Obrazy na stronie
PDF
ePub

continebantur, deinceps aut realiter completa hypothesi iam actu ad eam pertinere incipiant; aut vice versa, quae antea actu eidem accenseri poterant, mutatis rerum adiunctis ista actualitate vel ad tempus vel pro semper excidant.

[ocr errors]

328. Id ipsum igitur ad praesentem quaestionem applicando haec facile concludes: Post institutam Christi Ecclesiam finis societatis civilis, secundum actualem extensionem quantitativam, partim augmentum partim decrementum accepit, utrumque per se stabile et in perpetuum. 1. Augmentum quidem duplex: primum, quatenus iuris ordo publice fulciendus obiective dilatatus. est; civitati enim christianae procul dubio per se officium incumbit saltem intra fines suos, tum ius divinum Ecclesiae, tum iura civium inde manantia non minus quam reliqua agnoscendi et publice tuendi; alterum, quia vera ratio civilis prosperitatis publice promovendae deinceps obiective inseparabilis esse cognoscitur ab iis quoque socialibus bonis, quae a positivo religionis fonte derivantur. 2. Decrementum, quatenus limites socialis ordinis", intra quos universim exercitium publicae providentiae et iuris publici propria competentia continetur (v. supra n. 317), positivo ecclesiae iure coarctantur. Nam postquam Christus Dominus, Rex regum, Ecclesiae sollemne mandatum et exclusivum ius contulit res omnes, quae ad Dei cultum et religionem vitamque hominum christianis moribus informandam pertinent, superna auctoritate ordinandi atque sanciendi, alia sane potestas easdem res curandi, tametsi bonum etiam commune civium respiciant, civili auctoritati non relinquitur, nisi derivata et subordinata, i. e. solum ex consensu ecclesiasticae auctoritatis exercenda. Id igitur ut sancte servetur, primarius finis societatis publicae postulat, nimirum rectus ordo socialis secundum obiectivas iustitiae normas efficaciter custodiendus.

His omnibus neque finem civitatis formalem neque eius materiam remote seu abstracte consideratam ullatenus attingi manifestum est. Eo sensu et Suarez 1 docet, potestatem, ut nunc sit in principibus christianis, in se nec esse maiorem vel minorem nec alterius naturae, quam fuerit in principibus ethnicis, ergo ex se non habere alium finem nec aliam materiam. Nimirum per se (sicut semper, ita etiam in ordine christiano) potestatem civilem", ait,

De leg. 1. 3, c. 11, § 2. 4. 5.

...

,non respicere felicitatem supernaturalem ut finem ultimum", puta, „ex vi propriae naturae vel propriarum actionum, per quas nullo modo versatur circa talem finem nec circa materiam vel obiecta supernaturalis ordinis“ „et in hoc maxime distingui a potestate ecclesiastica“. . . . Eandem tamen potestatem, licet de se mere naturalem", nihilominus ut sit coniuncta fidei, in illum finem referri posse ac debere...", scilicet „per extrinsecam relationem... (subiecti) habentis illam" (potestatem).

"

329. Quod supra memoratas rationes apparenter contrarias attinet, notandum est: 1. Etiam apud populos gentiles ordinatio divini cultus rerumque spiritualium non tam civili potestati qua tali quam sacerdotali seu pontificiae potestati tribuebatur, quae illo tempore quidem arcte cum potestate civili coniungi solebat. Cum ea tamen tam parum confundebatur, ut in rebus praesertim difficilibus ac dubiis reipublicae rectores effatis et consiliis sacerdotum, tamquam deorum interpretum, publicos actus non raro religiose conformarent. 2. Similiter in familiis patriarchalibus sacerdotium non per se, sed extrinsece, neque semper et communiter, sed vi specialis vocationis divinae, potestati paternae inhaerebat. Eodem enim fere tempore illud etiam specialius certis personis non pro sua tantum domo collatum apparet, ut v. g. Melchisedech. Et quam primum multiplicatis independentibus familiis, maiores coetus civiles succedebant, statim etiam auctoritas sacerdotalis a potestate civili discreta et speciali veneratione circumdata apparuit. Hinc etiam in populo Israelitico Aaron divinitus ad hoc munus assumptus est. Unde apparet hunc potestatis dualismum, historice stabilem et naturae humanae societatis accommodatum, divinae providentiae lege institutum esse.

