Obrazy na stronie
PDF
ePub

structurae populi organicae agnoscere licet, quod dominio aequalitatis civilis tenaciter admixtum eidem tamquam salutaris moderaminis medela inservit.

493.

Alter modus (3) destructum historicum societatis organismum, qui socialibus ordinibus tamquam membris iure discretis olim constabat, aliquo modo compensare conatur. Cuius rei fundamentum aliquod praebet ipsa illa naturalis inaequalitas hominum nexu civili coniunctorum, quam nulla umquam politica civium aequalitas lege sancita tollere valet; unde fit, ut nullo non tempore aliquae populi classes per varios suos vitae status et condiciones, ut supra ostensum est, realiter distinguantur, licet earum forma et mutua relatio a publica cuiusque aetatis indole, maxime vero ab influxu „oeconomiae nationalis" quam vocant, multipliciter dependeant. Itaque haec methodus repraesentandi populum per praecipuas classes hodie socialiter distinctas eo sane emolumento praestat, quod aliquod quantumvis imperfectum remedium contra socialem atomismum suggerit, aut forte etiam viam practice innuit, qua paulatim nova aliqua societatis forma organica, adiunctis novi temporis accommodata, resuscitari queat.

Quod autem singula membra coetus repraesentativi hac methodo electi directe non res communes totius civitatis sed particulares a suis electoribus sibi demandatas repraesentant, deliberationem quidem, quae legislationem praecedere debet, plurimum iuvat; minus per se favet muneri proprie legislativo per eundem coetum exercendo, quia admodum difficile videtur ex pugna inaequali tot particularium studiorum id solum denique e collectis suffragiis resultare et vim legis obtinere, quod non tantum aliquarum potentiorum classium populi, sed vere bonum commune reipublicae dicendum sit. Nihilominus hic quoque valet regula supra n. 487 ad ß proposita.

494.

Tertius modus (7) inter utrumque praecedentem quodammodo medium tenet, quapropter utriusque commoda et incommoda aliquatenus participat. Nempe cives quidem secundum aequalitatem iurium politicorum repraesentat, simul autem secundum inaequalitatem studiorum, quae a locorum et regionum diversitate, maxime oeconomica, intra communis territorii fines necessario oritur. Unde electi deputati directe pariter non tam pro communi totius civitatis quam pro tuendo iure et emolumento suae regionis mandatum accipiunt. Huic cognatus est modus, quo totus populus

[ocr errors]

velut complexus civilium communitatum consideratur, qui propterea non tam civium quam omnium civilium communitatum repraesentatio, quae intra fines territorii exstant, proxime respondere videatur 1 („örtliche Gemeindevertretung"). Verum huic et si

milibus modis ab aliis exprobratur, tum quod naturaliter organica momenta populi neglegant, tum quod, cum detrimento nobilioris studii civilis, angusto potius locali egoismo viam aperiant.

495. Remanet, ut ex praemissis considerationibus habito respectu ad exposita generalia principia tandem de systemate repraesentativo ex vulgari theoria constitutionali hodie plerumque usitato aliquod iudicium criticum subiiciamus. Qua in re nemo est qui non intellegat aliud esse aliquam institutionem politicam theoretice reprobare, aliud eam, postquam a longiore iam tempore in usum deducta est, illico et nulla habita ratione opportunitatis practice eliminare aut reformare velle. In rebus enim politicis prae ceteris omnis fere systematis mutatio, quantumvis per se rationabilis, ne maiora inde mala gignantur, remota aliqua et cauta praeparatione necnon favore adiunctorum indiget. Quibus praenotatis obiectivum de re iudicium his fere duabus conclusionibus comprehendi posse videtur:

Conclusiones.

I. Repraesentatio populi qua numeri civium politice aequalium per se in falso conceptu societatis fundatur; quippe quae natura sua non per modum numerici aggregati sed organice evolvitur et constituitur. Unde et veritatis et veri boni publici interest populum repraesentari tamquam id quod naturaliter est, nempe corpus sociale unum in se organice distinctum.

II. Repraesentatio populi numerica, quamdiu per adiuncta in meliorem converti nequit, iusta aliqua lege ac methodo electionum ita saltem moderanda est, ut in coetu legislativo non tantum numero vel ambitiosa industria praevalens civium factio, sed quantum fieri potest, populus repraesentetur.

