Obrazy na stronie
PDF
ePub

"

III. Ideo inter absurdissimas simul et reipublicae perniciosissimas inventiones modernae impietatis merito numeranda est opinio, primum quidem ex Kantiana „autonomia rationis" hausta, mox deinde instar criterii altioris culturae 1 incautis mentibus assidue propinata, qua negatur omnis internus et necessarius nexus inter ethicam et religionem. Accedit quod haec ethica independens" (la morale indépendante) hac aetate systematice excoli et tamquam principium paedagogicum commendari coepit, unice accommodatum scilicet futurae quam parant societati atheae supra ideam humanitatis vel supra fundamenta „scientiae“ Darwini et Spencerii demum feliciter erigendae. Novum sane, videre hodie non paucos philosophos" singulari studio de ethica disserentes et volumina conscribentes non alio consilio, quam ut, si fieri possit, scientiam ethicam Dei nesciam construant, quae aliquo modo sufficiens vitae socialis firmamentum morale citra omnem religionem suppeditare queat. At vero, quocumque se vertunt, id frustra attentant, quia etiam nunc verum manet: „Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus" (Ps. 52). — Universus namque ordo moralis essentialiter et logica necessitate relationem creaturae rationalis ad Deum supponit, immo totus in ea nititur, adeo ut, si ab illa per absurdum abstrahitur, omni sua propria vi et efficacia morali privetur necesse sit. Unde enim humanae rationis circa ideas morales et practica dictamina ineluctabilis

plures et recentiores experientias hodie adhuc, si viveret, idem tam fidenter asseveraturus esset, merito dubitare licet.

1 Quam late hic error ab ineunte hoc saeculo mentes ceteroquin non malas occupaverit, vel inde apparet, quod ipse M. Guizot qua professor historiae in universitate parisiensi anno 1828 ita suos auditores alloqui potuerit: „Pour ceux d'entre vous, qui ont fait des études philosophiques un peu étendues, il est, je crois, évident aujourd'hui que la morale existe indépendamment des idées religieuses, que la distinction du bien et du mal moral, l'obligation de fuir le mal, de faire le bien, sont des lois que l'homme reconnaît dans sa propre nature aussi bien que les lois de la logique, et qui ont en lui leur principe, comme dans sa vie actuelle leur application" (Cours d'histoire moderne [1846] lect. V, p. 115). Similiter W. v. Humboldt: „Weder dasjenige, was die Moral als Pflicht vorschreibt, noch dasjenige, was ihren Gesetzen gleichsam die Sanction gibt, was ihnen Interesse für den Willen leiht, ist von Religionsideen abhängig“ (Ideen zu einem Versuch, die Grenzen der Wirksamkeit des Staates zu bestimmen [1851] p. 69). Denique Fr. Paulsen, actu professor universitatis berolinensis, in recenti opere „System der Ethik“ p. 329: „Was immer für eine Ansicht von der Natur der Dinge jemand sich gebildet haben mag, die Gesetze der Moral behielten für ihn die gleiche Verbindlichkeit."

auctoritas nisi per suam relationem ad rationem absolutam Dei, unde illius vis humanam voluntatem vere obligandi, nisi per Dei legislatoris vocem, quam ipsa denuntiat? (Vide P. I, n. 181 sqq. 252 sqq.)

IV. Est sane religio ad socialis vitae stabilitatem, felicitatem et pacem plane necessaria, quapropter, ut iam gentilis philosophia intellexit, „omnis humanae societatis fundamentum convellit qui religionem convellit" 1; minime tamen iis assentiendum, qui ex hoc tantum capite, ex sola videlicet hominum sociali relatione, tamquam a proprio suo principio religionis obligationem et officia religiosa per se spectata derivare videntur. Non enim pro sola subditorum multitudine in favorem imperantium, quo facilius regi possit, sed pro singulis hominibus, summis et infimis, philosophis et rudibus, haec officia tamquam absolute humana exstant.

V. In ordine etiam naturali vera religio a spuria merito distinguitur. Quemadmodum enim veritas nostrae relationis ad Deum nonnisi una esse potest, et contrariam falsitatem excludit, ita et vera religio per se una est, tametsi spectata sola lege naturae, in suis applicationibus et formis accidentalibus, varia esse possit.

VI. Genuina religio speciatim a superstitione longe discrepat, quippe quae semper quaedam aberratio est a vera religione, sive ratione obiecti quod colitur, sive ratione modi. Idem fere dicendum de religioso fanatismo, in quem religio subiectiva degenerare potest, ubi mens ignorantia vel passionibus obcaecata pro variis religiosis officiis imaginationis deliria sectatur.

