Obrazy na stronie
PDF
ePub

ut Suarezius docet, forma quoque socialis seu auctoritas suam realem exsistentiam obtinere possit (v. n. 406). Verum hunc theoreticum rigorem hodie iam cautius deserunt, immo eo mitigando veram aliquam perfectionem" theoriae veterum afferri confidunt, iam a Suarezio quidem, ut aiunt, verbis supra citatis haud obscure signatam.

Sit igitur, quod volunt aliquando non formaliter toti populo primitus inhaesisse potestatem, quam tamen a populo sibi collatam princeps formaliter possidet. Tum autem quaerere liceat: si non formaliter, quomodo igitur? - num forte materialiter? hoc unum nempe commode congruere videtur cum illa successiva et a singulis quasi partialiter facta collatione potestatis, quae quidem aliud esse non potest, nisi personalis uniuscuiusque cessio suae independentiae civilis, qua hactenus naturaliter fruebatur, et submissio sub imperio civili unius vel paucorum 1. — At enim vero hac explicatione mirus profecto conceptus auctoritatis implicite statuitur, quem forte et naturalista e schola Rousseavii non necessario et absolute respuet. Ita enim tota auctoritas, quamquam dicitur,,ius immediate a Deo" populo collatum, materialiter nihil est aliud quam singulorum ius connatum naturalis libertatis et independentiae seu ius semet ipsos gubernandi, formaliter autem est horum iurium summa seu complexus ortus per liberam cessionem individuorum in favorem principis vel collegii, cui ita ius confertur totam communitatem gubernandi. Si ita est, admodum difficile intellegitur, cur S. Paulus (Rom. c. 13) adeo emphatice inculcare voluerit: „Non est potestas nisi a Deo", cum potius videatur dicere debuisse: Omnis potestas, etsi per se est opus humanum, instituta est tamen vi divinae ordinationis et secundum naturale Dei praeceptum; unde eatenus quidem rex etiam „Dei minister est“, tametsi proxime est minister populi, cuius propriam naturalem maiestatem induit. Quod si igitur, post expugnatum naturalismum Rousseavii (cui suprema civilis potestas aliud non

[ocr errors]

1 Chaque membre d'une nation, chaque individu a naturellement son indépendance propre, si nous le considérons avant l'établissement du pouvoir politique. Un prince se présente pour gouverner la nation. On l'élit roi, ou empereur, ou président; ou tout au moins on l'accepte comme tel. Par la même on se soumet à lui, on se dépouille de sa liberté, de l'indépendance qu'on avait à son égard. Or, se soumettre à un prince, c'est lui donner le droit de commander; et le droit de commander, c'est l'autorité" (Desorges, De l'origine et de la nature du pouvoir [Paris 1869] p. 69 sq.).

erat, quam iura libertatis singulorum in unum quasi cumulum congesta), nolumus denique vel inviti ad analogum fere conceptum auctoritatis acceptandum compelli, teneamus oportet ius publicae auctoritatis per se spectatum ius esse naturale in se unum, specifice diversum a cunctis iuribus personalibus individuorum, nec umquam posse horum compositione vel collatione sive simultanea sive successiva oriri, sed quemadmodum reliqua omnia iura natu ralia vi legis naturalis actualem exsistentiam obtinere, quam primum requisitae condiciones particularis individuationis praesto sunt1. Itaque nihil obest, quominus aliquando hominum consensu

[ocr errors]