496.

Scholium. Iam a mediante saeculo XIX, ex quo in societatis natura tum historice tum philosophice indaganda scientia diligentius versari coepit, in theoria iuris constitutionalis" contra fundamentale principium,aequalitatis omnium" salubris diffidentia et sanior rerum aestimatio magis magisque invaluit; et mox quidem praecipui scriptores,

1 Cf. v. gr. Levita, Die Volksvertretung in ihrer organischen Zusammensetzung im repräsentativen Staate der Gegenwart. Leipzig 1850.

teste Rob. v. Mohl, de necessitate redeundi ad repraesentationem populi magis organicam (in sensu conclusionis I) generatim satis consenserunt, licet de modo, quo id praesenti tempore opportune et apte efficiatur, opiniones adhuc divergant.

Caput IV.

De iuris relatione inter caput et membra societatis civilis.

Prologus.

497. Ut aliquis organismus qua talis constitutus censeri possit, non sufficit in eo nullum membrum constitutivum desiderari, sed insuper necesse est, ut singula membra vitali unione cum toto corpore et inter se coniungantur. In organismo physico id fieri videmus per influxum principii vitalis, cui singula membra, etsi suis propriis viribus et functionibus praedita, communi aliquo vinculo sive physico sive psychologico ad vitae individuae uni

1 Geschichte u. Lit. der Staatswissensch. I, 286: „Hierin musste folgerichtig eine Aenderung eintreten, als der Begriff der Gesellschaft sich bildete.

es

Wenn es nämlich unrichtig war, das Volk als eine atomistische gleichförmige Masse von nebeneinander stehenden Einzelnen aufzufassen, sondern dasselbe vielmehr aus einer grössern Anzahl von gesellschaftlichen Kreisen besteht, welche zwar als Gesamtheit gemeinschaftliche Rechte und Interessen besitzen, zunächst aber als Verschiedenheiten ihr eigenes Handeln und also auch das entsprechende Wollen und Dürfen in Anspruch nehmen: so war damit auch unmittelbar ausgesprochen, dass die Volksvertretung in ihrer bisherigen Auffassung dem wirklichen Zustande des Volkes nicht entspreche und zur Wahrung dieser nächstliegenden verschiedenen Rechte und Interessen sehr wenig geeignet sei, wenn sie ohne die Berücksichtigung der gesellschaftlichen Ordnung aus der Gesamtheit mit einziger Berücksichtigung der Kopfzahl und der räumlichen Eintheilung des Gebietes hervorgehe. Mit andern Worten, entstand aus der Lehre von der Gesellschaft die Nothwendigkeit, die Volksvertretung nach den beiden zwar verschiedenen, aber nicht unvereinbaren Rücksichten der Anerkennung aller thatsächlich vorhandenen Besonderheiten und der alle umfassenden Gesamtheit zu bilden. Nur dann war sie ein Bild der Wirklichkeit; und, was wohl noch weit bedeutender ist, nur dann war eine Sicherheit, dass alle wirklich vorhandenen, also auch wirklich berechtigten, Zustände ihre eifrige und einseitige Vertretung finden." In eandem rem ibidem citantur: v. Liebe, Der Grundadel und die neuen Verfassungen (1844); Stahl, Rechts- und Staatslehre II; et nonnullae speciales elucubrationes, quae de exsecutione huius ideae in particulari agunt, inter se tamen in suis consiliis non plane consentientes, nominatim elucubratio in periodico „Deutsche Vierteljahrsschrift" 1852, n. 3; et opus: A. Winter, Die Volksvertretung in Deutschlands Zukunft (1852).

tatem subordinantur. In organismo autem morali, qualis est societas civilis, haec vincula vitalis unitatis moralia sint necesse est, nempe ea iura et officia, quibus in corpore sociali caput cum membris et membra cum capite stabili iuridico nexu coniunguntur. Eadem igitur suapte natura ad ordinem iustitiae legalis" pertinent, dum mutuae inter membra civilia relationes iuridicae „iustitiam commutativam“ respiciunt eiusque condicionibus subiacent.

