Obrazy na stronie
PDF
ePub

domestica naturaliter orta sint et cum eius evolutione organice conectantur (v. supra n. 174 sqq.), necesse est, ut, ubicumque in sociali evolutione cursus naturae non violenter interrumpitur, populus quoque cum terra, in qua stabiles sedes habet, quasi organice coalescat in eaque historicas radices figat ab eius exsistentia et vita inseparabiles. Id ipsum denotat vulgaris germanica expressio „Land und Leute".

336.

A. De populo.

Populus, si strictiore sensu accipitur, non quemlibet maiorem numerum vel arbitrarie congestam multitudinem sive hominum sive familiarum denotat, sed potius historice et organice ortam aggregationem familiarum, generum, tribuum, communitatum, classium hominum etc. in unione politica conviventium.

In vulgari sermone vocabula „populus“ (Volk) et „natio“ (Nation) non raro promiscue usurpantur, et revera ambo conceptus interdum materialiter identificantur, semper tamen essentiali discrimine formaliter differunt. Ratio discriminis utrimque in formali unitatis vinculo sita est. Nam populus ab unitate politica, natio vero ab unitate physiologica denominatur. Scilicet postquam genus humanum a diluvio in varias orbis partes diffusum esset („unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis" (Gen. 10; cf. n. 268 sqq.), originaria quoque physiologica unitas totius generis successu temporis in multas varietates plus minusve stabiles distincta est, quae per saeculorum decursum vel multipliciter commixtae et modificatae vel ulterius auctae sunt. Ita oriebantur non solum generaliores illae hominum classes, quas vulgo „Rassen“, „Races" dicimus, verum etiam intra has ipsas classes iterum variae secundariae divisiones, pariter physiologice distinctae, quae totidem gentes seu nationes constituunt. Accedit, quod et in singulis nationibus variae tribus (stirpes stämme) plerumque discernuntur, quas aliquando historice in novas nationes evolvi contingit. - Ratio philosophica unitatis nationalis (der nationalen Zusammengehörigkeit Nationalität), ut ipsa vox indicat, in communione propaginis (nativitatis) ex communi aliqua (vel quasi communi) gentilicia stirpe sita est. Sed quoniam haec historice raro pure exsistit et vix directe constare potest, practice ad externos quosdam characteres reducitur, qui illam sin minus quoad singulos homines, tamen universim loquendo comitari et indicare solent. Tales characteres tres numerantur: lingua,

[ocr errors]

Volks

specialis corporis typus et animi morumque indoles (Nationalcharakter), qua secundum constantem historicam legem singulae nationes non minus quam singula individua quandam proprietatem prae se ferunt. Prae ceteris autem linguarum diversitas ad nationales limites (obiter saltem) discernendos vulgo inservit.

I. De elementis nationalibus populi.

337. Ethnographice triplex praecipue relatio populi ad nationem vel ad plures nationes esse potest. Vel 1. populus totam aliquam nationem eamque solam in unitate politica complectitur- et haec quidem hypothesis, ceteris paribus, internae unitati, cohaesioni, soliditati et energiae corporis socialis favet. Vel 2. partem tantum alicuius nationis latius diffusae eamque solam continet et tum aliquatenus commodum prioris hypothesis participat, simul autem incommodum paci publicae periculosum adiunctum habet. Quodsi enim populus potiorem nationis partem politice unitam comprehendit, moralem attractionem in alteram minorem vel debiliorem exercet, unde internationalis iustitia et concordia gravem tentationem subire potest; si autem contraria partium nationalium proportio exsistit, populus illam moralem attractionem cum periculo independentiae patitur. Vel 3. plures gentes aut earum fragmenta unum populum politice constituunt et tum quoque partim periculum partim emolumentum pro corpore politico oritur: periculum quidem propter difficultatem conciliandi necessariam politicam unitatem cum naturali membrorum proprietate et varietate, ita ut neque unitas in uniformitatem et despoticam centralisationem, neque legitima membrorum proprietas ac libertas in totidem vires centrifugas degenerent; et hoc periculum quidem crescit, quo magis una gens supra reliquas dotibus, potentia vel ambitione emineat; emolumentum propter multiplicitatem elementorum socialium, unde fit, ut in ordine ad communem omnimodam perfectionem sese mutuo abundantius compleant. Ad harmonicam evolutionem civilis culturae tum intellectualis tum materialis et generatim ad veram communem civium prosperitatem hoc emolumentum merito magni faciendum est, ita quidem ut supposita sufficienti politica cohaesione, quae longiore historico consortio et prudenti legislatione firmari solet haec tertia hypothesis utraque priore per se felicior esse videatur. Ceterum ex dictis apparet, quantopere ab hac ipsa diversa compositione et natura alicuius populi non solum eius politicae institutiones et regiminis forma, sed tota

