Obrazy na stronie
PDF
ePub

236. Omnis contractus, si ex primo fundamento (n. 228) consideratur, aliud non est nisi simultaneum exercitium duplicis iuris connati, iuris alienandi ex una parte, et iuris acquirendi ex altera parte. Iam vero vis obligandi pactorum, non solum ethica sed vere iuridica, est conaturalis et essentialis effectus talis exercitii, adeo ut hoc sine illa esset plane illusorium. Dicitur „vis vere iuridica": talis enim ex summo iuris naturalis principio, i. e. ex respectu necessitatis ad rectum socialem ordinem (P. I, n. 589) evidenti conclusione derivatur. Nempe cum „rectus ordo socialis" vel potius Deus intuitu recti ordinis socialis exigat, ut quis ea, quae possidet (res et iura alienabilia), in gratiam alterius abdicare, et alter abdicata acceptando acquirere tamquam sua legitime queat, idem profecto divinus ordinator non potest non pariter exigere, ut ea, quae quis ita ut sua acquisivit, sive in praesenti sive in futurum sibi tradenda, etiam ut sua ab eo vindicare ex iure possit. Atque ita obligatio ex contractu orta, quocumque nomine per iuris Individualismum vocetur, re ipsa aliud non est, nisi mutuum inter contrahentes officium reverendi ius certum ac determinatum alterius, adeoque officium manifeste iuridicum. Ergo omnis contractus legitime initus obligationem ex iustitia producit. 237. Cessante obligatione ipse contractus exsistere desinit. Cessat autem obligatio 1. solutione, i. e. praestatione integre, debito modo, loco et tempore facta; 2. elapso tempore, ad quod ex condicto erat restricta obligatio; 3. mutuo consensu paciscentium (si excipias contractum suapte natura indissolubilem, ut matrimonium); 4. remissione libera (Erlassung) ex parte illius, in cuius emolumentum contractus erat initus; 5. altero non satisfaciente obligationi, secundum iuris axioma (non sine limitatione tamen admittendum): „frangenti fidem fides frangatur eidem"; 6. non impleta condicione sive expressa sive tacita; huc etiam referri potest mutatio adiunctorum talis, quae in ipsam substantiam contractus cadit 1; 7. demum iure positivo, scilicet per legitimam a iudice factam rescissionem" et per „restitutionem in

"

[ocr errors]

1 Hinc patet, quam falsa et fidei publicae perniciosa haberi debeat illa assertio, quae hodie non raro, maxime de contractibus internationalibus, circumfertur: In omni contractu tacite contineri clausulam rebus sic stantibus", i. e. condicionem, ut perdurent omnia adiuncta, quae eo tempore aderant, quo contractus vim obtinuit, v. g. eadem paciscendi motiva. Cf. Röder 1. c. P. 444.

integrum", qua paciscens, cuius interest, in pristinam libertatem restituitur 1.

238.

Articulus 2.

De contractibus in specie.

§ 1. De eorum partitione.

Contractus sive materia sive modo et forma sive fine diversi prope innumeri esse possunt. Non mediocris inde difficultas oritur adhibendae partitionis, quae non solum completa sed etiam logicae tractandi methodo accommodata sit. Recentiores varii varias divisiones proposuerunt, quibus tamen plus minusve ius romanum ut fons et dux communis inservit. Inde et plurima nomina adhuc in iure recepta manarunt. Ceterum varii respectus, qui in pactis considerari possunt, magnam partitionum varietatem admittunt. Ita nempe contractus distingui

possunt:

[ocr errors]

1. Ratione obiecti: a) reales, qui rem, b) personales, qui personalem praestationem respiciunt. Cui congruit altera usitata distinctio, nempe contractuum, quorum obiectum est ius in re, ut donatio, emptio, et eorum, qui ius ad rem seu personalem praestationem pro obiecto habent, ut promissio, locatio operae. Per pacta prioris generis iure saltem positivo ius in re non acquiritur nisi post rei traditionem veram aut signatam. Utrum haec restrictio etiam iure naturali valeat, disputatur.

