Obrazy na stronie
PDF
ePub

b) Rationi humanae. Id enim non repugnat rationi humanae, cuius videt sufficientem rationem. Atqui in veritatibus revelatis, etiam quas non intellegit, credendis videt rationem sufficientem. Nam ex una parte perspicit se omnes veritates intellegere non posse, ex altera parte Deum omniscium et essentialiter veracem non posse non vera revelare. Ergo simul ac novit ex signis indubiis, aliquid a Deo esse revelatum, sufficientem habet rationem credendi 1.

Notanda ad solvendas difficultates.

13. 1. Ex eo, quod quis non intellegit modum, quo Deus aliquid homini revelet, nequaquam legitime inferre potest id fieri non posse; secus sescenta scientiae naturalis documenta, de quibus nemo dubitat, etsi intimam eorum rationem non perspiciat, essent pariter reicienda.

2. Deum in specie aliquid revelare posse mediate, i. e. per ministerium hominum Dei nomine et auctoritate loquentium, vel inde colligitur, quod, ut in cosmologia 2 demonstratur, possibilia et cognoscibilia sunt vera miracula, quibus suos legatos Deus indubia communiat legitimatione.

3. Qui autem mysteria voces sine sensu esse asserunt, multo verius se homines sine intellectu esse ostendunt, nedum philosophos, cum ne discrimen quidem inter cognitionem et comprehensionem capere valeant. Eo ipso autem, quod omnis veri cognitio, etiamsi illud in se non comprehendatur, obiective ditat atque illuminat intellectum, facile colligitur, quo iure nonnulli mysteria revelata non ad illuminandum, sed ad obscurandum intellectum inventa esse blasphemarunt. Nec iuvat impium Rousseau interrogare: cur ergo Deus non etiam revelaverit demonstrationem illarum veritatum? Id non fecit, quia noluit, neque etiam debuit: ecce breve et peremptorium responsum. Ceterum eiusmodi demonstratio plerisque hominibus esset inutilis, utpote eius intellegendae incapacibus, omnibus autem utilior multo subiectio intellectus per fidem.

4. Non minorem ignorantiam prae se ferunt qui cum Bayle mysteria contra rationem esse contendunt. Dicere rem, quam

1 S. Thomas 1. c. c. 4 complures rationes enumerat, quibus non solum possibilem, sed immo valde convenientem et hominibus utilem esse revelationem divinam veritatum intellectus humani captum plane transcendentium comprobetur.

? Vide T. Pesch, Instit. philosophiae naturalis II (ed. 2, 1897), 374 sqq.

quis non capit, continere repugnantiam, est imitari caecum, qui iudicat de coloribus. Propterea absolute fieri nequit, ut ratio umquam videat in mysteriis repugnantiam, cum nec praedicati nec subiecti claram ideam habere, multo minus alterum alteri contradicere affirmare possit.

14.

Articulus 2.

De religionis officiis in specie.

§ 1. De cultu Dei interno.

Omnia religionis officia etiam cultus divini nomine comprehendi solent, Colere nimirum aliquem vel aliquid proprie dicimur, cum ei tamquam supra naturam humanam excellentiori reverentiam et honorem deferimus. Cum igitur omnis nostra erga Deum obligatio in cognita eius infinita supra humanam naturam excellentia fundatur, recte tota haec practica religionis pars ad Dei cultum, i. e. ad reverentiam et obsequium supremo numini exhibendum, revocatur. Ideo sicut complexus officiorum, ita et cultus internus et externus distinguitur, prout actibus animo internis vel externis exhibetur.

15. Cultum Dei aliquem, saltem internum, lege naturali praeceptum esse, ex thesi I elucet; quare id solum hic quaeri potest, quaenam praecipue officia ille comprehendat. Et vero haec etiam, suppositis veritatibus, quae theoreticam religionis partem constituunt, facili opera tamquam totidem corollaria derivantur. Itaque debetur Deo:

I. Adoratio, quae in ipsa libera agnitione infinitae excellentiae atque absoluti dominii Dei super omnes res creatas consistit. Haec igitur quemadmodum sine iniuria supremo numini denegari nequit, ita et sine gravi huius laesione nulli enti ereato quantumvis ceteroquin sublimi exhiberi potest. Unde interna et essentialis malitia omnis idololatriae colligitur. Cum adoratione Deo debita immediate coniungitur speciale servitium (latria), quod Deo ut absoluto domino debetur 1.

