Obrazy na stronie
PDF
ePub

naturam, i. e. secundum absolutam rationem" naturae humana (in individuo consideratae) exsistit, sed spectata potissimum natur sociali secundum communem aliquam utilitatem et moralem neces sitatem interveniente rationali hominum consilio et eatenus qua „condicto" inducitur, et ideo a veteribus iuri positivo tamquar eius aliqua species annumeratur.

Hodierno autem usu loquendi, ut iam alias monuimus no sine augmento claritatis, id quod veteres nomine iuris gentium comprehendebant, generatim ius naturale latius acceptum vocar solet, quo facilius ac certius gravissimi limites inter ius naturale divinitus necessarium et ius positivum humanum per se contingens et variabile appareant. Porro ne quis putet ius gentium ex natura sua necessario pacticium esse seu aliquo pacto quasi sociali constitui, quod in explicanda eius origine etiam de aliquo „condicto" loquuntur, notandum omnino est, quod in hanc rem S. Thomas 1 explicite declarat: „Quia ea, quae sunt iuris gentium, naturalis ratio dictat, puta ex propinquo habentia aequitatem, inde est, quod non indigent aliqua speciali institutione, sed ipsa naturalis ratio ea instituit." In cuius confirmationem citat verba Caii iuris consulti: Quod naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes peraeque custoditur, vocaturque ius gentium." Et vero, si in aliqua multitudine hominum singuli communi quodam instinctu rationali idem sentiunt practice necessarium, quis umquam ad eorum consensum explicandum aliquod pactum inter eos vel facto vel tacite initum esse serio dixerit?

293. II. In utraque societate, quae in sua specie naturalis originis esse probatur, in domestica scilicet et civili, opus naturae, quantumvis de se efficax, non sine aliqua cooperatione humanae activitatis liberae completur. Verum ambitus huius liberae cooperationis secundum sapientissimam Dei dispositionem se habet inversa ratione ad gradum obiectivae necessitatis, qua unaquaeque tamquam medium ad finem generalem humanae societatis divinitus. intentum ordinatur (cf. P. I, n. 423). Hinc in condenda societate domestica, quae necessitate medii essentialiter requiritur ad ipsum esse humanae societatis, opus naturae manifeste praevalet, dum libera cooperatio hominum sub legis naturalis determinationibus arcte circumscribitur. Contra in condenda societate civili, quae

1 S. theol. 2, 2, q. 57, a. 3 ad 1 et 3.

tamquam medium necessarium, non ad esse, sed ad esse perfectum humanae societatis divinitus ordinatur, naturae operatio longe maius spatium liberae hominum cooperationi relinquit, nec raro eam quasi praeeuntem sequi et consequenter tantum ad finem sibi placitum dirigere videtur. Nihilominus quemadmodum in societate domestica, ita et in civili ex mente providi Creatoris condenda tota haec multiplex hominum cooperatio non in efficienda" forma", sed unice in praeparanda et proxime disponenda „materia" versatur, qua supposita vi legis naturalis forma iuridica ligans deinceps libertatem accedit.

294. III. Aliud est, aliquid inter homines constitui et vim iuris obtinere cum eorum consensu, aliud, id fieri per eorum consensum, i. e. pacticia conventione, adeoque tamquam ius proprie humanum. Illud in omni institutione sociali, quae bonum hominum attingit, plerumque fieri videmus vel successive cum singulorum vel cum simultaneo multitudinis assensu; atque etiam ubi agitur de institutione naturaliter necessaria hic liber assensus per se non excluditur, sed ubi per adiuncta haberi potest, hominum dignitati consentaneus et optandus est. Institutionem ipsam vero in sua specie naturalem et divina ordinatione inductam per hominum voluntatem et mero iure humano, per se variabili, iuridicam exsistentiam sortiri, naturae talis institutionis contrarium est, cum haec suapte natura ad propriam legis et iuris naturalis provinciam pertineat.

295. IV. Quicumque in territorio alicuius civitatis sedem figit, iure naturae eius imperio subiacet, ita tamen, ut eodem iure emigrandi facultatem habeat. Haec quidem iure positivo quibusdam limitibus circumscribi, universim autem tolli non potest (cf. P. I, n. 424).