2. Ratione formae: a) verbales (mündliche), b) litterales (schriftliche), c) ipso facto traditionis vel praestationis signati (thatsächliche). Porro ratione formae accidentalis praecipue sunt vel absoluti vel condicionati.

3. Ratione extensionis: a) simplices, b) compositi, per quos plures simplices in uno negotio involvuntur.

4. Ratione proximi effectus: a) gratuiti seu benefici (Schenkungsverträge), qui uni parti emolumentum tribuunt absque onere reciproco alterius (Vortheile ohne Entgelt); ideo et unilaterales vocari solent; b) onerosi seu bilaterales (Tauschverträge), per quos utrique parti reciproca praestatio imponitur. Horum alii diremptorii sunt, alii communionem inducentes, prout particularibus quibusdam praestationibus mutuis absolvuntur, uti v. g. emptio

1 De restitutione in integrum" cf. Lessius lib. 2, c. 17, dub. 9.

et venditio; aut tales sunt, quibus res et operationes ad communem utilitatem conferuntur, ut fit per contractus societatis.

5. Ratione destinationis: a) originarii (ursprüngliche), b) subsidiarii seu accessorii, qui ad firmandos illos subsidiariam inducunt obligationem pro casu, quo condicio in contractu originario inita non servaretur. His variae cautiones (pignus, hypothecae) et fideiussio (Bürgschaft) annumerandae sunt.

6. Demum usitata in iure communi divisio exstat, qua distinguuntur: a) contractus nominati, i. e. qui ob frequentiorem usum speciale nomen gerunt, b) innominati, i. e. qui speciali nomine carent. Hi ad quattuor genera reducuntur his formulis expressa: do ut des facio ut facias facio ut des.

[ocr errors]

do ut facias

[ocr errors]

Nota. Ex his omnibus ea tantum breviter tractanda seligimus, quae maioris momenti vel frequentioris usus esse videntur. Pro reliquis regulae iustitiae partim ex iis, quae de contractibus in genere praemisimus, partim ex iuris positivi codicibus desumendae erunt.

239.

§ 2. De contractibus gratuitis.

Contractus gratuiti omnes ad duas species reduci possunt: ad promissionem et donationem late sumptam. Donatio nempe pro varia natura rei, quae in alterius gratiam praestatur, varie distinguitur et varia nomina sortitur. Itaque sub hac classe comprehenduntur:

1. Promissio, i. e. contractus, quo quis se alteri gratuito obligat ad aliquid faciendum vel omittendum. Nota tamen non quamlibet promissionem vulgo ita nuncupatam veram contractus rationem habere, sed eam solum, qua quis ex iustitia se alteri obligare intendit, quod ex adiunctis desumendum erit. Itaque ad hoc non sufficit qualiscumque verborum formula instar quasi promissionis, quae tamen ex adiunctis revera nil aliud exprimat quam actuale propositum absque ulla intentione alteri fidem obligandi, qua illi „ius ad rem" conferatur.

2. Donatio (stricte dicta) seu contractus, quo quis alteri plenum rei suae dominium gratuito tradit. Unde apparet discrimen inter promissionem et donationem. Illa enim natura sua non habet vim transferendi dominii, haec autem habet, etsi verbis tantum fiat. „Ratio est, quia promissio respicit dona

tionem futuram, donatio vero est translatio rei in alterum in praesenti." 1

3. Commodatum (Leihvertrag), quo quis rei suae non fungibilis, i. e. quae usu non consumitur, usum ad certum tempus gratuito concedit. Itaque commodans rei dominium retinet, quare et extraordinarias expensas ad eius conservationem ferre debet, et si eadem interim sine culpa commodatarii perit, domino perit. - Quod si in commodato terminus temporis ad quem" non exprimitur, et dominus rem suam, quando voluerit, repetere potest, vocatur precarium.