1 Hic vero nova et singularis occurrit obiectio, quam silentio supprimere nolumus. Dicitur enim: supponere auctoritatem civilem in particularibus personis ope electionis ad hoc designatis (ita ut haec designatio sit solum condicio necessaria, non causa collationis) vi legis naturalis oriri, esset supponere,miraculum in ordine iuridico naturali". Ratio est, quia esset,exceptio a lege communi [?], quae admirationem excitet, nec sine immediato et speciali [?] Dei interventu fieri possit". (Cf. Costa-Rossetti, Philos. moralis p. 623, et „Hist.polit. Blätter" 1888, II, 209.) Ad haec autem merito interrogare licet: numquid forte et Suarezius miraculum fieri supponit, ubi scribit: Prius est tale corpus politicum constitui, quam sit in hominibus talis potestas, quia prius esse debet subiectum potestatis quam potestas ipsa, saltem ordine naturae. Semel autem constituto illo corpore statim ex vi rationis naturalis est in illo haec potestas" (De leg. 1. 3, c. 3, § 6), aut ubi dicit: In hac re communis sententia videtur esse hanc potestatem dari immediate a Deo ut auctore naturae, ita ut homines quasi disponant materiam et efficiant subiectum capar huius potestatis, Deus autem quasi tribuat formam, dando hanc potestatem* (ibid. § 2). Utrumque assertum etiam nos quoad singula verba profitemur. Nullam a lege exceptionem sed ipsissimam illam legem communem invocamus, qua Suarez docet non prius sed tum statim vi rationis naturalis (ergo non speciali Dei interventu") potestatem in corpore politico esse, quam primum ex parte hominum necessaria condicio impleta sit, i. e. materia proxime disposita et paratum subiectum capax huius potestatis. Quotiescumque igitur aliunde de tali subiecto provisum non est, vi eiusdem illius legis hominibus incumbit suo interventu materiam quoad hoc perfecte complere, quod fit designando subiectum capax, quod tamquam caput toti corpori politico organice coniunctum auctoritatem civilem et possidere et exercere possit. Quae operatio manifeste non est nisi dispositio ultima materiae, qua peracta,ex vi rationis naturalis" immediate a Deo ut auctore naturae tribuitur forma (cf. n. 406). Et hoc eo minus est exceptio aut miraculum", quod hic modus originis cunctis iuribus naturalibus communis est, utpote quae immediate a Deo ut auctore naturae dimanant (non vero per causam secundam, qualis sola esse potest auctoritas legitima humana relata ad iura positiva per ipsam condita) sed utique, ut actu et realiter exsistant, praerequirunt sui individualem determinationem per aliquod factum vel naturale vel humanum; et hoc factum, etsi dici possit causa ius materialiter determinans, non tamen causa efficiens

successive dato paulatim tantum eiusmodi condiciones requisitae praeparentur, donec constet de subiecto auctoritatis definitive designato vel saltem admisso. Ita fit, ut etiam in hoc casu historice frequentissimo constitutio regiminis recte dicatur non sine consensu et cooperatione hominum determinari ac proinde esse ,,iuris gentium".

Ad specialem autem theoriam de potestate a populo in principem translata vel collata historice commendandam admodum infeliciter ad eiusmodi exemplum recurritur. Neque hanc causam magnopere iuvare videntur ii, qui sparsa quaedam Suarezii dicta, quae hic invocari solent (n. 418) et quibus ipse non sine logica quadam necessitate enuntiatam a se generalem theoriam specialibus etiam historicis adiunctis laboriose et quomodocumque accommodare conatus est, ita plerumque urgent, ut vix non contra Suarezium ipsum pugnare videantur, utpote cuius aliunde exstent notissima et planissima verba in systematico opere „De legibus" per modum theticae expositionis prolata. Et huc quidem pertinet totus fere discursus De leg. 1. 3, c. 2—4, et in specie c. 3, § 6. Quod si nempe ex his omnibus aliqua conclusio resultat, ea ipsa esse videtur, quam P. Schiffini explicite per modum theseos statuit, scilicet: hanc theoriam parum admodum secum ipsa cohaerere". (Vide supra n. 405, not.)

419. 6. Examinandum denique est, quo iure ii, qui a populo tamquam originario subiecto omnem legitimam principum potestatem derivari docent, auctoritate S. Thomae Aq. glorientur. Et hic quidem imprimis liquido apparet, quantum sincerae veritatis intersit, ne in referenda veterum doctrina obiectiva illa diversitas, quam supra signavimus, ut fieri solet, penitus neglegatur. Nempe id, quod S. Thomas de hac re clare et disertis verbis profitetur, aliud non est, nisi quod stricte et verissime communem scholae sententiam refert, scilicet: omnis civilis regiminis institutionem in concreto sumptam esse iuris gentium" adeoque „iuris humani" (de quo vide n. 394). Ex nullo autem testimonio s. Doctoris ostendi potest eum insuper specialem illum iuris humani modum docuisse, quem modo examini critico subiecimus. Et vero singulos lustremus textus, qui potissimum in hanc rem afferri solent.

ipsius iuris formaliter accepti (qua inducentis obligationem moralem iuridicam) umquam esse potest. Est igitur illius ut actualiter exsistentis condicio necessario requisita (cf. P. I, n. 497. 504. 533; P. II, n. 290). Meyer, Ius naturale. II.

