Obrazy na stronie
PDF
ePub

Id unum controvertitur: utrum illud iure naturali an solo iure positivo factum sit et fiat? - Eandem gravissimam quaestionem ut quantum res postulaverit attingamus, nonnullae notiones praemittendae videntur 1.

204.

Universitas bonorum ac iurium alicuius defuncti hereditas, et ius in eiusmodi bona ac iura succedendi ius hereditarium (Erbrecht) dicitur, quod triplici modo acquiri potest: 1. Pacto hereditario, quo quis alteri absolute vel sub condicionibus quibusdam ius ad successionem confert; si ad partem tantum bonorum restringitur, donatio mortis causa vocatur. 2. Testamento, quo quis declarat, quem sibi post mortem in bona ac iura (absolute vel sub condicionibus) succedere velit; si haec declaratio partem tantum hereditatis respicit, legatum (Vermächtniss) dicitur. Est igitur legatum, obiective spectatum, pars aliqua bonorum in hereditate comprehensa, quam heres ex declaratione testatoris tradere tenetur. 3. Successione ab intestato, quae contingit liberis aut propinquis iuxta ordinem lege vel more definitum, quoties aliquis nulla de successione facta dispositione e vita decessit. Ideo etiam successio ob affinitatem vel legalis vocatur.

Porro sub communi nomine ultimae voluntatis comprehenditur omnis legitima dispositio vel declaratio cuiuscumque formae de eo, quod quis de suo post mortem fieri velit. Itaque ultimae voluntati proprium est, ut, qui per eam de suis bonis disponit, toto vitae suae tempore plenum retineat eorum dominium, et ut ipsam dispositionem semper pro arbitrio mutare vel revocare possit, nec nisi morte secuta in heredem ius transeat defuncti bona ac iura sibi vindicandi. Huc igitur imprimis pertinet omnis dispositio per modum testamenti facta; pactum hereditarium vero tantum ex parte notam ultimae voluntatis participat, scilicet quatenus per illud quoque nihil dominii vivente domino in alium transfertur; differt autem a testamento, quod ista dispositio mortis causa inter vivos pacto firmata sit nec revocari pro arbitrio possit. Quod si tali pacto ipsum dominium alienatur, ea condicione, ut traditio differatur usque ad eventum mortis, tum non iam pactum hereditarium est, sed donatio inter vivos. Successio demum ab intestato aliquatenus ad ultimam voluntatem legitime praesumptam reduci potest.

1 Cf. Molina 1. c. disp. 81. Lessius 1. c. c. 19.

205. Grotius 1 cum veteribus non dubitabat ultimae voluntatis dispositionem tamquam speciem alienationis condicionatae inter modos naturales acquirendi dominium recensere. Primum Pufendorfius 2 dubium movit, et post ipsum etiam inter catholicos iuris naturalis doctores saeculi XVIII complures viri graves, ut Zallinger, recentioris autem temporis iurisperiti plerique negant illi vim iuris naturalis competere 3. Qui hanc sententiam tenent, his praecipue rationibus nituntur:

"

1. Ad transferenda naturali iure dominia necessaria est et voluntas et potestas transferendi ipso tempore, quo fit alienatio; porro testator vivus voluntatem transferendi non habet; mortuus non habet potestatem: nam dominium bonorum fortunae, quae nec usum praebent mortuo nec ab eo servari possunt, cum homine exstinguitur, uti et omnis voluntas circa ea disponendi exstingui censetur, ut adeo homo, qui nudus egressus est de utero matris suae, nudus revertatur."

[ocr errors]

2. In quavis alienatione necesse est, ut consensus transferentis et acceptantis una exsistant. Porro assensus transferentis uti et potestas transferendi cessat post mortem, sed ante hoc tempus heres cum effectu consentire non potest.

[ocr errors]
[ocr errors]

3. Translatio dominii sub duplici condicione facta, mortis secutae et non revocatae donationis, vivo testatore nil iuris transfert nihilque operatur, perinde ac si diceretur: donabo tibi, si mihi placuerit; mortuus vero testator nil iuris transferre nec quicquam operari potest.

[ocr errors]

4. Quod attinet ad successionem ab intestato, eam partim a fortiori naturaliter invalidam esse concludunt, cum ne expressa quidem sed tantum praesumpta ultima voluntate nitatur; partim potiorem eius admittendae rationem ob respectum socialis ordinis prae testamento esse fatentur, non eam tamen, quae per se ad determinandum ius naturale sufficiat, sed quae potius legis civilis idem declarantis convenientiam demonstret.