C. An idem finis a gradu civilis culturae quantitative dependeat.

330. Solutio huius quaestionis implicite iam continetur in principio supra (n. 327) exposito, quare solum congrua eius applicatione indiget. Et primo quidem opus non est denuo monere eiusmodi dubium a priori versari non posse nisi circa eam extensionem quantitativam finis, quam actualem" appellavimus. Eo autem sensu intellecta quaestio affirmativum responsum exigere videtur, quod accuratius ad hanc sententiam reduci potest:

Thesis XXXIX. Quo magis et universalius in aliquo populo vel aliqua aetate genuina civilitas animique cultura, et per eam socialis civium spontaneitas evoluta fuerit, eo angustioribus limitibus generatim loquendo quantitativa extensio finis publici secundum usum actualem et practicum circumscribitur.

Probatur. Finis societatis publicae secundum partem suam positivam in eo consistit, ut omnimodae civilis prosperitatis socialiter prosequendae condiciones externae" non quales

cumque, sed publice necessariae harmonice provideantur" (Thes. XXXVIII); igitur ad eas condiciones subministrandas, quae et quatenus sine interventu publico iam per privatam socialem spontaneitatem oriuntur, in concreto se non extendit. Atqui negari non potest, quo magis et universalius genuina civilitas et animi cultura in aliquo populo aut aliqua aetate profecerit, eo maiorem generatim loquendo efficaciam fore socialis spontaneitatis et hinc privatam sufficientiam circa multa socialia bona, quae pro aliis rerum adiunctis nonnisi publicis institutionibus suppeditari possent. Ergo

Dixi generatim loquendo“, i. e. per se et ceteris paribus; nam per accidens et aliunde obortis obstaculis realiter aliquando contrarium evenire posse non infitiamur.

331. Corollarium. Nil impedit, quominus, eadem manente virtuali extensione finis, positiva publica providentia circa bonum commune pro certis temporum adiunctis practice reducatur fere ad solam harmonicam directionem socialis spontaneitatis ac libertatis; qualem et ii tamquam in praxi necessariam admittunt, qui universim et formaliter in sola tutela ordinis iuridici finem publicum situm esse volunt (cf. n. 305 — Rechtsschutztheorie). Sed haec qualiscumque practica congruentia accidentalis est et essentialem theoriae diversitatem minime tollit.

332

1

Scholium 1. Extensionem finis publici tum formalem tum quantitativam Suarez ita secundum varia eius momenta per compendium describit: Eius (potestatis civilis legislativae) finem esse felicitatem naturalem communitatis humanae perfectae, cuius curam gerit, et singulorum hominum, ut sunt membra talis communitatis, ut in ea scilicet in pace et iustitia vivant et cum sufficientia bonorum, quae ad vitae corporalis conservationem et commoditatem spectant, et cum ea pro

1 De leg. 1. 3, c. 11, § 7.

bitate morum, quae ad hanc externam pacem et felicitatem reipublicae et convenientem humanae naturae conservationem necessaria est." Et addit hanc esse mentem Aristotelis (Eth. 1. 1, c. 2 et 4; 1. 5, c. 1) et divi Thomae (1, 2, q. 90, a. 2; q. 95, a. 1. 4; q. 96, a. 2. 3; q. 99, a. 3). Quae recentius inter catholicos philosophos Balmes' in eandem rem disseruit, optime quidem inservire possunt ad verum bonum publicum a falso discernendum, et ideo finem publicae societatis exhibent intentionaliter rectum, sed extensive et iuridice minus determinatum. Ita nimirum ille (si latine redduntur eius verba) ratiocinatur: „Prosperitas publica aliud esse non potest nisi perfectio societatis. ... Societas vero est ens morale. . .; si praescinditur ab individuis, non est nisi aliquid abstractum ; ergo eius perfectio realiter in ipsis individuis, quibus constat, ultimatim quaerenda est. ... Perfectio societatis consistit in tali eius organizatione, quae prae omni alia aptissima sit ad simultaneam et harmonicam evolutionem omnium facultatum quam maximi numeri individuorum, qui ad eam pertineant. . . . Eo igitur perfectior erit societas, quo plus veritatis intellectui, quo puriorem moralitatem voluntati, quo pleniorem satisfactionem materialibus necessitatibus quam maximi numeri individuorum praebuerit." Unde consequitur: Finis proprius ultimus omnis socialis progressus, civilitatis et quorumcumque socialium bonorum, quae his et similibus nominibus designari solent, est: perfectissima quae haberi possit intellegentia, perfectissima moralitas, perfectissima materialis prosperitas pro numero individuorum quantum fieri possit maximo."

