Obrazy na stronie
PDF
ePub

iterum partim immediate et necessitate passiva, partim mediate et necessitate activa seu mediante hominum arbitrio. Per illam nempe moralem ruinam, praeter iacturam primaevae supernaturalis felicitatis, tum poenales vitae humanae difficultates et aerumnae per easque indigentiae sociales in immensum auctae et multiplicatae, tum perversi multorum hominum appetitus ambitionis, avaritiae etc. in detrimentum pacis, iustitiae et privatae libertatis corroborati sunt. In hoc naturae socialis malo historica evolutio potestatis publicae secundum indolem suam coercitivam magna ex parte fundari videtur.

4. Causae speciali modo providentiales, quibus annumeramus imprimis facta biblica peculiaris divinae interventionis. 277. II. Efficacia, quae a causis primae et secundae classis habetur, suapte natura ad ipsum esse et ad constitutiva essentialia civilis societatis, quae autem a causis tertiae et quartae classis accedit, ad eius accidentales historicas formas praecipue refertur. 278. III. Ita secundum originem historicam organismus societatis civilis partim est opus naturae omne humanum consilium praevenientis, partim humanae libertatis sub influxu morali naturae (tam rectae quam vitiatae). Eo ipso autem censeri debet simul opus divinae providentiae, quae mediante natura et libertate res humanas ad sapientissimos suos fines dirigere, non raro etiam speciali interventu disponere voluit.

Huic triplici originali elemento triplex civitatis indoles historica respondet: organismi naturalis, organismi moralis seu societatis, ordinis providentialis divinitus partim antecedenter partim consequenter voliti.

§ 2. De origine philosophica.

279. Non quidquid historice quomodocumque exsistit, ipso facto legitime exsistere censendum est; multo minus per se tamquam certa radix officiorum agnosci debet, quibus rationales voluntates moraliter obstringantur. Ut hoc eveniat, omnino necesse est, ut aliunde, ope rationalis considerationis, facto historico talem vim inesse cognoscatur. Ideo iis minime assentimur, qui, quaestionem de origine civitatis nonnisi historicam esse autumantes, omnem ulteriorem investigationem de eius origine philosophica vel inutilem vel per se temerariam esse dicunt. Inutilem esse propterea negamus, quia sine hac quaestio historica suo proprio fructu caret; teme

rariam autem, non per se, sed ratione methodi perversae aliquando esse posse admittimus. Utrumque ostendunt quae hac de re exstant

A. Varia doctrinae systemata.

280. I. Radicalismus socialis. Ita merito vocatur theoria Rousseaviana, quae totum socialem organismum historicum non solum nulla naturae lege inductum, sed immo a genuino et primaevo naturae statu" alienum et solo hominum arbitrio inventum esse docet. Quare idem systema, omni statu sociali historico repudiato et methodo utens mere rationalistica, theoretice et practice nullam aliam societatis constitutionem tamquam legitimam agnoscit nisi democratiam perfectam ope contractus socialis" ita stabilitam, ut singulis sociis connata et inalienabilis libertas et aequalitas intacta maneat, potestas autem suprema, ex compromisso aequali singulorum conflata, in totalitate numerica sociorum iugiter et essentialiter resideat. A radicalismo sociali Rousseavii radicalismus Hobbesii methodice magis quam re differt, tametsi e suis praemissis loco absolutae democratiae absolutum regium despotismum deducat (De utroque vide P. I, n. 393 sqq.).

281. II. Theoria pacti socialis philosophice et iuridice supponendi (vulgo Socialvertrags-Theorie). Qui eam sequuntur inter hos plerique scholastici auctores homines modis supra expositis naturaliter consociari concedunt, proxime quidem et immediate ad societatem domesticam, mediate autem et remote etiam ad societatem politicam. Quare organismum socialem his formis historice stabilitum tamquam a naturae auctore intentum reverentur, necnon politicae unionis ac subiectionis obligationes, quibus illius ordo ad commune bonum subsistit, tamquam vere iuridicas a singulis eius membris servandas esse docent. Verum propriam et formalem rationem, in qua haec ipsa indoles iuridica illarum relationum qua talis fundetur, non esse, aiunt, 1° contractus illos particulares et varios, qui primo a privatis hominibus vel familiis ob indigentiam vel ad commodum privatum ineuntur et quibus corpus sociale successiva aggregatione materialiter erescit, quia ex his nullae relationes proprie politicae, sed iuris tantum privati derivari per se possint; neque 2° supposita hac historica aggregatione illam immediate oriri ex sola consideratione rationali inde consequentis necessitatis socialis, qua singuli obligatos se sentiant, ut ad communem ordinem et bonum commune conspirent sub