[ocr errors]

etiam illius historia ut plurimum dependeant; similiter autem, quam caecus et perniciosus sit error eorum, qui, nullo habito respectu historicae eiusmodi realitatis, formas et constitutiones politicas veluti vestimenta pro arbitrio mutari posse arbitrantur.

338. Iuridice considerata eadem haec inter populum et varias gentes relatio ad sequentes quaestiones nostro maxime tempore ansam praebet:

Quaestio prima. Num dentur quaedam naturalia iura gentium, quae etiam in casu politicae unionis cum alia natione potentiore inviolabilia censeri debeant.

"

Praenotanda. a) Alicui genti (Nationalität) ut tali stricte loquendo eatenus ius competere potest, quatenus collective ita constituta est vel esse censetur, ut aliquatenus pro persona morali et hac de causa pro subiecto iurium agnosci queat. Vulgo tamen de iure nationalitatis" in sensu aliquo latiore loqui solent. Et eo quidem modo propositum hic dubium ad hunc fere sensum reduci posse videtur: num dentur quaedam iura naturalia hominum vel civium, quae ipsis ratione gentis („nationalitatis“) inviolabiliter competant. b) Si exstet positivum unionis aut subiectionis pactum, vi cuius alicui genti (vel incolis eam participantibus), ubi primum in alienum politicum corpus recipiebatur, certa iura et privilegia, acceptis utrimque condicionibus, publice asserta et confirmata fuerint, per se evidens est eiusmodi pactum etiam a potestate publica citra iniustitiam pro arbitrio violari aut abrogari non posse. Idem fere dicendum, si non quidem formale pactum bilaterale, sed tamen sollemnis promissio ex parte potestatis recipientis intervenerit. c) Unde haec quaestio practice talem potissimum rerum statum supponit, in quo nullus eiusmodi positivus titulus praesto sit. — d) Porro spectato iure naturali dubium versari non potest circa ea iura, quae, tametsi in casu particulari speciali modo alicui genti propria esse videantur, per se tamen potius iura humana sunt, v. g. debita libertas conscientiae eiusque legitima consectaria pro vita personali, domestica et civili. — e) His autem subtractis non alia fere remanent, de quibus quaestio instituatur, nisi ea, a quibus ipsa particularis exsistentia alicuius nationalitatis" proxime dependet, et inter quae propria nationalis lingua primarium locum occupat. Quibus praemo

"

nitis sit

[ocr errors]

339.

Thesis XL. Quaevis natio vel nationis pars, etiam civiliter subordinata, ius habet naturale suae particularis nationalis exsistentiae, in specie suae linguae conservandae et in communi saltem sociali commercio usurpandae.

Probatur pars I. 1. Neque ad finem neque ad competentiam politicae societatis spectare potest, immediata naturalis providentiae instituta, universali socialis ordinis lege fundata, humano arbitrio tollere aut in aliquibus suis partibus studiose opprimere (v. thes. XXXVIII). Atqui generis humani in varias nationes divisio atque inde exortae nationales proprietates generali lege et immediate, immo magis immediate quam societates civiles, a natura dimanant et simul cum his partem aliquam socialis ordinis divinitus intenti constituunt. Ergo absque recti ordinis et naturalis iustitiae laesione politica potestas unam gentem in favorem ceterarum aut ad efficiendam homogeneam populi aequalitatem sua particulari nationali exsistentia privare nequit.

2. Cives suam quisque nationalem proprietatem inter pretiosissima personalia vel familiae bona habere solent, eamque tamquam dotem a natura et suis progenitoribus hereditate acceptam pie colunt et magni faciunt; aliunde vero ad bonum commune non solum nulla necessitas, sed ne vera quidem utilitas reperiri potest, qua illi tanto suo bono intuitu rei communis renuntiare teneantur (cf. n. 337). Atqui civitatis est, omnia bona, quae cives legitime possident, maxime autem ea, quae antecedenter ad omnem nexum civilem a nativitate acceperunt, publice tueri. Ergo a fortiori illi suo iure exigere possunt, ne a civili potestate eiusmodi bonis priventur.