296. V. Ex eo, quod obligatio iuridica, per quam civitas in se spectata exsistit, immediate a lege naturali dimanat, inferre non licet determinatam quoque regiminis formam per se eodem iure naturae immediate fundari. Id vel inde patet, quod haec neque una neque immutabilis, sed multiplex et variabilis est. Determinatur nimirum facto historico, sive libero sive naturali sive mixto, ducente quidem sociali natura et divina providentia. Unde proxime legitimo iure historico niti debet et eo mediante solum in iure naturae fundatur.

Notanda ad solvendas difficultates.

297. 1. Vulgare illud effatum: „Homo natura sua liber est et nemini nisi Creatori subiectus", per se ambiguum est et explicatione indiget. Verum est, si hominis natura nude et abstracte consideratur; falsum, si homo intellegitur sub relationibus, sub quibus Deo ordinante ad societatem et in societate nascitur; alioquin neque infantes parentibus iure naturae subiecti essent. Itaque illud effatum aut longe plus probat, quam quod adversarii volunt, nempe imperio civili hominem iure naturae non subiici", aut nihil probat. Ceterum homo insertus ordini sociali divinitus instituto, sive domestico sive civili, plenam conservat personalis libertatis dignitatem, qua nulli alteri homini, ut tali, sed tantum suo Creatori subiicitur. Haec est sola libertas, quae homini absoluto iure competit.

2. Nequaquam a pari arguunt qui ita fere ratiocinantur: Quod si ad conservationem totius corporis, quam natura praecipit, abscissio partis aliquando est necessaria, dici nequit naturae legem esse, ut homo sit mutilus". Ergo a pari, „si pax et securitas hominum, quam natura intendit et conservari praecipit, sine statu et imperio civili (i. e. sine amputatione alicuius partis naturalis libertatis) conservari non potest, non continuo is status tamquam finis naturae aut obiectum iuris naturalis censeri debet“ 1. Nam: a) Status civilis perperam insinuatur esse quasi mutilatio status naturalis libertatis, utpote quae numquam homini in sensu adversariorum naturaliter integra concessa est, sed ab origine destinata, ut semper socialis ordinis condicionibus divinitus limitata exsisteret. b) Verum etiamsi talis insinuatio admitteretur, tamen inter illam libertatis restrictionem et medicinalem corporis mutilationem nulla paritas esset. Haec enim non nisi per accidens aliquando medium est conservandi corporis, numquam autem per se naturaliter intenta; illa autem, spectato fine sociali naturae humanae, universim necessaria est non solum ad libertatem ordinate conservandam, sed etiam ad eam perficiendam eiusque finem a Creatore directe intentum in his terris adimplendum.

3. Solent adversarii etiam multorum SS. Patrum aliorumque veterum scriptorum dicta afferre, quibus statum politicum a peccato potius quam a natura, et nominatim originem imperii civilis a rapinis, superbia, dominandi cupiditate derivare videantur. Eo quoque pertinet epistula S. Gregorii Papae VII ad Hermannum

1 Cf. Zallinger, Institut. iuris naturalis 1. 3, § 194.

episcopum metensem data 1 et recenter ab adversariis Ecclesiae ad invidiam pontificiae potestati conflandam iterum divulgata 2, in qua haec verba leguntur: „Quis nesciat reges et duces ab iis habuisse principium, qui Deum ignorantes superbia, rapinis, perfidia, homicidiis, postremo universis fere sceleribus, mundi principe diabolo videlicet agitante, super pares scilicet homines dominari caeca cupiditate et intolerabili praesumptione affectarunt?" Ad haec respondemus:

a) Illi SS. Patres et scriptores non immerito censebant civile imperium secundum eius formam historicam, maxime prout exercet iustitiam vindicativam et gladium portat", tantum per lapsum generis humani necessarium evasisse; nullatenus vero intendebant dicere pro actuali humanae naturae statu regimen politicum non esse naturaliter necessarium (cf. P. I, n. 428).

b) Quod in specie attinet epistulam S. Gregorii VII, in ea sermo non est de origine philosophica vel iuridica civitatis per se spectatae, sed de origine historica multis vel aliquando forte plerisque principatibus propria. Mirum non est S. Pontificem haec turpia historica initia iis principibus in memoriam revocasse, qui intolerabili arrogantia, suam praetendentes saecularem potestatem, apostolicam potestatem immediate divinitus institutam spernere audebant. Ipsum autem civile imperium per se spectatum divina quoque ordinatione exsistere S. Gregorius verbis et factis profecto cum S. Paulo et tota Ecclesia agnovit 4.