[ocr errors]

Porro de iis nobis non tam politice quam philosophice dicendum est; quapropter eas potissimum iuridicas relationes inter publicam auctoritatem et populum hic considerari interest, quae in iure naturae fundantur ac propterea tamquam essentiales omni civitati, cuiuscumque est formae, communes sunt omissis variis positivi iuris ac legum fundamentalium determinationibus, quibus illae in particulari multiplices accidentales modificationes induere possunt. Verum ipsa quaestio iuris naturalis, per se plana et liquida atque insuper christiana luce divinitus illustrata, pro varia tamen obiectiva hypothesi, cui applicatur, distinctam considerationem deposcit. Itaque stabilito de hac re generali iuris principio, quod per se normalem statum organismi politici supponit, idem praeterea examinandum est pro suo respectu ad hypothesin realiter contrariam, qualis duplex potissimum evenire potest, altera per usurpationem auctoritatis publicae per possessorem non legitimum, altera per tyrannicum abusum auctoritatis per eius possessorem per se legitimum.

Articulus 1.

Iuris relatio inter caput et membra civilis societatis in genere considerata.

498. Ex iis, quae tum de natura et fine societatis civilis tum de natura iuris et iuris relationum luculenter dicta sunt, satis per se iam constat, quonam morali vinculo omnis corporis politici interna compages essentialiter consistat, et quam gravi proin ipsius iuris naturalis ordinatione illud perpetuo asseri atque firmari necesse sit. Hinc non tam nova et primitus stabilienda hic proponenda, sed potius aliunde satis cognita et firmata in unum quasi fasciculum colligenda et instar conspicui et fecundissimi principii erigenda sunt. Huc pertinent sequentes in unam seriem collectae

Meyer, Ius naturale. II.

31

Conclusiones:

499. I. Relatio essentialis inter caput et membra societatis civilis, quomodocumque historice qua talis constitutae, vera est iuris relatio, vi ordinis „iustitiae legalis“, ut schola loquitur, seu ordinis socialis publici, independenter a quacumque originaria et constitutiva pactione naturaliter obligans.

Nam societas civilis per se et in sua specie considerata, sive dicitur immediate sive mediate (mediante humano consilio) naturalis, eatenus certe vere naturalis institutio est, quatenus humano generi vi naturae necessaria et ab auctore naturae non solum intenta sed etiam impellente hac necessitate efficaciter inducta. Hinc autem consequitur singula eius elementa essentialia immediate legis naturalis sanctionem participare (cf. n. 290).

Naturalem autem iuris relationem, de qua hic agimus, per se non ad iustitiae commutativae" sed ad iustitiae legalis" (P. I, n. 341) ordinem pertinere, satis ex huius proprio fine et obiecto formali colligitur. Namque iustitiae legalis est recte ordinare membra communitatis ad communitatem veluti partes ad totum, ita ut singula proportionate conferant ad bonum communitatis; atque in hoc situm est eius obiectum formale. Respectiva naturalis obligatio tam capiti communitatis, quod eam quasi repraesentat, quam eius membris incumbit, sed alio modo. Caput enim vi iustitiae legalis per leges et ordinationes iustas et convenientes ad bonum commune dirigere, subditi autem intuitu eiusdem boni illas implere tenentur 1.

Hic igitur iustitiae ordo non minus ac ordo iustitiae commutativae veris iuris relationibus constat. Uterque enim ex eodem sanctissimo fonte, lege scilicet naturali qua iuridica (i. e. qua pro vita sociali hominum stabiles rectae rationis normas statuit) dimanat. Neque vis iuris legalis per se ideo minui putanda est, quod ratione sui obiecti non iisdem condicionibus subiacet, quae iustitiae commutativae propter suum obiectum formale (aequalitatem) conveniunt et secundum quas nomen „stricti iuris" vulgo usurpari solet.

Quod si quaeritur, utrum iuris relatio in ordine iustitiae legalis fundata etiam coactiva morali inviolabilitate praedita sit, respondendum est hanc etiam illi suo modo convenire, ita scilicet, ut usus facultatis coactivae eiusque modus neque cum ipso fine iu

1 Cf. S. Thom., S. theol. 2, 2, q. 58, a. 5.

« PoprzedniaDalej »