practice materialistica (cf. P. I, n. 515-518), cui omnis forma atheismi annumeranda est. Qui hanc ducem sequuntur, quamquam forte identidem commune iuris nomen usurpant, realiter tamen nullius veri iuris exsistentiam, nullam iuris obligationem sive naturalem sive positivam, quae conscientiam obstringat, admittere possunt, quin secum ipsis logice pugnent. In particulari igitur secundum hos verum aliquod ius internationale nec naturale nec positivum exsistit. Quoniam vero sicut in privatis hominum relationibus ita et in publicis aliquis ordo saltem externus necessarius esse intellegitur, hunc iisdem fere legibus, quibus mundus physicus et corpora materialia reguntur, constare existimant, nempe „iure fortioris". Porro secundum materialisticam totius vitae aestimationem singulis civilibus communitatibus aliud supremum politicum principium praelucere nequit, nisi frigidus egoismus, i. e. exclusivum studium augendae propriae utilitatis et potentiae sumptu et damno

1 Hanc iuris philosophiam", pro dolor hodie in Germania latissime propagatam, iuris philosophus italus critice diiudicans ita concludit: illam neque ratione finis, neque materiae neque methodi vere dici posse „Philosophiam iuris“, sed esse tantum Iuris-Phaenomenologiam. Cf. La fase recentissima della filosofia del diritto in Germania" (Di Dr. Igino Petrona. Pisa 1895).

[ocr errors]

aliorum. Qualis autem socialis status internationalis his suppositis condicionibus futurus sit, facile coniicitur. Assimilabitur procul dubio illi, quem Hobbes statum naturalem" esse docuit, bello omnium contra omnes". In eo gerendo solius interest praevalentis potentiae physicae, opportune cooperante provida industria artis politicae in schola Macchiavellii adultae. Ubi autem inter gentes aemulas stabiliores induciae opportunae apparent (quas pacis" nomine cohonestant), haec etiam „pax" nequaquam morali sanctitate internationalis condicti, sed eatenus tantum ac tamdiu firma censetur, quatenus et quamdiu illa singulorum contrahentium emolumento consentit. Alia cautio accedit, non minus materialis, servandae paci" idonea, nimirum sollicita custodia aequilibrii potestatum", cunctis interim sese invicem suspiciosa vigilantia observantibus, ne forte cuipiam ex aemulis aliquod potestatis incrementum accedat, inferioribus viribus vicinorum timendum. Ex hac porro universali „pacifica" diffidentia ille denique extremus cavendi modus procedat necesse est, qui in continua et progressiva populorum aemulatione militari consistit, donec in completo militarismo desinat, qui dum securam pacem promittit, sperata pacis dona in antecessum sibi immolari postulat. (Cf. n. 615 et 616.)

Horum omnium exempla et multiplicem illustrationem a compluribus saeculis usque ad hos dies historia politica Europae exhibet. Postquam enim, non obstante communi professione christianae religionis et culturae, apud eos, qui cum imperio et potentia populis praeerant, humanarum cupiditatum impetus magis magisque traditam christianae legis reverentiam superare coepit, in mutuo quoque gentium commercio idea communionis et fraternitatis christianae paulatim e mentibus et moribus evanuit. Pristinae unitati familiae populorum christianorum sub communi patrefamilias et pacis arbitro, Romano Pontifice, successit multitudo soluta gentium, quarum unaquaeque sibi soli viveret, suae independentiae, potentiae, prosperitati prospiceret. Sub influxu dein materialismi practice iam late serpentis brevi factum est, ut actibus internationalibus fere solus deinceps egoismus cum astutia praesideret. Nec defuerunt qui hoc cum communi hominum sensu morali aliquo modo conciliare conarentur, opinionem interni discriminis inter moralitatem privatam et publicam opportune spargentes, quo huic ex natura rerum publicarum maioris licentiae privilegium vindicarent. Sincerius denique re

centior philosophia materialistica cum universo iure internationali omnes quoque moralitatis obices theoretice sustulit. Sic inter alios. et Ad. Lasson et E. v. Hartmann aperte negant statibus publicis independentibus ullam aliam internationalium actionum regulam convenire nisi eam, quam pro adiunctis dictet egoistica prudentia 1.