25

25

a) S. th. 2, 2, q. 10, a. 10: „Dominium et praelatio introducta sunt ex iure humano" (i. e. iure gentium; cf. n. 394).

b) S. th. 2, 2, q. 12, a. 2: „Dominium introductum est de iure gentium, quod est ius humanum.“

c) S. th. 1, 2, q. 94, a. 5 ad 3: „Distinctio possessionum et servitus non sunt inductae per naturam, sed per hominum rationem ad utilitatem humanae vitae" (i. e. iure gentium).

d) S. th. 1, 2, q. 105, a. 1: Argumentum totius articuli versatur circa quaestionem: „utrum convenienter lex vetus de principibus ordinaverit?" Itaque non de supremo principe instituendo hic proprie agitur (si quidem ipse Deus per Moysen eiusque successores tamquam rex supremus populum Israel regebat), sed de principibus e populo ad varia ministeria assumptis (Deut. 1, 13. 15; Exod. 18, 21). Ut igitur ostendat, quam convenienter in lege vetere divinitus fuerit de principibus ordinatum, a generali aliquo philosophico et politico principio S. Thomas procedit dicens: „Circa bonam ordinationem principum in aliqua civitate vel gente duo sunt attendenda: quorum unum est, ut omnes aliquam partem habeant in principatu; per hoc enim conservatur pax populi, et omnes talem ordinationem amant et custodiunt; aliud est, quod attenditur secundum speciem regiminis vel ordinationis principatuum." Deinde facta mentione praecipuarum specierum regiminis secundum Aristotelem ita pergit: „Unde optima ordinatio principum est in aliqua civitate vel regno, in quo unus praeficitur secundum virtutem, qui omnibus praesit; et sub ipso sunt aliqui principantes secundum virtutem; et tamen talis principatus ad omnes pertinet, tum quia ex omnibus elegi possunt, tum quia etiam ab omnibus eliguntur. Talis vero est omnis politia bene commixta ex regno, in quantum unus praeest, ex aristocratia, in quantum multi principantur secundum virtutem, et ex democratia, i. e. potestate populi, in quantum ex popularibus possunt eligi principes, et ad populum pertinet electio principum. Et hoc fuit institutum secundum legem divinam, etc."

e) S. th. 1, 2, q. 90, a. 3. Respondens ad quaestionem: cuius sit legem ferre, s. Doctor ostendit, id non esse hominis privati sed tantum hominis publici, ad quem pertineat agere nomine totius societatis, utpote a qua tamquam persona morali omnis actus publicus seu proprie socialis, qualis est lex, emanare censetur. Nihil enim aliud significant verba: „Lex proprie primo

et principaliter respicit ordinem ad bonum commune. Ordinare autem aliquid in bonum commune est vel totius multitudinis vel alicuius gerentis vicem totius multitudinis. Et ideo condere legem vel pertinet ad totam multitudinem vel pertinet ad personam publicam, quae totius multitudinis curam habet; quia et in omnibus aliis ordinare in finem est eius, cuius est proprius ille finis."

f) S. th. 1, 2, q. 97, a. 3 ad 3. Ex eodem verissimo sociali principio procedens declarat S. Thomas, qua ratione consuetudo a multitudine inducta vim legis habere possit: „Multitudo, in qua consuetudo introducitur, duplicis condicionis esse potest. Si enim sit libera multitudo, quae possit sibi legem facere, plus est consensus totius multitudinis ad aliquid observandum, quod consuetudo manifestat, quam auctoritas principis, qui non habet potestatem condendi legem, nisi in quantum gerit personam multitudinis; unde licet singulae personae non possint condere legem, tamen totus populus condere legem potest. Si vero multitudo non habeat liberam potestatem condendi sibi legem, vel legem a superiori potestate positam removendi, tamen ipsa consuetudo in tali multitudine praevalens obtinet vim legis, in quantum per eos toleratur, ad quos pertinet multitudini legem imponere; ex hoc enim ipso videntur approbare quod multitudo introducit."

420. E quibus omnibus perspicuum est, in plerisque his locis S. Thomam de origine historica suprematiae civilis clare et distincte illud tantum commune veterum principium profiteri, a quo et recentiores iuris periti, etsi dispari modo loquendi utentes, re tamen minime dissentiunt, nimirum: illam esse iuris gentium in sensu veterum accepti.

In duobus tantum locis, qui sub literis e et f referuntur, aliqua verborum formula reperitur, quae non tam per se quam ope interpretationis ansam aliquam praebere possit opinandi s. Doctorem hic insuper etiam originariam populi suprematiam implicite docuisse. Unde mirum non est textum imprimis S. th. 1, 2, q. 99, a. 3 ab iis etiam, qui cum Rousseavio essentialem et inalienabilem populi suprematiam docent, per arbitrarium abusum identidem invocatum fuisse. Quicumque autem nullo subiectivo praeiudicio praeoccupatus verba S. Thomae secundum obvium et mere obiectivum sensum, qui insuper perfecte cum tota eius sociali doctrina congruit, sobrie consideraverit, veram illius mentem citra omnem ambiguitatem apertam liquidamque reperiet.

« PoprzedniaDalej »