imperio supremae potestatis; nam hinc quidem obligationes civiles ethicas, sed nonnisi ethicas, formaliter oriri. Ideo necessarium iudicant, ut praeter contractus illos particulares insuper pactum commune de civitate formanda (pactum civilis unionis) initum supponatur. Ad hoc tamen qualemcumque consensum futurorum civium sive explicitum sive tacitum sufficere iudicabant. Hoc systema prae ceteris Pufendorfius eiusque schola excoluit, qui praeter pactum unionis insuper pactum subiectionis requiri docuit (cf. P. I, n. 397)1.

Post ipsum tamen etiam inter catholicos scriptores viri docti complures et integerrimi, ut suo tempore Zallinger aliique, idem propugnare conati sunt, si nonnullas modificationes vel cautelas ab his adiectas excipias. Ob duplicem rationem id mirum videri non debet. Prima est, quod pridem universa christiana philosophia, duce S. Thoma et ipso instinctu christiano, in asserenda hominum personali dignitate et libertate, sub gentili fatalismo incognita, laudabiliter versabatur atque ita, ut fieri solet, etiam exaggerato iuris individualismo indirecte vias parabat; altera ratio est, quod a saeculo XVI absolutismus regius, per haereticos

1 Cf. Pufendorf, Ius nat. et gent. lib. 7, c. 2, § 7 et 8. Huc praeterea pertinent qui sub initium et primis decenniis saeculi XIX secundum iuris principia Kantii et Fichtei „iuris individualismum" nomine „iuris naturalis“ late propagarunt, politico liberalismo" opportuna fundamenta suppeditantes. Ita v. g. inter multos alios Gross, Lehrbuch der philosophischen Rechtswissenschaft (1841) p. 118: „Jeder Staat, er mag in der Wirklichkeit entstanden sein wie er will, muss, insofern er ein rechtliches Institut sein soll, als auf einem Vertrag beruhend gedacht werden, weil von Natur kein Mensch dem andern rechtlich unterworfen ist." Pölitz, Staatslehre (Leipzig 1808), ad § 23 („Begriff der Urverträge), p. 76: Wer es bezweifelt, dass die Rechtmässigkeit der Entstehung des Staates einzig auf Vertrag gegründet sein müsse, kennt weder die Gesetzgebung der Vernunft in Beziehung auf das äussere Recht noch das Verhältniss des Staates zu der ursprünglichen Freiheit der Menschen und zu der Realisirung des Endzweckes ihrer Natur. Die einzig rechtliche Form des

Staates gründet sich . . . lediglich auf Vertrag, weil das Naturrecht darthut, dass die gegenseitige Erweiterung oder Beschränkung der ursprünglichen Rechte des Menschen nur durch Vertrag geschehen könne." Idem quoque Fichte explicite docuit et addidit: „Woher entsteht denn die Verbindlichkeit der bürgerlichen Gesetze ? Ich antworte: aus der freiwilligen Uebernahme derselben durch das Individuum; und das Recht, kein Gesetz anzuerkennen als dasjenige, welches man sich selbst gegeben hat, ist der Grund jener souveraineté indivisible, inaliénable des Rousseau" (Sämtliche Werke [Berlin 1845] VI, 81-84: Beitrag zur Berichtigung der Urtheile des Publikums über die französische Revolution“).

maxime principes invectus et praetextu „immediati iuris divini“ spiritualem etiam potestatem usurpans, catholicorum studia merito acuebat, ut tam perniciosam reipublicae christianae luem in favorem iustae civilis et religiosae libertatis philosophice debellarent1.