Per haec et similia argumenta satis quidem probari videtur ultimae voluntatis dispositiones natura et indole differre a sim

1 De iure belli ac pacis lib. 2, c. 7, § 3, ubi citat verbum Plinii iunioris: Defunctorum voluntatem intellexisse pro iure est."

2 De iure nat. et gent. lib. 4, c. 3. 10. 11.

3 Cf. Walter, Naturrecht und Politik n. 189 sqq.

Ita fere Zallinger, Instit. iuris nat. I, § 120; cf. I. Schwarz, Inst. iur.

nat. et gent. II, tit. 2.

plici modo traditionis seu alienationis stricte dictae. Nihilominus merito, ut confidimus, negari potest, iis nullam inesse vim iuris fundandi, nisi mediante lege positiva. Immo contrariam sententiam certis nixi rationibus tenemus.

206. Thesis XXIX. Successio hereditaria generatim ex ultimae voluntatis dispositione facta, inter parentes et liberos vero, etiam ab intestato, per se iure naturae valida est.

"

"

Praenotanda. Sub ultimae voluntatis dispositione" non solum testamentum, sed a fortiori etiam pactum hereditarium seu successorium comprehensum volumus. — Dicitur per se"; nam non negamus hanc similiter ac alias iuris naturalis determinationes per accidens posse esse infirmas, v. g. ob collisionem cum certo et altiore iure tertii, ut si pater familias per testamentum in favorem extranei suis liberis nondum educatis eam etiam bonorum partem subtrahere vellet, quae ipsis vi officii parentalis curandi educationem primario debetur. - Assertio, ut patet, duas partes comprehendit, alteram generalem, alteram particularem.

Probatur pars I. Inter varia disponendi iura, quae tamquam particularia elementa completum dominium constituunt, numerari etiam debet ius disponendi per ultimam voluntatem. Ergo talis actus eodem naturali iure, quo universim exercitium dominii validum est, similiter effectum naturaliter validum producit.

Prob. antec. Ius heredem instituendi in ipso iure proprietatis naturaliter contineri demonstrat:

1. Finis nobilior dominii. Ideo dominium naturali providentia institutum esse probavimus (n. 175), ut rerum usus non solum individualibus et praesentibus vitae necessitatibus, sed etiam activitati sociali, ad quam homo naturaliter destinatur et cuius fines suapte natura vitae spatium excedunt, secure et congrue respondeat. Iam vero dominium hunc finem nequaquam assequeretur, si domino non liceret cum iuris effectu determinare, quem sibi post obitum quotidie possibilem et quibus condicionibus succedere velit. Quis enim in tali rerum incertitudine opera maioris momenti sive ad statum familiae sive ad bonum civium promovendum suscipere vellet aut tuto posset? Neve dixeris hoc incommodum vitari posse, si quis de suis bonis disponat per donationem inter vivos mortis eventum praeveniendo. Nam tale medium semper esset aeque incertum ac mortis dies, quae etiam iuveni imminere

[ocr errors]

potest, et proin ad illum finem quasi per accidens tantum sufficeret, semper autem gravissimum onus proprietariis imponeret pro reliquo vitae tempore qualicumque se ipsos spoliandi.

2. Eius essentialis relatio ad ordinem socialem. Dominium e sua naturali origine et indole institutio est socialis, quae eo spectat, ut communis rerum usus per stabilitatem possessionis temperatus cum ipsa stabilitate ordinis socialis apte concilietur eique subserviat. Atqui nisi cum illo coniunctum esset ius disponendi per ultimam voluntatem, dominium dicendum esset potius institutio ordini sociali per se contraria et inimica. In hac hypothesi nempe, ex iure saltem naturae, bona defunctorum fierent primi occupantis, proin continuis iurgiis et direptionibus obnoxia, quae non solum pacem civilem sed etiam essentiales societatis domesticae condiciones subverterent. Ergo . . . Neve dicas, ideo ad leges civiles pertinere ordini successionis providere. Nam ius proprietatis neque pacto neque legibus civilibus, sed per naturam organice institutum est, simulque tamquam essentialiter personale et domesticum omnem potestatem publicam, immo huius originem antevertit (cf. n. 173). Ergo debet secundum essentialia sua requisita et secundum destinationem suam socialem iam esse per se et naturaliter integrum, priusquam creetur per potestatem civilem. Huius quidem est illud agnoscere, tueri, uberius determinare, eius usum, quantum ad ordinem civilem necessarium fuerit, moderare vel etiam legalibus formis adstringere; ipsum autem ius hereditarium non magis quam ius proprietatis, in quo continetur, iuris positivi arbitrio subiicitur.