B. Sententia affirmans probatur.

689. Thesis LXXVII. Exstant officia et iura naturalia, quibus diversae societates civiles inter se moraliter et iuridice devinciuntur.

Praenotanda. „Officia" intellege non solum iuridica, quae iuribus correlata sunt eaque logice consequuntur, sed etiam officia mere ethica, quae per se a iuribus non dependent. Ideo primo loco officia nominantur. Porro et officia et iura naturalia distinguuntur alia originaria (connata, absoluta), alia acquisita (hypothetica), quatenus haec immediate a lege naturae obligandi vim habent. (Cf. P. I, n. 576.)

[ocr errors]

1 Ad. Lasson, Princip und Zukunft des Völkerrechtes (Berlin 1871) p. 31 haec habet: „Der Staat ist nach aussen ein ungebändigter, ungezügelter Wille der Selbstsucht. Da es für ihn keine sittliche Pflicht, keine Rechtsordnung gibt, der er zu gehorchen hätte, so dient er nur seinem Nutzen, und weil jeder Staat das thut, so gerathen die Staaten nothwendig in einen unablässigen und auch nach scheinbarer Unterbrechung doch immer sich erneuernden Conflict. . . . Der Staat ist ein durchaus herzloses Wesen. Aber um so rücksichtsloser ist sein Eigennutz, seine Selbstsucht. . . . Recht und Sittlichkeit bindet den Willen des Staates nicht. Nur eines ist es, was den Staat in solchem Trachten hindert, nämlich die Furcht vor fremder Macht. Nur dem Schwachen gegenüber ist ein Staat dreist und erlaubt sich, was ihm gefällt... (reliqua vide supra n. 616, in nota). Similia leguntur p. 55 sq. Idem auctor in alio opere, System der Rechtsphilosophie" (1882) p. 394: Zwischen den Staaten als souveränen Wesen ist zwar ein eigentlicher Rechtszustand nicht möglich; aber da die Staaten zugleich klug sind und das Nützliche suchen, so stellt sich auf Grund der Gemeinsamkeit der Interessen ein Zustand her, der mit einem Rechtszustand eine gewisse Aehnlichkeit hat." Et p. 402: „Der Staat behält sich vor, das Völkerrecht zu beobachten oder nicht, je nachdem er es in seinem Interesse findet." Ed. v. Hartmann, Phänomenologie des sittlichen Bewusstseins (1879) p. 361 et 498 supponit pariter statum publicum omnes suos contractus inire cum reservatione mentali, se tamdiu illos observaturum, quamdiu eos sibi utiles noverit. Et hoc unice conveniens esse iudicat, „ist das allein richtige und allein praktische Verhalten der Regierungen, da zwischen souveränen Nationen nur der Naturzustand, d. h. der Krieg aller gegen alle mit Waffenstillständen aus Opportunitätsrücksichten besteht".

Probatur I. Ex natura personae moralis. (Cf. P. I, n. 349.) Omnis societas civilis qua talis constituta vera est persona moralis, unde complures tales societates simultanee exsistentes necessario sibi tamquam personae morales coexsistunt. Atqui istae personae morales, quamquam externa independentia gaudentes, non secus tamen ac singuli homines tamquam personae physicae , absolute" spectatae per legem naturae vinculis moralibus, officiis scilicet mutuis et iuribus, ad se invicem secundum normam rectae rationis ordinentur necesse est. Ergo exstant ...

