Obrazy na stronie
PDF
ePub

in organizatione" et provida distributione omnis generis laborum, qui ad praefinitam illam copiam bonorum communium producendam et procurandam necessarii sunt. Omnes cives operarii" sunt et ad illum communem finem, pro sua quisque facultate, secundum normam organizationis cooperari debent, servata quantum fieri potest lege aequalitatis necnon personalis libertatis (!). Inter labores autem necessarios illi etiam infimi servilis generis numerantur, quos nemo sponte ambire solet, ut munditiam publicam curare, in nosocomiis ministrare infirmis, lue etiam contagiosa grassante etc. Tertia denique pars huius publici problematis, non minus odiosa et plena reclamationibus et querelis undique resonantibus, complenda est per iustam et aequam distributionem communium bonorum usualium inter omnes cives eorumque familias secundum mensuram laboris ab unoquoque praestiti necnon actualis indigentiae. Quod si iam in maiore aliqua familia domestica administratio et provida rerum necessariarum respectu singulorum membrorum procuratio difficultatibus non caret, quid exspectandum, si familiae magna respublica substituatur? Fieri omnino nequit, quin in hac confusa multitudine rerum curandarum semper magna pars civium vel familiarum sive per regiminis publici incapacitatem et insufficientiam sive per neglegentiam vel fraudes magistratuum localium parte sibi debita bonorum usualium, eorum etiam, quae ad vitam sustentandam vel urgentem necessitatem sublevandam pertinent, misere frustretur, aut eam non nisi multis petitionum ambagibus obtinere possit, dum alios forte abundare contingit. Singulari sane solacio singulis erit, quod istas saltem largitiones, quantumvis precarias et incertas, ut particulam aliquam dominii proprii possidere possint! Ecquis talem libertatem civilem, qua quis vel pro pane quotidiano iugiter a potestate publica dependeat, tolerabiliorem dixerit quam putidam servitutem?

Probatur II. Ex historia et experientia.

165. 1. Privata rerum dominia generatim loquendo in humana societate necessaria esse inde quoque certo concludere licet, quod inter omnes gentes numero et more humano hoc nomine dignas, quarum historiam novimus, fuerunt semper ac sunt constanter privatae rerum possessiones 1. Tam universale et constans histo

1 Privatis omnino possessionibus illae etiam annumerandae sunt, quae more patriarcharum interdum a capitibus maiorum familiarum pro communi earum sustentatione et usu possidebantur. Immo admissa etiam illa historica

riae factum per sanam philosophiam aliunde explicari nequaquam potest nisi ex providentiali huius institutionis opportunitate et morali necessitate. Eandem propterea institutionem universaliter in societate vigere ipsa quoque legislatio positiva divina, quam theologice novimus, manifeste supponit et probat. Ius namque privatae proprietatis praecepto VII et X decalogi pro omni aetate divinitus sancitum esse constat.

166. 2. Ad confirmandum idem historiae testimonium recens saeculi XIX experientia accedit. Inter moderni socialismi propagatores complures fuerunt, qui haud contenti theoretice tantum idealem hominum felicitatem in statu communismi socialis depinxisse aut impense commendasse, magnos insuper ac diuturnos conatus adhibuerunt nec laboribus nec sumptibus parcendo, ut practice quoque variis in regionibus, maxime autem in America, particulares huius systematis communitates colligerent et congruis institutionibus fundarent. Prae ceteris in hac re eminuerunt Robert Owen, Anglus, iam supra (n. 144) nominatus, et Étienne Cabet (1788-1856), ex Gallia oriundus et ob politicam agitationem ad tempus exsilio multatus1. Uterque a minoribus hominum coetibus incipiendo, in communem aliquem sat amplum terrae fundum congregatis et sub aliquo directorio constitutis, realia quaedam vitae communisticae et terrestris paradisi specimina late praelucentia proponere suscepit, quibus viam ac methodum reformandae ubique societatis doceret. Horum igitur opera, maxime autem auctore Owen, qui huic rei magnam suam fortunam devovit, non pauca eiusmodi instituta, favente potissimum americana libertate, exorta sunt, solis fere philanthropiae ac morum principiis, seclusa religione, informata. Et si quidem generatim a prima fundatione illis provisum erat, ut quantum fieri posset amplissimo oeconomico apparatu ceterisque

exceptione, quae obiici solet, et qua pro speciali modo originis nonnullarum gentium primum quidem nomadum vitam agentium, tandem ad stabiles sedes figendas ab integris tribubus quidam agrorum complexus et pascua suis gregibus pascendis idonea in communi occupata et possessa esse videntur, id ipsum ad confirmandam potius quam ad infirmandam assertionem nostram pertinet. Nam historice certum est fere nullibi hunc statum communionis diutius perdurasse, sed procedente cultura et aucto hominum numero, quasi compellente natura, divisioni bonorum cessisse. (Plura de hac re infra n. 181.)