"

Notanda ad solvendas difficultates.

10. 1. Deo non exhibetur aliquid propter eius utilitatem, sed propter eius gloriam, nostram autem utilitatem", ut apte monet S. Thomas 2. Et vero obsequium religionis Deo praestandum neque in Dei indigentia neque in anthropomorphismo circa res divinas fundatur, quasi Deum, quemadmodum exprobrant rationalistae, instar humani principis habeamus, qui supplicationibus, munusculis et voluntariis oblationibus flecti et conciliari debeat; - sed plane vi rationalis ordinis praecipitur, cuius veneratione et pura scilicet observatione iidem obtrectatores gloriantur.

2. Non minus inani praetextu impii ad infinitam creaturae a creatore distantiam confugiunt, ut a praecepto religionis se

1 Plato, De leg. 1. 10. Meyer, Ius naturale. II.

2 S. theol. 2, 2, q. 81, a. 6.

2

emancipare conentur. Quamquam enim omnis Dei cultus ab homine exhibitus imperfectus est, non ideo Deo indignum, sed plane ei qua sancto necessarium est illum ab omni creatura rationali et libertate praedita exigere.

3. Contra placita Kantiana in specie sufficit meminisse eorum, quae ad confutandam doctrinam moralem Kantii, a Dei notione et religione independentem, alibi (P. I, n. 170. 253 sqq.) dicta sunt. Nequaquam enim solum a praestituta lege morali ut vere obligante ad Dei exsistentiam et religiosam relationem demum quasi fortuito cognoscendam progredimur, sed relatio nostra ad Deum omnis perfectae obligationis moralis essentialis et prima condicio est.

4. In thesi minime asseritur, ad religionem, ubi in subiecto rationali recipitur, nullo modo etiam pios affectus et religiosa animi sensa pertinere. Ex vivida namque perceptione et persuasae mentis contemplatione religiosarum veritatum illico congrua quoque sensa in animo oriri generatim loquendo psychologice necessarium est; quae consequenter et voluntatem multipliciter afficiant oportet, tum ad actus officiis religiosis consentaneos excitando, tum eosdem reddendo intensiores et perfectiores, tum denique habitualem erga Deum piam voluntatis dispositionem nutriendo et conservando. Id tantum negatur, in eiusmodi sensis in se spectatis et a certo veritatum fundamento solutis ipsam proprie religionem consistere.

11.

§ 4. De religionis revelatae possibilitate.

Religionis revelatae seu positivae nomine intellegitur complexus veritatum et officiorum, supernaturaliter, i. e. per viam a naturali rationis lumine diversam divinitus manifestatus. Idem revelatio divina obiective sumpta significat; subiective seu pro ipso actu accepta est alicuius veritatis incognitae vel praecepti positivi externa manifestatio, aut veritatis partim iam cognitae naturalisve praecepti clarior explicatio homini a Deo mediate vel immediate facta. Eam realiter exsistere apologetica christiana demonstrat, neque etiam a sana philosophia ignorari fas est. Nihilominus recentiorum temporum increduli, ii praesertim, qui deismo vel naturalismo addicti sunt, alii generatim omnem supernaturalem Dei manifestationem a priori philosophiae nomine excludere praetendunt, unam tantum Dei manifestationem, quam pariter revelationem" vocare solent, eamque naturalem exsistere

nec aliam esse posse asserentes; alii eos saltem illius limites figendos esse putant, ut Deus nihil homini, quod huius ratio asse→ qui non valeat, revelare posse dicatur. Ab hac igitur iniuria non tam supernaturalem revelationem quam ipsam philosophiam vindicare ad nostrum propositum pertinere merito existimamus, omnem interim ulteriorem investigationem de religione revelata necnon de eius convenientia et necessitate theologiae reservaturi 1.

12. Thesis II. Possibilis est divina revelatio tum generatim spectata tum in specie mysteriorum seu veritatum, quaé captum humanae mentis transcendunt.

Probatur pars I. Positiva Dei revelatio generatim spectata non repugnat neque ex parte Dei, neque ex parte hominis, neque ex parte obiecti. Ergo possibilis est.

