Obrazy na stronie
PDF
ePub

vel physice vel moraliter impossibile; ut satis apparet ex dictis supra in Cor. 1.

2. Qui ideo negant religionem theoreticam praeceptam esse, quod non intellectus, sed sola voluntas obligari possit, hi profecto non advertunt intellegendi quoque facultatem quoad exercitium multis modis ab imperio voluntatis pendere. Huc inter alios censendus est Hobbes 1, qui atheos iniustitiae damnari non posse ait, cum intellectu, non voluntate peccent; quasi vero invincibilis ignorantia in atheo supponi possit.

§ 2. De cultu Dei externo.

21. Cultus externus aliud non est quam cultus interni expressio sensibilis et manifestatio. Quare ab internis actibus, qui per illum complentur, separari non potest, quin a sua natura et nominis dignitate desciscat, et in hypocrisim et superstitionem convertatur. Dividi autem potest in naturalem et positivum (arbitrarium), prout vel actibus constat, qui suapte natura signa sunt interioris affectus, aut ritibus iis, qui ex libera voluntate ad eiusdem significationem determinantur. Et quidem si a Deo fit eiusmodi determinatio, cultus ad ius divinum positivum pertinebit; sin fit ab homine ad id potestatem habente, spectabit ad ius humanum 2. 22. Scholae rationalistarum initiatae per Thomasium et excultae per Kantium sollemne est, externum cultum modo veluti genus aliquod superstitionis ac deliramentum („Religionswahn") sarcasmis impetere, modo ut impedimentum purioris internae virtutis et fomentum mechanismi moralis improbare, modo rudioribus quidem animis ut infimum moralis ac religiosae culturae gradum interim indulgere, ceterum autem superba commiseratione contemnere. Contra quos statuitur:

23. Thesis IV. Debetur Deo iure naturae cultus etiam

externus.

Probatur I. Ita Deum colere ac religionem exercere homo iure naturae tenetur, quemadmodum rectus naturae ordo exigit. Atqui huic non satisfit cultu mere interno. Ergo etiam ad externum obligatur.

1 De Cive c. 14.

2 Cf. Liberatore, Inst. philos. III (1864), 149.

Prob. min. Recto naturae ordini non satisfit cultu mere interno

1. Spectata natura hominis sensitivo-rationali. Nam

a) Huic convenit, ut homo in his terris degens, quemadmodum totus Deo obstringitur et ad Deum secundum corpus et animam referendus est, ita non ut merus spiritus, sed ut persona humana sensitivo-rationalis suam a Deo dependentiam agnoscat et profiteatur. Atqui id minime praestare censendus est, nisi saltem interdum externis etiam actibus illud manifestet.

b) Id ipsum eo magis requiritur, quod vi physicae unionis inter corpus et animam internum religionis exercitium, dummodo verum et sincerum sit, naturaliter ad sui manifestationem externam tendit sicut incompletum ad suum complementum naturale; adeo ut Dei cultus lege praeceptus sua sponte et naturae ordinatione frequenter externus futurus sit, nisi adhibita contra naturam violentia intra mentem coërceatur, illudque externi honoris tributum, secundum creatoris intentionem ipsi naturaliter proveniens, studiose defraudetur.

c) Propter eandem naturae compositionem ipsum internum religionis exercitium multipliciter ab externo dependet, ita ut neque intensitatem Deo dignam neque debitam constantiam et efficaciam, qualem tota reliqua moralitas per illud informanda requirit, habiturum sit, nisi externis actibus iugiter sustentetur ac nutriatur 1.