Probatur pars II. Si quidem rerum dominio universim, ut in priore parte probavimus, ius ultimae voluntatis inhaeret, a fortiori certum est parentibus ius naturale competere suos liberos heredes instituendi. Id enim satis superque demonstrant: 1. specialis dominii relatio ad familiam post obitum parentum in prolibus superstitem; 2. arctissimum sanguinis et moralis identitatis vinculum, quo invicem coniunguntur; necnon 3. speciale officium parentum suis liberis, sin minus ex iure, certe ex pietate, statum temporalem providendi honestum. Porro ob eandem triplicem rationem ultima voluntas parentum in favorem liberorum semper legitime praesumitur et rationabiliter praesumi debet, quoties ante obitum contrariam voluntatem ob causam aliquam gravem non certo declaraverint. Ergo inter parentes et liberos successio here

ditaria etiam ab intestato naturali iure valida est. Hinc et Guizot humanae societatis historiam a suis exordiis et progressibus considerans, intellexit ideam hereditatis in idea familiae naturaliter involvi1. Dicitur inter parentes et liberos", nam successionem ab intestato secundum propinquitatis gradus minus directos secluso iure positivo per se valere non affirmamus 2.

207. Scholium I. Utiliter et ad bonum commune legibus civilibus provisum est, ut nullum testamentum in foro civili validum agnoscatur, nisi certis legalibus formis insignitum sit. Hoc modo enim non solum innumerae fraudes et inextricabiles litigationes excluduntur, sed etiam iudicibus clara et determinata criteria ad dirimenda iuris dubia suppeditantur, magno emolumento publicae quietis. Itaque leges istae utpote per se iustae, nisi aliunde certo iuri altiori, v. g. iuri divino Ecclesiae, contrariae sint, etiam in conscientia subditos obligant, i. e. omnes effectus civiles inde resultantes unusquisque tum in se subire debet tum iisdem uti in suum favorem in foro civili licite potest. Sed inde non sequitur valorem naturalem eiusmodi actuum simpliciter irritum fieri. Aliud enim est actum invalidare simpliciter, aliud civiliter seu eum privare iuris positivi sanctione et adminiculo. Atque ex eadem ratione recte colligi videtur, testamentum, cui insint condiciones naturalis valoris, deficientibus licet legalibus formis, hunc valorem per se non amittere, quamquam eo uti aliquis legitime eatenus tantum possit, quatenus forte ius positivum contrarium non invocetur aut, seclusa fraude, per accidens invocari non possit. Et hoc quidem etiam a gravibus auctoribus admitti solet, qui thesin nostram probabilem tantum esse arbitrantur. 208. Scholium II. Socialistae iisdem fere rationibus, quibus generatim institutum privati dominii impugnant et quae supra iam satis refutatae sunt, successionem quoque hereditariam in favorem positivae communionis bonorum (,collectivismi") abolitam volunt. Nihil enim dubitant asserere, ius hereditarium in iure stabilis proprietatis tamquam eius inseparabile elementum" (,unzertrennlicher Bestandtheil") contineri ac proinde utrumque eodem niti originario iuris fundamento, qualecumque hoc fuerit. Et eatenus quidem thesin nostram saltem logice potius con

1 Histoire générale de la civilisation en Europe (Bruxelles 1846) leçon 4,

p. 96: L'esprit d'hérédité est inhérent à l'esprit de famille."

"

2 Cf. de eodem argumento deductiones Taparelli, Diritto nat. vol. I, n. 778 sq.; vol. II, n. 1524 sq. Th. Meyer, Die Arbeiterfrage und die christlichethischen Socialprincipien (3. Aufl. 1895) p. 117 sq.

3 In

"

,congressu internationali operariorum" habito Basileae 1869 inter alias haec resolutio" legitur proposita et acceptata fuisse: „In Erwägung, dass das Erbrecht, dieser unzertrennliche Bestandtheil des Privateigenthums, dazu beiträgt, den Grundbesitz und den Reichthum der Gesellschaft zu Gunsten

« PoprzedniaDalej »