1 De his viris eorumque fundationibus cf. O. Pfülf in periodico „Stimmen aus Maria-Laach" XLIX (1895): „Communistische Experimente", 284. 397; cf. ibid. 407; LII, 347; LIII, 338.

necessariis vitae subsidiis, immo et festivis recreationibus haud carerent, mirum non est ab initio sociis tam de praesenti quam de futuro omnia prospera apparuisse. Verum laudes, quibus socialismus in suis organis publicis de soluto problemate sociali triumphare coepit, praematuras fuisse mox patuit. Fere omnes enim istae communitates, postquam per aliquot annos, etsi cum innumeris interim difficultatibus luctando, externe florere videbantur, internis dissidiis dissolutae exsistere desierunt, aut si infatigabili studio suorum patronorum ex illarum ruderibus aliquando reconstruere novas familias contigit, brevi intervallo eodem insanabili malo istae quoque interierunt. Ita communitas „New Harmony" (Indiana), una ex primis et splendidissimis fundationibus Owen (1825), cunctis tentatis ab eo frustra remediis, iam 1827 internis iurgiis occubuit. Ultimum tantum residuum experimentorum Cabet (1849), societas nomine „Icaria Community“ (Illinois), saepius iam collapsa et alibi iterum restructa, tenacius quidem aegram vitam usque ad ultimum saeculi decennium protraxit, donec sub initium anni 1895 penitus disparuit.

Obvia profecto post haec unicuique se obtrudit quaestio: Quod si in communitatibus trecentorum vel ducentorum hominum, culturam mere naturalisticam sectantium, communismus socialis tamquam stabilis institutio impossibilem se exhibuit, quid exspectandum foret, si idem in societate universa privatis rerum possessionibus et administrationibus abrogatis suum experimentum renovaret?

Notanda ad solvendas difficultates.

167. 1. Obiici solet communio bonorum, quae ex ipsorum apostolorum institutione in coetibus christianorum realiter inducta viguit, et quam etiamnunc religiosi ordines in Ecclesia catholica imitantur et lege ecclesiastica munitam tamquam felicissimum et perfectissimum statum socialem profitentur. Verum huic difficultati per expositum statum quaestionis et ipsa verba theseos satis occurritur. Immo haec facta historica, quae obiiciuntur, si eorum genesis cum omnibus suis adiunctis consideratur, tam parum generali illi assertioni quicquam detrahunt, ut eius veritatem potius mirifice confirment atque illustrent. Docent quippe nihil quidem per se obstare, quominus modus aliquis communionis bonorum bene ordinatus in particulari et paucorum hominum coetu, qui vel ex instituto vel communi more virtutum perfectioni student,

Meyer, Ius naturale. II.

11

utiliter exsistere possit; simul autem veram insinuant rationem, propter quam id in maiore et promiscua hominum societate stabiliter fieri nequeat 1. Praeterea probe notandum est, ratione naturalis iustitiae essentialem intercedere disparitatem inter communionem bonorum illam ecclesiasticam et eam, quam socialismus profitetur. Illa namque ius privatae proprietatis tamquam legitimum et inviolabile praesupponit, ideoque nonnisi inter libere consentientes, i. e. ius suum libere abdicantes, legitime inducta censetur; altera vero a negatione eiusdem iuris ut naturaliter legitimi proficiscitur, ac propterea, quam primum potestas ei obtigerit, vi legis universalis cunctis privatis possessoribus exspoliatis per vim sese imponere molitur.