Prob. min. Ratio fundamentalis, ob quam homines, etsi „absolute" tantum ut homines non ut membra alicuius particularis societatis considerati, mutuis inter se officiis et iuribus naturaliter obstringuntur, in eo sita est, quod personae, i. e. supposita rationalia sunt, eadem communi rationali natura praediti. (Cf. n. 48 sqq.) Iam vero haec ipsa ratio similiter invenitur in societatibus civilibus qua personis moralibus. Sunt enim pariter supposita rationalia ex elementis personalibus organice composita et singula ad unam entitatem collectivam moraliter unita, cui propria vitalis et rationalis activitas est ab activitate particularium personarum, quibus componitur, essentialiter diversa. Accedit, quod haec capacitas propriae rationalis et liberae activitatis, sicut in singulis hominibus, ita et in societatibus civilibus ratio est, cur praeter officia absoluta personarum insuper hypothetica, praeter iura connata insuper varia acquisita habere possint et realiter necessario habeant, ut v. g. iura et officia naturalia, quae circa territoria et dominia versantur.

Probatur II. Ex admissa exsistentia iuris positivi internationalis. Nisi exsistat antecedenter ad omne hominum condictum ius internationale naturaliter vigens, neque ius aliquod positivum internationale exsistere aut oriri potest. Atqui esse inter nationes cultas ius aliquod positivum internationale, partim generale et omnibus commune, partim particulare et varium, quantumvis aliquando imperfectum et imperfecte sancitum, omnes passim iuris publici doctores, si materialismi sectatores excipias, necnon populorum gubernia theoretice et practice profitentur. Ergo et ius internationale constans officiis et iuribus naturalibus admittatur necesse est.

Prob. mai. Nisi antecedenter ad conventiones et pacta, quibus ius positivum inter diversas gentes independentes fundatur,

certo supponi possit, singulis contrahentibus strictam incumbere obligationem initos contractus fideliter servandi, omnia pacta internationalia mere ludicra censenda sunt aut certe vim habere nequeunt publicam iuris regulam sanciendi, singulorum arbitrio non iugiter subiectam. Praeceptum autem, quo civitates pacta servare tenentur, immediate a lege naturae emanat et pars est essentialis ipsius naturalis iuris internationalis.

§ 2. De officiis et iuribus gentium originariis. 690. De iis tantum officiis et iuribus naturalibus hic quaeritur, quae omnibus societatibus civilibus ab origine communia (congenita) sunt seu quae singulis secundum speciem consideratis absolute et ideo omnibus aequaliter conveniunt. Et propria quidem subiecta eorumdem officiorum ac iurium in qualibet societate civili ii censendi sunt, qui suprema auctoritate praediti capitis instar totum corpus civile repraesentant.

691.

A. Officia gentium originaria.

Thesis LXXVIII. Praeceptum naturale, quo individui homines se invicem amare tenentur (cf. n. 49), pari modo ad societates civiles qua tales pertinet.

Praenotanda. Alterum amare est illi bene velle, quod obiective tum solum ordinate et secundum intentionem praecepti fit, si alteri ea volumus bona, quae vera bona sunt (n. 29). Est autem praeceptum amoris partim negativum, prohibens quae amori contraria sunt, partim affirmativum, praecipiens etiam positivam beneficentiam secundum eos obligandi limites, quibus affirmativa praecepta suapte natura subiacent.

Probatur I. Secundum rectum naturae ordinem ideo homines individui sese mutuo amare debent, quia omnes communi gaudent natura specifica rationali et vi huius specificae similitudinis quodammodo inter se ad sui identitatem appropinquant. Eidem rationali praecepto ipse quoque naturae instinctus consentit. Hinc S. Thomas 1 referens illud Eccli. 13, 19: „Omne animal diligit simile sibi“ addit: „Similitudo, proprie loquendo, est causa amoris. . . . Ex hoc enim, quod aliqui duo sunt similes, quasi habentes unam formam, sunt quodammodo unum in forma illa, sicut duo homines

1 S. theol. 1, 2, q. 27, a. 3.

« PoprzedniaDalej »