Obrazy na stronie
PDF
ePub

Thesis XXIII. Omni homini ius competit absolutum ad rebus externis utendum.

Probatur. Hoc ius immediate et inseparabiliter conectitur cum iure personalitatis, quo non datur ius humanum magis absolutum, et praeterea per rerum naturam evidenter manifestatur. Ergo homini absolute competit.

Prob. antec. ad 1. Homo vi personalitatis suae sensitivorationalis non solum officium habet se conservandi et perficiendi, sed insuper destinatus est, ut aliquem ambitum liberae activitatis habeat, quo varios fines sibi proponere et prosequi possit. Atqui ad hoc usus rerum illi penitus necessarius est.

Prob. antec. ad 2. Rerum externarum natura ostendit eas propter hominem factas et ad eius usum destinatas esse. Id certo concluditur non solum ex earum naturali aptitudine ad hunc finem, sed etiam ex eo, quod, ut docet Aristoteles, natura imperfectiora propter perfectiora sunt horumque imperio subordinantur, et proinde ea, quae ratione carent, in creaturis rationalibus suum externum finem habent 1. Ceterum eadem doctrina communi hominum consensu et naturae instinctu invicte confirmatur.

131. Corollaria. I. Hoc ius eo ipso, quod absolutum est, omnibus hominibus aequaliter competit, immo neque ratione materiae inaequale est, sed per se aequaliter ad omnes et singulas res externas indeterminate, ad nullam autem determinate se extendit. Itaque id ipsum denotat, quod vulgo communio bonorum negativa nuncupatur.

II. Idem ius, cum sit essentiale, per iura adventicia seu hypothetica, sive naturalia sive positiva, quae circa rerum usum aut possessionem inducuntur, numquam per se et qua tale excludi aut tolli, sed tantum per concretam applicationem varie determinari potest, immo, ut ex infra dicendis patebit, etiam debet. Hoc et veteres cum S. Thoma 2 intellegi volunt, dum rerum et fruc

[ocr errors]

1 Cf. Polit. 1. 1, c. 5, ed. B. 1254 sq.; 1. 2, c. 5, ed. B. 1261 sq. 2 S. theol. 2, 2, q. 66, a. 2: Circa rem exteriorem duo competunt homini: quorum unum est potestas procurandi et dispensandi, et quantum ad hoc licitum est, quod homo propria possideat. Est etiam necessarium ad humanam vitam... Aliud vero quod competit homini circa res exteriores, est usus ipsarum; et quantum ad hoc non debet homo habere res exteriores ut proprias, sed ut communes, ut scilicet de facili aliquis eas communicet in necessitate aliorum." (Cf. et in Polit. II lect. 4.) Hoc sensu scholastici doctores comMeyer, Ius naturale. II.

[ocr errors]

9

tuum earum usum, etiam supposita possessionum proprietate, communem esse debere contendunt, puta per communem facilitatem mutuae communicationis et commutationis et praesertim per largitionem caritatis, ad quam obligantur qui possident 1.

III. Eodem iure praesignatur idealis naturae finis, ad quem secundum divinae bonitatis intentionem ipsa realis rerum partitio et usurpatio approximative accedere debeat, quantum scilicet per praesentem humanae naturae (lapsae) statum et per condiciones ordinis socialis huic statui accommodati licuerit. Itaque a priori certum est privata rerum dominia, ut iuri naturae et divino or dini conformia sint, per se non solum huic fini naturae non esse opposita, sed etiam positive tamquam respective congrua media eidem subservire debere. Unde per se reprobandum esse liquet omne systema „oeconomiae nationalis" vel politicae", ita in se theoretice dispositum, quod practice inductum necessario efficiat, ut huius terrae bona in paucorum hominum manus confluant, unde ceteris innumeris summa immineat indigentia rerum ad vitae usum necessariarum.

§ 2. Quid in concreto haec potestas importet. 132. Thesis XXIV. Vi iuris absoluti rebus utendi unusquisque rem quamlibet in individuo spectatam ex iis, quae nondum ab aliis aequali iure assumptae fuerint, in suum usum sibi deligere et usurpare legitime potest.

Probatur I. Ius suum unusquisque de facto exercere citra iniuriam et inhonestatem legitime valet. Atqui facultas in thesi

"

muniter docent, usum rerum exteriorum earumque fructuum debere esse communem, quamquam rerum divisionem et proprietatem (quoad „potestatem procurandi ac dispensandi") in omni republica bene ordinata plane necessariam esse affirmant.