Prob antec. per partes. 1. Non repugnat ex parte Dei. Vel enim repugnaret, quia revelare non potest, vel quia eum dedecet; atqui neutrum dici potest. Non primum: nam certe Deo negari nequit, quod vel ipsis hominibus competit, qui possunt et quidem multis modis sibi invicem manifestare ideas suas; ergo a fortiori Deus potest, qui hanc homini facultatem dedit. Non alterum: nam si Deum non dedecet curare et apte ad finem dirigere vel minimas creaturas, quanto minus dedecebit eum nobilissimam mundi creaturam, i. e. hominem, et quidem quoad praestantiorem eius partem, curare, secundum indigentiam instruere et ad finem dirigere, maxime si quando revelationem naturalem quacumque ex causa, etiam ex infelice hominis culpa, contigerit fieri generatim loquendo minus sufficientem. Neque obstat immutabilitas Dei. Nam si Deus pro sua sapientia et bonitate revelationi naturali insuper positivam superaddere voluit, id non in tempore mutato consilio, sed ab aeterno statuit, omnem eius rationem praevidens.

2. Non repugnat ex parte hominis. Homo enim ex natura ita comparatus est, ut ad veritatum cognitionem multo magis doctrina et institutione quam propria investigatione perveniat. Si autem homo ab homine erudiri debet, quanto melius a Deo instrui potest! 3. Non repugnat ex parte obiecti. In veritatibus etiam naturalibus assequendis subiectiva capacitas intellectus humani ita limitatur, ut non semper plurium notiones acquirere possit; cum

1 Cf. G. Wilmers, De religione revelata (1897) lib. I, c. 2, art. 6 et 7 (p. 75-92).

saepe etiam parum remotas principiorum legis naturalis conclusiones ignoret vel de iis dubitet; ergo nedum repugnet, maxime convenit, ut Deus huic ignorantiae occurrat.

Probatur pars II. Sunt veritates, quas ratio nec percipere nec demonstrare nec comprehendere potest. Atqui tales veritates revelari et homini credendas proponi nec Deo nec rationi humanae repugnat. Ergo possibilis est revelatio mysteriorum.

Prob. mai. Intellectus humanus arcte circumscriptus est, et ipsarum rerum, quae sensibus subsunt, naturam intimam, proprietates, exsistendi modum comprehendere nequit. Ergo multo minus comprehendit omnia, quae vel Dei naturam vel infinitas eius perfectiones vel hominis sive primaevam sive praesentem sive futuram condicionem et divinae circa nos providentiae consilia spectant 1. Ergo . .

Prob. min. per partes. Tales veritates revelari non repugnat, a) Deo. Deus enim et physice potest has veritates revelare, cum ei qua omnipotenti et sapientissimo media deesse nequeant, quibus id efficiat; et moraliter seu illaesis suis attributis: nam Deus qua creator summum habet in totum hominem adeoque etiam in intellectum hominis dominium. Atqui intellectus proprie subicitur per fidem in Deum. Ergo Deus potest ab homine exigere fidem, et quidem ut Deo revelanti id credat, quod non intellegit; qui enim id tantum et propterea credit, quod et quia intellegit, sibi, non Deo, credit neque Deo ratione intellectus subicitur.

[ocr errors]

1 Praeclare de hac re agit S. Thomas, C. gent. 1. 1, c. 3, ubi inter alia haec scribit: Est autem in his, quae de Deo confitemur, duplex veritatis modus. Quaedam namque vera sunt de Deo, quae omnem facultatem humanae rationis excedunt, ut Deum esse trinum et unum. Quaedam vero sunt, ad quae etiam ratio naturalis pertingere potest, sicut est Deum esse, Deum esse unum et alia huiusmodi, quae etiam philosophi demonstrative de Deo probaverunt... Quod autem sint aliqua intellegibilium divinorum, quae humanae rationis penitus excedant ingenium, evidentissime apparet." Et postquam id ipsum s. Doctor a priori ex ipsa natura intellectus humani probavit, ita prosequitur: Rerum sensibilium plurimas proprietates ignoramus, earumque proprietatum, quas sensu apprehendimus, rationem perfecte in pluribus invenire non possumus. Multo igitur amplius illius excellentissimae substantiae, transcendentalis, omnia intellegibilia humana ratio investigare non sufficit. Huic etiam consonat dictum Philosophi, qui asserit, quod intellectus noster sic se habet ad prima entium, quae sunt manifestissima in natura, sicut oculus vespertilionis ad solem"." De exsistentia mysteriorum cf. quoque Th. Granderath S. J. in „Zeitschrift für kathol. Theologie" 1886, p. 497 sqq.

« PoprzedniaDalej »