4. Quae ex veterum hac de re opinione seu potius usu loquendi obiici solent, satis iam supra in corollariis I-III resoluta videntur.

1 Registr. VIII, 21, d. d. 15 Martii 1081; apud Jaffé, Bibliotheca rerum Germanicarum II, Monumenta Gregoriana, p. 457.

2 Cf. Ranke, Weltgeschichte VII, 310; Die römischen Päpste .

Janus, Der Papst und das Concil p. 164 sq.

[ocr errors]

I, 19.

"

Cf. inter alios S. Io. Chrysost. hom. 6 ad pop. Antioch. Solide totam hanc quaestionem illustrat E. Michael S. J. art. Wie dachte Gregor VII. über den Ursprung und das Wesen der weltlichen Gewalt ?" in periodico „Zeitschrift für kath. Theologie", Innsbruck 1891, p. 164 sqq. Hic simul certis testimoniis Gregorii VII contra eius obtrectatores ostenditur eum de origine civilis imperii per se spectati non aliam quam apostolicam ac totius Ecclesiae doctrinam profiteri. „Zu gleicher Zeit, da Gregor die jetzige staatliche Ordnung durch die Sünde bedingt sein lässt, spricht er mit Nachdruck die biblische Lehre von dem göttlichen Ursprung des Königthums aus" id quod auctor ex compluribus eiusdem fere temporis epistulis ac documentis Gregorii VII demonstrat (p. 169 sq.).

Articulus 2.

De fine societatis civilis.

§. 1. Praevius quaestionis conspectus.

298. Si civilis societas libera hominum conventione et arbitrio instituta esset, quaestio de eius fine esset mere historica. Ad philosophiam certe eatenus tantum pertineret, quatenus illi simul aliquod momentum anthropologicum vel ethnographicum admisceretur. In ea quippe hypothesi id tantum inquiri posset, quem plerumque finem vel quos potissimum fines variae gentes variis mundi aetatibus et sub variis rerum adiunctis instituendo vel conservando nexus civiles sibi proposuerint, et quo successu utilitatis id fecerint? Et sic revera subiectiva voluntas multitudinis in dies mutabilis vel publica opinio pro tempore vigens cuiusque civitatis finem et in eo publici iuris formam exhiberet, i. e. perennis revolutio inauguraretur. Aliter plane, si, quemadmodum demonstratum est, societas civilis in his terris naturali origine et divina ordinatione exsistit. Eo ipso enim certum pariter est tali instituto sociali naturaliter intento finem quoque naturalem eumque obiective determinatum, formaliter unum et proprium, sed supremo omnium rerum fini harmonice subordinatum, respondere. In hunc inquirere quaestio sane primario philosophica eaque huius libri gravissima et quasi peremptoria censeri debet (cf. P. I, n. 415 sq.)1.

1 Non est, quod hic in serio refutanda opposita illa doctrina immoremur, quam C. L. de Haller, vir ceteroquin communi sensu naturae praestans, in magno suo opere Restauration der Staatswissenschaft" ab ineunte fere saeculo XIX commendare nequicquam conatus est. Satis enim non tantum per universam sanam philosophiam verum et per historiam tam profanam quam sacram refutata videtur, quare et radices agere in scientia et latius propagari nequaquam valuit. Docet de Haller et multis comprobare nititur: societates civiles seu civitates, quarum naturalem quidem originem non admittit solum sed etiam exaggerat, nullatenus specifice seu essentialiter a privatis socialibus conexionibus differre, quae pariter naturaliter inter homines et multiplici ratione oriri soleant; id, quo civitates qua tales ab his distinguantur, esse tantum independentiam. Unde concludit: Quemadmodum in privatis hominum conexionibus naturaliter socialibus nullus finis communis proprius, sed tantum fines particulares varii pro variis adiunctis assignari possint, ita et in variis civitatibus unum finem naturalem obiective determinatum et constantem quaerendum non esse. Ita postquam vol. I, c. 16 suam sententiam satis probatam existimat, in c. 17 (ed. 2, 1820, p. 463) eam concludendo resumit: „Sind also die Staaten nur die höchste Gradation natürlicher Dienst- und Societäts- oder sogenannter Privatverhältnisse.

« PoprzedniaDalej »