2. Spectato sociali momento, quod cum divino cultu conectitur. Etenim

a) Constat secundum naturae ordinem universum genus humanum, utut in particulares societates divisum, ad unam tamen universalem familiam coalescere; identitate scilicet naturae socialis eiusdemque finis ultimi communione. Porro commune et universale hoc sociale vinculum essentialiter in Dei cultu et in religione situm est, quippe quae tota et directe in relatione hominis ad Deum ut commune centrum socialis illius unionis versatur, Deum, in

[ocr errors]

S. Thom., S. theol. 2, 2, q. 81, a. 7; q. 84, a. 2; C. gent. 1. 3, c. 119: ,Exercentur ab hominibus quaedam sensibilia opera, non quibus Deum excitent, sed quibus se ipsos provocent in divina, sicut prostrationes, genuflexiones, vocales clamores, cantus; quae non fiunt, quasi Deus his indigeat . . . sed propter nos facimus, ut per haec sensibilia opera intentio dirigatur in Deum et affectio accendatur; simul etiam per hoc Deum profitemur animae et corporis auctorem, cui et spiritualia et corporalia obsequia exhibemus.“

quam, non solum supremum et communem legislatorem, sed etiam bonum commune universalissimum (finem socialem supremum) communi amore, studio, virtutum contentione prosequendum. Atqui cultus Dei nisi externus sit, indolem eiusmodi socialis vinculi habere non potest. De qua re S. Augustinus 1: „In nullum“, inquit, „nomen religionis seu verum seu falsum coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur." Ergo...

b) Sicuti vitae socialis ordo et stabilitas praecipue in publica hominum fide, mutua fidelitate et fiducia fundatur, ita publica fides et fiducia non aliunde fere quam religiosa hominum reverentia erga Deum eiusque timore externe manifestato fulcitur atque nutritur. Quis vel in subdito fidelitatem et sinceram oboedientiam vel in magistratu iustitiam et boni publici studium, quis in quotidiano civium commercio integritatem, in servandis contractibus fidelitatem, in iurando veracitatem, praesertim ubi nulla humana poena imminere videatur, ab illo tuto exspectare praesumat, de quo nesciat plane, utrum Deum religiose colat, an cum atheis neget atque contemnat? Est igitur in cultu Dei externo momentum sociale summe practicum et cum naturali societatis instituto plane individuo nexu coniunctum. Id ipsum inter alios clarissimos viros politicos etiam Washington probe intellexit; quare non dubitavit sollemni actu2 haec publice declarare: „Fulcra maxime necessaria prosperitatis publicae sunt religio et moralitas. Frustra ad suum patriotismum recurreret quicumque haec duo fundamentalia firmamenta aedificii socialis suffodere conaretur. Vir politicus non minus ac religiosus ea revereri et amare debet. Integrum volumen non sufficeret cunctis prosequendis nexibus, quibus illa cum prosperitate publica et privata cohaerent." Immo ipse Voltaire3 fatetur: „Ubicumque fuerit societas constituta, religio necessaria est. Leges invigilant criminibus publicis, religio occultis", et alias: „non magis optandum, ut mundus ab atheis, quam ut a daemonibus gubernetur."

c) Adde quod quaelibet hominum societas, qua persona moralis est, non minus ac persona individua se suaque ad Deum

1 Contra Faustum 1. 19, c. 11.

2 In sollemni „Recessu" 1796.

3 Traité de la tolérance c. 20.

Alia gravia de religione testimonia

vide apud Hettinger, Apologie des Christenthums I, 9. Vortrag; Period. „Der

Katholik" 1883 II, 241 sqq.

referre eumque colere debet; id vero, ut patet, nonnisi externo et publico cultu fieri potest.

Probatur II. Cum ratione mirifice consentit omnium populorum historia, quorum nullus invenitur, qui non externis signis ac ritibus ad colendum numen usus fuerit. Huc pertinet quod supra (n. 7) relatum est notum illud Plutarchi testimonium: Si terras obeas, invenire possis urbes muris, litteris, legibus, domibus, opibus, numismate carentes, gymnasiorum et theatrorum nescias; urbem vero templis diisque destitutam, quae precibus, iureiurando, oraculis non utatur, nemo umquam vidit." 1 - Cuius rei nulla sane sufficiens ratio assignari potest praeter ipsum naturae rationalis fundamentum 2.

Notanda ad solvendas difficultates.