Quapropter in hac re nequaquam audiendi sunt illi auctores, qui verum bonum commune ultimatim cum bono status publici abstracte sumpti (Staatswohlfahrt) confundentes, eiusmodi ius vel negare vel admodum precarium tantum admittere coguntur 1.

1 Huc referendum est novum politicum dogma: „Eine die Gesamtbevölkerung umfassende und die einzelnen Volksrechte umbildende oder aufhebende Gesetzgebung ist ein Bedürfniss des entwickelten Staates" (Bluntschli, Allg. Staatsrecht [1857] I, 71). — Quid tale principium per se illimitatum pro legitima civili libertate, immo et pro ipsa libertate conscientiae significet, ubicumque politica gubernatio exclusive nationalis" illud nomine iuris publici usurpat, exemplis historicis haud ignotis facile illustrari posset. Nihilominus tamen idem auctor in praesenti quaestione nobiscum consentit haec principia iuris explicite statuens : Meyer, Ius naturale. II.

20

Probatur pars II. Nationalis proprietas individuo nexu cum nationali lingua coniungitur, qua deficiente illa quoque brevi deficiet. Itaque ius naturale, quod nationi asserimus, suae particularis conservandae exsistentiae, ius quoque suae linguae conservandae implicitum habet. Ut autem lingua conservetur, necesse est, ut eius usus saltem in vulgari sociali commercio vigeat nec proinde a scholis institutioni popularium deputatis quasi omnino excludatur. 340. Scholium 1. Huic iuri naturali per se contrarium censeri nequit, si alicubi publici ordinis gratia in negotiis vere publicis, i. e. quae ad totum corpus politicum pertinent, una tantum prae ceteris lingua admittatur. Utrum vero idem pacticio quoque iuri pariter conciliari et insuper practice opportunum haberi possit, in singulis casibus a politica et historica populi constitutione aliisque adiunctis dimetiendum est. Similiter non quaelibet media „moralia“ (i. e. in spontanea et libera sociali evolutione fundata), quae ob graves politicas rationes eo fine aliquando adhibentur, ut quaedam nationales differentiae, pacificam unionem notabiliter praepedientes, suavi et spontanea assimilatione mitigentur, eo ipso iam tamquam iniusta vel iniqua haberi fas est. Immo, seclusa omni specie subactionis vel oppressionis, eiusmodi influxus pro certis rerum adiunctis cunctis populi partibus salubris et exoptandus, et tam iustitiae quam politicae sapientiae conformis esse potest.

341. Scholium 2. Negare etiam nolumus, quod constans fere historiae experientia testatur, morali quadam necessitate evenire, ut diversae gentes per longiorem mutuum socialem contactum, maxime autem per unionem politicam, paulatim varias modificationes et transformationes subeant. Atque in ea ipsa re divini rerum Gubernatoris sapientia in historia populorum haud obscure apparet. Ita enim fit, ut nationes senescentes seu moraliter vel physice deficientes heterogeneis admixtis elementis ad novam quasi iuvenilem vitam resuscitentur, aut vice versa ad regenerationem alterius gentis, per quam assimilatione absorbentur, materialiter contribuant. Exemplo sunt pleraeque nationes hodie Eu

„Jedes Naturvolk hat ein Recht auf seine natürliche Existenz, somit insbesondere ein Recht, seine Sprache zu reden." Unde suppressio linguarum indigenarum per civile imperium ab eo tamquam horrendus abusus potestatis" condemnatur. ,Ebenso hat das Naturvolk ein Recht, seine nationale Sitte zu üben, soweit dieselbe nicht dem höhern menschlichen Sittengesetze widerstreitet oder die Rechte des Staates verletzt. Die Untersagung unschädlicher Volksspiele ist eine nicht zu rechtfertigende Anmassung des Staates" (1. c. p. 70 sq.). Ibidem refertur Constitutionis Austriacae a. 1849 § 5: „Alle Volksstämme sind gleichberechtigt, und jeder Volksstamm hat ein unverletzliches Recht auf Wahrung und Pflege seiner Nationalität und Sprache."

« PoprzedniaDalej »