Tametsi societas civilis non immediate ex individuis, ut ex istis videri posset, sed ex familiis organice conflatur, ipsa tamen doctrina per se et ad mentem auctoris intellecta vera quidem est. At vero sic absolute et sine omni fere certo limite competentiae publicae proposita non sane omni abutendi periculo vacat, cum merito timendum sit, ne cum detrimento legitimae privatae libertatis, quam auctor aliunde acriter defendit, maius spatium intemperantiae publicae legislationis tribuat.

333. Scholium 2. Quoniam, ut ex dictis satis liquet, in quaestione de fine proprio societatis civilis virtualiter et inseparabili nexu continetur simul quaestio de legitima extensione et limitibus potestatis publicae, utraque quaestio plerumque fere promiscue aut per modum unius tractari solet. Et vero praeterquam in libris, qui de iure publico sive philosophice sive politice agunt, passim de eodem argumento virtualiter duplici plus minusve fuse discurritur, a medio praesertim saeculo XIX non pauca specialia scripta exstant, quae multorum ea de re politicas opiniones et iudicia exhibent. Huc inter alia referri possunt: Murhard (1779-1853), Der Zweck des Staates; W. v. Humboldt, Versuch, die Grenzen der Wirksamkeit des Staates zu bestimmen (1851); Pascal

1 Eth. c. 21.

Duprat, De l'Etat, sa place et son rôle dans la vie des sociétés (1852); E. Ducpétiaux, Mission de l'Etat, ses règles et ses limites (1862); Odilon Barrot († 1873), De la centralisation et ses effets; V. Cathrein, Die Aufgaben der Staatsgewalt und ihre Grenzen (1882), etc. Ad haec autem non pauca accedunt, quae e principiis partim pantheisticis partim materialisticis plus minusve aperto socialismo theoretice viam

sternunt.

334.

Articulus 3.

Notio societatis civilis ab elementis eam constituentibus petita.

Ad fundamenta physiologica iuris publici, quibus genuina et completa societatis publicae idea superstruatur, tertio loco numerandus est accuratior conspectus interioris structurae et elementorum, quae illam constituunt. Accuratior“, inquam; nam obvia et generalis eorum notio in iis, quae supra de origine civitatis disseruimus, partim explicite partim implicite iam haud obscure conotata exstat, eaque sufficiens, qua etiam ad cognoscendum et stabiliendum naturalem civitatis finem tuto uteremur. Sed remanet, ut, quae summatim cognoscuntur, per partes quoque penitius considerentur.

Et vero ex dictis hactenus et

ex communi indole omnis societatis naturalis satis manifestum est civilem coetum nequaquam hominum tantum numero instar acervi aequalium atomorum conflari, neque eius unitatem quomodocumque moralem, sed natura duce organicam esse, qua scilicet civilis communitas tamquam persona moralis quodammodo similitudinem personae individualis referat. Quemadmodum igitur homo animo et corpore consistit, ita et haec entitas moraliter et organice una praecipue ex duplici elemento constituente, altero materiali (materia), altero formali (forma), coalescit. Utriusque elementi distincta proprietas simul et vitalis unio, cum respectu ad correlatum naturae finem, veram demum societatis civilis notionem, physiologice et philosophice completam, intellegentiae suppeditabit.

§ 1. De elemento constitutivo materiali seu de corpore societatis civilis.

335. Materia completa, qua corpus organicum publicae societatis consistit, partim personalis partim realis est, i. e. tum populum tum terrae plagam, quam is inhabitat, complectitur. Quippe cum dominia rerum, maxime fundorum, cum ipsa iam societate

« PoprzedniaDalej »