24. 1. Deus sane intuetur cor, et animi nostri affectiones, antequam a nobis externe manifestentur, cognoscit (ita Rousseau) sed quis sanus umquam dixerit ideo cultum externum adhibendum esse, ut Deus de animae nostrae dispositione edoceatur ? 3

2. Quodsi inter homines longe plurimos, qui externis religionis actibus purissimam etiam internam erga Deum pietatem enutriunt atque inde ad omnimodam moralem perfectionem proficiunt, nonnulli quoque inveniuntur, qui expletis externis caerimoniis veram moralem perfectionem eo minus curant, id per accidens et humanae fragilitatis culpa accidit; sed ex proposito omnem Deo honorem et cultum externum denegare, secundum argumenta a nobis allata vel impietas est vel amens superbia.

3. Qui denique Christi Domini effatum obtrudunt, quo monet Deum esse in spiritu et veritate adorandum, ad eiusdem divini Doctoris exemplum remittendi sunt, quo veram illius interpretationem addiscant.

§ 3. De specialibus quibusdam cultus divini actibus. 25. Huc imprimis referenda sunt: sacrificium, votum et iuramentum, quae licet practice magna parte ad positivam religionem

[ocr errors]

1 Vide Fragmenta Philosophorum Graecorum, ed. Didot, I, 166 sq. Cf. insuper Xenoph., Cyropaed. 1. 1, c. 2, n. 7. Cicer., De leg. 1. 2, c. 7 sq. Caes., De bello gall. 1. 6, c. 16 sq. Senec., Epist. 117, etc.

2 S. Thom., S. theol. 2, 2, q. 85, a. 1.

3 Cf. S. Thom., C. gent. 1. 3, c. 119.

pertineant et ideo specialius in theologia pertractanda sint, per se tamen in religione naturali fundantur et eatenus hic quoque paucis explicanda 1.

A. De sacrificio 2.

Sacrificium, etsi latissimo sensu acceptum aliquo modo dici potest quaevis voluntaria hominis oblatio ad Deum reverendum facta, proprie dictum tamen sacrificium, de quo hic agimus, semper specialem aliquem externi divini cultus actum denotat, qui per se primario hominis in Deum religionis officio, nempe adorationi, respondet. Talis censetur actus, quo res sensibilis et pretio aestimabilis per modum destructionis vel quasi-destructionis seu immutationis Deo, supremo rerum omnium domino, devovetur.

Est sane haec symbolica actio per se spectata aptissima, qua homo divini numinis maiestatem interne et externe adoret, simulque et eius in se et sua omnia absolutum dominium et suam absolutam dependentiam et subiectionem profiteatur. Et vero eadem idea sacrificii, tamquam specialis modi Deum colendi, fere apud omnes gentes, quarum historica et ethnographica notitia exstat, aliquo modo, scilicet vel magis vel minus perfecte, in more posita reperitur, ita quidem, ut soli colendo numini sive vero sive putaticio sacrificii ritus reservaretur. Hinc S. Augustinus 3: "Quis", ait, „umquam sacrificandum censuit, nisi ei, quem Deum aut scivit aut putavit aut finxit?" Itaque ex ipsa moris universalitate concludere licet hanc formam cultus divini non posse non esse naturae rationali maxime congruam, quam propterea S. Thomas iuris naturalis esse docet. Neque huic contraria est opinio eorum, qui existimant genus humanum iam a principio („sub lege naturae" exsistens) insuper vel „primitiva" quam vocant revelatione vel efficaci divino instinctu inductum fuisse, ut eandem Deum colendi formam tamquam divinitus legitimam omnes agnoscerent et constanti more ut talem cunctis descendentibus generationibus traderent. Christiano theologo id ex ea etiam ratione suaderi videtur, quod non solum in sacrificiis Mosaicis

1 Uberius de singulis agit S. Thom., S. theol. 2, 2, q. 81. 85. 88. 89. Eiusdem autem commentatores generatim longis tractatibus de iis disserunt. Cf. in specie Suarezii opus de religione complures tractatus complectens. Lessius, De iustitia et iure, sect. VI: De religione.

2 S. Thom., S. theol. 2, 2, q. 84 et 85. Suarez, De relig. tract. 2, lib. 1. Lessius 1. c. lib. 2, c. 38..

3 De civ. Dei 1. 10, c. 4.

« PoprzedniaDalej »