4. Mutuum (Darlehen) est contractus, quo quis dominium rei fungibilis in alium transfert, sub ea sola condicione, ut sibi res alia eiusdem speciei et valoris restituatur. Itaque mutuatarius tamquam dominus de re disponere valet, sed etiam eius iacturam solus portare debet. Quod si mutuans praeter restitutionem rei aequivalentis insuper pro mutuo sibi aliquod pretium stipuletur, mutuum transit in contractum onerosum et dicitur „foenebris" (Zinsvertrag).

5. Depositum, quo quis rem sibi ab altero traditam gratis illi custodiendam suscipit. Depositario incumbit rem fideliter et morali diligentia custodire, neque ea uti nisi ex licentia domini potest. Si eius culpa res pessumdatur vel perit, damnum resarcire tenetur.

6. Mandatum (Vollmacht, Bevollmächtigungsvertrag) est contractus, quo quis ad negotium pro altero gerendum se obligat. Modo ad contractus gratuitos modo ad onerosos pertinet, prout citra vel propter mercedem initur. Porro mandatum esse potest vel generale vel speciale: illud ad genus, hoc ad speciem negotii se extendit; iudiciale vel extraiudiciale, prout negotium intra vel extra iudicium gerendum est. Quidquid mandatarius ex mandato et intra limites mandati agit, ipsum mandantem obligat, secundum axioma: „Quod quis per alium facit, per se fecisse censetur." Ille ergo, quemadmodum ad fidelem et diligentem exsecutionem obligatur, ita et ius habet postulandi, ut sibi omnes necessariae expensae et damna, quae forte in re gerenda subiit, reparentur.

1 Lessius 1. c. c. 18, dub. 2, n. 15. In eodem capite complures particulares quaestiones examinantur, quae tum de promissione tum de donatione oriri possunt.

240.

§ 3. De pactis onerosis in communi notanda.

A. Eorum natura et iustitiae regula.

Pacta onerosa, utpote quae mutuam aliquam praestationem ex obligatione imponunt, aliquatenus ad permutationem late sumptam reduci possunt, unde et permutatoria (Tauschverträge) vulgo vocantur. In sociali quippe commercio multipliciter permutari possunt: 1. res cum re, 2. usus vel usufructus unius rei cum usu vel usufructu alterius rei, 3. usus et usufructus cum re et viceversa, 4. opera cum opera, 5. opera cum re vel usu rei, 6. singula ex praedictis cum pretio artificiali seu pecunia.

241. In omni porro permutatione res permutandae comparantur ad invicem secundum aliquam proportionem aequalitatis, qua fiat, ut una per alteram ex approximativa et morali aestimatione compensetur; ut iam Aristoteles docet (v. n. 192). Quare statui potest:

Thesis XXXI. In contractibus permutatoriis communis regula et condicio iustitiae in servanda aequalitate inter datum et acceptum moraliter aestimata consistit 1.

"

Praenotandum. Dicitur moraliter aestimata", i. e. approximative et morali hominum iudicio nec solum ex rei substantia sed ex omnibus peculiaribus respectibus mensurata.

Probatur I. Regula iustitiae pactorum desumenda est ex fine naturali et sociali, ob quem ius paciscendi hominibus concessum est. Atqui hic finis, nominatim quoad pacta permutatoria, essentialiter est communis permutantium utilitas, i. e. mutuum complementum insufficientiae et indigentiae per mutuam communicationem et compensationem. Hanc enim condicionem ipsum ius privatae proprietatis, ut supra ostendimus, essentialiter subaudit, ut scilicet quod per rerum proprietatem detrahitur aequalitati, idem per contractus permutatorios aliquatenus restituatur. Ergo ut illi fini ac proinde regulae iustitiae satisfiat, necesse est, ut in permutatione dati et accepti saltem moralis aequalitas servetur, si quidem compensatio nonnisi per aequivalentia fieri potest.

Probatur II. Qui ad contractum bilateralem conveniunt, ipso facto indolem contractus unilateralis seu benefici excludunt, unde ex neutra parte intentio supponi potest aliquid gratis donandi,

1 S. Thom., S. theol. 2, 2, q. 77, a. 1.

« PoprzedniaDalej »