282. III. Systema successivae aggregationis privatae. Haec theoria in illa successiva et organica aggregatione sistit atque originem societatis politicae etiam philosophicam explicat ex una parte per legem (necessitatem) naturae generalem, qua fit, ut debiliores iis, qui vel opibus vel fortitudine vel sapientia potentiores sunt, subiiciantur; ex altera vero parte per leges iustitiae et caritatis, quibus per eandem naturam praeceptum est, ut talis subiectio non violentia, sed iusto modo, maxime per pacta, fiat, et postea sociales relationes sancte observentur. Haec igitur sententia causam civitatis remotam in priore illa lege naturae generali, causam vero proximam et formalem in his pactis successive initis reponit. Ad eam magna ex parte revocari potest theoria „patrimonialis" a nonnullis appellata, cuius praecipuus auctor et patronus fuit C. L. de Haller in opere „Restauration der Staatswissenschaft".

283. IV. Fatalismus historicus forma sua exteriore quidem radicalismo sociali ex adverso opponitur. Quemadmodum hic totius structurae socialis nullam aliam causam agnoscit, nisi hominum arbitrium et prudentem industriam, ita ille, neglecta fere omni humanae libertatis causalitate, in sola consideranda lege necessitatis versatur, qua res omnes, etiam humanae, ex ineluctabili sive naturae sive Dei ordinatione aut saltem positiva providentia dirigantur. Unde infertur sociales relationes historice stabilitas et traditas eo ipso tamquam vere iuridicas per se legitimari. Ad hoc vel simile iuris historici" propugnaculum adversus moderni liberalismi novationes confugere hactenus solebant multi viri religiosi inter protestantes et conservatismo politico addicti, praesertim e schola borussiaca. Isti sane, prodiga quadam pietate modo „divinae gratiae" modo „divinae ordinationis" vel divinae vocationis" tesseram in rebus publicis usurpantes, sociali rationalismo superstitiosum quidem iuris historici cultum, non autem vere religiosum et christianum opponere valebant. Propterea huic systemati quasi lege cognationis mox

"

[ocr errors]

1 Cf. Balmes, Le Protestantisme comparé au Catholicisme tom. III.

successit recens iuris publici philosophia pantheismo Hegeliano imbuta et magis magisque ad apertum materialismum declinans. Quid enim aliud significat ille absolutus legis formalismus, ius historicum non quaerens, sed arbitrio omnipotenti faciens, simulque omni facto publico feliciter completo" vim iuris tribuens? - En per hunc circuitum redux et potentia auctus radicalismus socialis!

[ocr errors]

284. V. Legitimismus historico-rationalis. Haec sententia, licet reiiciat recursum ad „pactum sociale", tamen cum eius defensoribus agnoscit necessitatem philosophicam requirendi causam vere iuridicam societatis politicae, non solum materialem sed etiam formalem. Hanc autem neque in associatione per pacta particularia successive inita neque in historica evolutione qualicumque per se spectata contineri docet, utpote quae causae potius occasionales et materiales ordinis politici dicendae sint. Iis nimirum proxime nihil aliud effici nisi multitudinem una viventem et privatis nexibus plus minusve organice sociatam. Causam igitur formalem, qua verus politicus nexus exsistat, ex lege naturali immediate derivat, quatenus multitudo una vivens ad formandam et practice agnoscendam civitatem non ethice tantum sed etiam ex naturali iustitia obligetur. Quam sententiam solam et genuinis iuris naturalis principiis conformem et practice tutam esse iudicamus.

B. Vera doctrina critice adstruitur.

285. Systema radicalismi socialis, per se non minus philosophice quam historice absurdum, cuius digna soboles cruenta socialis tragoedia sub finem saeculi XVIII fuit hodieque est iterum imminens communismus, ulteriore refutatione theoretica vix indiget. Ceterum illud e suo fundamento iam supra (P. I, n. 393 sqq. et n. 530-535, ad quae hic opportune recolenda remittimus) philosophice destructum confidimus. Quae autem de eo dicenda supersunt, ad potestatis publicae naturam et originem inferius examinandam aptius referuntur.

Similiter fatalismus historicus, qui cum genuina iuris idea et cum eius indole essentialiter morali (P. I, n. 496-513) conciliari nequit, quique aeternis iuris principiis quendam potius iustitiae indifferentismum iugiter flexibilem substituit, satis per se reprobatur.

Systema vero successivae aggregationis privatae non tam falsitate quam aperta insufficientia laborat, ius publicum cum pri

« PoprzedniaDalej »