[ocr errors]

1 S. Thom., C. gent. 1. 3, c. 119: „Quia Deus non solum est nostri esse causa et principium, sed totum nostrum esse in potestate ipsius est, et totum quod in nobis est, ipsi debemus, ac per hoc, quod vere dominus noster est, id quod in Dei honorem exhibemus, servitium dicitur. Est autem Deus dominus non per accidens, sicut omnis homo, sed per naturam: ideo aliter debetur servitium

II. Sincerum atque devotum voluntatis obsequium ad oboediendum legi divinae; cognoscitur enim Deus ut legislator absolute sanctus 1.

III. Obsequium intellectus per fidem; qua scilicet homo ut intellegendi facultate praeditus omnimodam suam a Deo ut absolute vero dependentiam libere agnoscit. Vi huius officii naturalis unusquisque tenetur divinae revelationi fidem praestare, simul ac ad certam eius cognitionem pervenerit. Unde obstinata incredulitas et scepticismus circa veritates revelatas coram ipso rationis lumine ut legis naturalis violatio reprobatur.

a

IV. Amor; quia Deus a nobis cognoscitur ut finis ultimus et summum bonum simulque ratione sui infinito amore dignum. Porro non amor Dei qualiscumque, sed summus praecipitur seu ,super omnia", quo eum omnibus rebus praeferamus, immo ut rationali ordini satisfiat, omnia, quae praeter Deum ut bona appetimus et amamus, ad ipsum aliquo modo referre tenemur, quo omnem suam bonitatem cuncta creata participant. Ipsum proinde conceptum amoris ignorant, qui cum Kantio Dei amorem ut impossibilem homini inter vitia mysticismi amandare conantur, eo quod nihil nisi sensibus perceptibile amari a nobis possit quasi vero spirituali voluntatis expansioni non etiam spiritualis cognitio in mente nostra correspondeat, vel quasi Dei amor in sola aliqua nescio qua sensibili affectione sine obiecto cognito reponatur 2.

V. Timor: tum ille, quo Deum violatae legis vindicem timemus (servilis), tum quo eidem ut summe bono et sancto displicere veremur (filialis). Huc etiam actus poenitendi post delictum merito referri potest, quo quis rogando veniam Dei iustitiam et excellentiam reveretur et suam submissionem renovat3.

VI. Gratus animus, pro innumeris et immensis beneficiis, quae a Dei benignitate quotidie etiam ordine naturali in nos derivantur, ut qui et esse et vivere dedit, qui nostra causa cuncta in creaturis operatur, ad se nos invitat et conducit, ac demum se nobis praemium aeternum possidendum praestituit.

Deo et aliter homini, cui per accidens subdimur, et qui habet aliquod particulare in rebus dominium, et id a Deo derivatur. Unde servitium, quod debetur Deo, specialiter apud Graecos latria vocatur."

1 S. Thom., S. theol. 1, 2, q. 94. Suarez, De leg. 1. 2, c. 5.

• S. Thom., S. theol. 1, 2, q. 4, a. 4; 2, 2, q. 81, a. 8.

3 Cf. Suarez, De rel. tract. II, 1. 1, c. 2, n. 2. S. Aug., De civ. Dei 1. 10, c. 3, n. 2.

VII. Spes et fiducia, qua nos nostraque omnia Dei bonitati et sapientiae committamus, et ab illo, ipsi quod in nobis est praestantes, finis ultimi beatam adeptionem exspectemus. Hanc enim mentis dispositionem divinae perfectiones omnino postulant, fidelitas scilicet, potentia, iustitia, bonitas, sapientia et sanctitas. Ex eodem fonte fiducialis ad Deum precationis officium1 derivatur, cui insuper communis omnium populorum persuasio mirifice consentit. Quae autem recentiores rationalistae 2 contra illud protulerunt, tam putida et obsoleta sunt, ut ea passim apud antiquos Doctores iam dudum refutata reperias 3.