168. 2. Falsum est et divinae providentiae iniuriosum, quod assidue socialistae repetunt, aliam viam praesentibus socialibus malis medendi iam non superesse nisi radicalem inversionem et destructionem totius usitati ordinis oeconomico-socialis. Omnia quippe societatis mala, quae ab illis privato rerum dominio tamquam unico fonti attribui et exaggerari solent, vel talia sunt, quibus partim per Ecclesiam et christianam charitatem, si ei libertas et publica tutela concedatur, partim per legislationem publicam in verum bonum commune intentam et iustam vindicem omnis generis usurae, intacta manente privata rerum proprietate, magna ex parte remedium afferri possit; vel sunt talia, quae in omni sociali institutione hominum vitia et cupiditates necessario comitantur, quae tamen sublatis possessionibus privatis, ut ostensum est, longe plura et graviora exsisterent.

§ 2. Ratio historico-iuridica.

169. Post praeiudicium practice gravissimum, quod institutioni privatae rerum proprietatis ex eius convenientia et morali neces

1 De Lugo, De iust. et iure disp. 6, sect. 1, n. 4, contra obiectionem explicans, quo sensu dicantur omnia „communia de iure naturae", ita scribit: ,Licet in aliquibus circumstantiis et in aliqua congregatione non esset obligatio faciendi divisionem, quia non esset necessitas ad pacem et quietem humanam, per hoc tamen non tollitur, quod, ubi essent circumstantiae diversae, esset obligatio stricta illius, si in illis circumstantiis lumen naturale indicaret illud esse medium moraliter necessarium ad finem. Atqui post peccatum in tanta hominum multitudine illud erat medium non solum expediens et utile, sed omnino necessarium ad finem pacis et quietis. Ergo in circumstantiis praesentis status et respectu totius multitudinis hominum ius ipsum naturale obli

sitate contra placitum socialistarum accedit, inquirendum remanet: utrum et qua ratione etiam ex naturali iuris ordine idem praeiudicium confirmetur, adeo ut illi nonnisi per nefas et iuris naturalis contemptum suum temerarium experimentum suscipere valeant. Est haec ratio procul dubio parvi ponderis apud eos, qui atheismum profitentur, eo maioris autem facienda est iis omnibus, qui adhuc ducem sanam philosophiam sequi volunt neque verum et essentiale fundamentum omnis socialis ordinis ignorant.

Quaestio iuris hic examinanda huc redit: quonam originario iuris titulo privata rerum dominia in humana societate introducta censeri debeant. Hinc nimirum omnino solutio alterius illius quaestionis dependet: utrum humanae auctoritati publicae ius competat necne, suo arbitrio illam socialem institutionem vel simpliciter vel secundum eius formam essentialem abrogandi eique communionem bonorum substituendi. Et sane hoc ius per se eatenus tantum agnosci potest, quatenus privata rerum proprietas similiter a sola libera hominum institutione originem ducit; est vero negandum, si illa citra humanum arbitrium in altiore lege ordinis socialis naturaliter sanciti seu in iure naturae fundatur. Est igitur haec quaestio illi fere analoga, quam de origine societatis civilis (P. I, n. 418 sqq.) instituimus, atque ad similem de modo iuris determinandi controversiam reducitur. Itaque hic quoque duae potissimum sententiae sibi opponuntur.

170. Prima est, quae ius privatae proprietatis liberam esse hominum institutionem contendit. Qui autem hanc sententiam sequuntur ratione modi inter se differunt. Alii namque cum Grotio 1 et schola Pufendorfiana originarium illius iuris titulum a primaevo aliquo pacto saltem tacito repetunt, quo, ut aiunt, ob publicam quietem et utilitatem homines, ubi primum numerus augebatur, 1° aliquam partem rerum inter se diviserunt, 2° de reliquis consenserunt, ut fierent primi occupantis, 3° ut sibi in res alienas ius usus innoxii et 4° in casu extremae necessitatis ius ad usum et consumptionem reservarent. Alii recentiores cum Montesquieu 2, et cum late hodie dominante exclusivo iuris positivismo, unicum iuridicum fontem illius institutionis in lege publica civili reperiunt.

gabat, secluso omni humano praecepto, ad divisionem faciendam. . . . Ergo ipsum naturae ius ante omnem legem positivam humanam dividere poterat dominia et de facto dividebat." 1 De iure belli et pacis 1. 2, c. 2, § 2, n. 5.

2

Esprit des lois I, 26.

« PoprzedniaDalej »