16. Omnia haec quae recensuimus religionis officia partim sunt negativa partim affirmativa. Prout negativa sunt, prohibent imprimis gravissima omnium peccata, quae formaliter in Deum committuntur, odium, contemptum Dei, desperationem et praesumptionem; vetant praeterea, ne quis umquam sive ob adversam fortunam sive ob apparentem divinae providentiae defectum, sive ob qualemcumque animi commotionem affectus in se oriri patiatur divinis perfectionibus contrarios et iniuriosos. Quatenus autem affirmativa sunt, praecipiunt congruas animi dispositiones etiam positive fovere et frequenter elicere, imprimis ubi tentatio ad contrarios affectus ingruit. Quae obligatio inde etiam novum momentum accipit, quod sine hac in Deum pietate neque reliqua legis officia fortiter et constanter implere valemus.

-

17. Porro inter religionis adversarios non defuerunt, qui ceteris quidem religiosis officiis voluntatem nostram Deo obstringi ultro fatentes negarent tamen, ullam homini obligationem circa Dei cognitionem et generatim circa theoreticam religionis partem incumbere posse. Unde remanet, ut contra hos in specie hoc etiam officium adstruamus.

18.

Thesis III. Ad Dei et veritatum religionis cognitionem convenienter perficiendam naturaliter obligamur.

Praenotanda. Non de ea Dei cognitione primum acquirenda agitur, quae ad ipsam genuinam moralis obligationis notitiam

1 S. Thom., S. theol. 2, 2, q. 83, a. 2.

2 Sic inter alios Kant, Religion innerhalb der Grenzen der reinen Vernunft, opp., ed. Hartenstein, VI, 381. Rousseau in op. „Emile".

3 Vide S. Hieron. in Matth. 6. S. Thom., S. theol. 2, 2, q. 83, a. 2, q. 84.

praesupponi debet, sed eandem sub voluntatis influxu et intuitu moralis ordinis convenienter perficiendam esse asseritur.

Probatur I. Ex cognitione maxime elementari et obvia immediate et evidenter derivatur obligatio Deum ut ens supremum et absolutum propter ipsum reverendi. Atqui haec obligatio exigit, ut voluntas nostra qua libero in intellectum imperio utens cognitionem Dei et veritatum, quae cum ea conectuntur, studiose perficere conetur; manifeste enim reverentiae contrarium est illam libere neglegere aut etiam flocci habere.

Probatur II. Qui tenetur ad finem, tenetur quoque ad media, quibus illum consequatur. Atqui tenemur multiplicem nostram a Deo dependentiam practice cognoscere et liberam voluntatis activitatem secundum eam dirigere; medium autem necessarium et in voluntatis humanae potestate situm, quo huic officio satisfacere possimus, est accuratior Dei et religionis theoreticae cognitio. Ergo ad eam convenienter perficiendam obligamur. 19. Corollaria. I. Sicuti non aequalis gradus cognitionis rerum divinarum cunctis hominibus ad finem consequendum pariter necessarius est, ita ea neque in eodem gradu singulis acquirenda praescribitur. Tenetur autem unusquisque, data opportunitate fideliter utendo, eo saltem gradu eam perficere, qui secundum vitae suae statum aliaque adiuncta requiritur, ut in omni rerum condicione sensa et iudicia Deo digna habere omnesque actus internos et externos ad eius beneplacitum componere valeat, ita ut in ea maxime re error et ignorantia vincibilis culpa morali minime vacet.

II. Idem officium itidem ad divinam revelationem se extendit. Quare nefas est, vel, postquam de facta ad nos Dei locutione sufficienter constiterit, eam studiose ignorare sive per animi indifferentiam neglegere, vel, ubi saltem rationabile dubium de illius realitate mentem iam subierit, in eam morali diligentia non inquirere 1.

Notanda ad solvendas difficultates.

20. 1. Immerito praetendunt tale naturae praeceptum ideo admittendum non esse, quod aliquid iniungeret plerisque hominibus

1,De obligatione in revelationem inquirendi cognitamque amplectendi" luculenter disserit G. Wilmers, De religione revelata lib. I, cap. 3, art. 1 (p. 93 sqq.).

« PoprzedniaDalej »