Aristoteles in hac re praeierat, optimum esse iudicans bona quidem esse propria, usum autem eorum communem". Φανερὸν τοίνυν ὅτι βέλτιον εἶναι μὲν ἰδίας τὰς κτήσεις, τῇ δὲ χρήσει ποιεῖν κοινάς (Polit. 1. 2, c. 5, ed. Β. 1263 a, 37). Quod autem Aristoteles ratione utilitatis et convenientiae praeferendum esse intellexit, id philosophia christiana cum S. Thoma merito instar certi philosophici principii statuit, quia omnis exclusiva rerum appropriatio etiam quoad usum, involveret negationem iuris hominum essentialis et absoluti, rebus externis utendi, et ideo iuri naturae repugnaret.

1 Cf. Roselli, Summa philos. III, § 451, ubi eandem sententiam S. Thomae luculenter exponit et, ne contra eius mentem (ceterum clare expressam) perverse intellegatur, opportune advertit: Is usus non ita est accipiendus, ut

descripta nil aliud nisi ipsum exercitium illius iuris absoluti denotat honestum et omnis iniuriae expers honestum, utpote ipsi naturali rerum destinationi conforme; citra omnem alieni iuris laesionem, quia circa res occupandas in individuo nullum alterius ius determinatum exsistere supponitur.

Probatur II. Cum hac theoria insuper universalis hominum persuasio et perpetua praxis consentit, quare merito in illa documentum naturae rationalis agnoscitur.

133. Corollaria. I. Ius absolutum in res externas per se, ut diximus, in omnibus hominibus aequale neque ex parte materiae aliis ac ipsarum rerum exsistentium limitibus circumscriptum, ad reale exercitium applicari non potest, quin eius usus illico externis limitibus iisque inaequalibus restringatur. Nam ubi primum quis ad usum proprium sibi aliquid sumpsit, ab eius usu simultaneo omnes reliqui naturae necessitate excluduntur.

II. Ius originarium rebus utendi implicitum quoque continet ius non solum eas ad usum occupandi, sed etiam immutandi, consumendi et saltem quamdiu quis actu iis utitur vel intuitu proximi usus exclusive detinendi. Sine his enim realis usus rerum cogitari non potest.

III. Ita quae hactenus de originaria hominis potestate circa res externas diximus, procul dubio naturale hominis ius demonstrant eatenus res sibi ut proprias exclusive vindicandi, quatenus haec appropriatio in ipso usu quasi implicita censeri possit (ius proprietatis late dictum). Plenum autem ius proprietatis seu stabile rei dominium, quale vulgo intellegitur, ex his solis nequaquam evincitur, quamquam in iis pariter primarium suum fundamentum obtinet.

IV. Ius connatum rebus utendi omni iure determinato proprietatis quocumque titulo acquisito, sicuti prioritate originis, ita et ratione finis per se praestantius est; ideo in casu collisionis inter urgens naturale officium illo iure actualiter utendi (puta ob extremam aut quasi extremam vitae necessitatem) et ius alienae

quisque possit pro libitu uti rebus, quae certum dominum habent (nisi forte id permissum sit publica potestate, ut est in nonnullis locis ius pascendi, lignandi etc.), sed ita, ut domini rerum non debeant impedire, ne alii per contractus licite cum ipsis initos ab usu rerum, quae ipsis necessariae non sunt, excludantur, providere vero debeant, ut eas cum pauperibus et indigentibus communicent."

proprietatis utcumque legitimae, eo ipso hoc ius, quantum opus fuerit, illi cedat necesse est 1.

Articulus 2.

De notione et elementis dominii.

134. Dominium seu ius proprietatis stabilis (Eigenthumsrecht) simpliciter acceptum definiri potest: ius de re tamquam sua perfecte disponendi, quatenus ius altioris ordinis non obstat. Dicitur 1. ius de re disponendi (verfügen), i. e. declarandi vel exsequendi, quid de re fieri quis velit; 2. tamquam sua, i. e. ad fines proprios et nomine proprio, non instar tutoris aut curatoris rei alienae, simulque exclusis aliis a iure disponendi de eadem re; 3. perfecte disponendi, quatenus etc., i. e. nullo excepto disponendi modo, nisi cui forte ius altioris ordinis obstat. - Qua quidem definitione satis explicite ea omnia elementa continentur, quae verum perfecti dominii conceptum constituunt. Quod autem condicionem „quatenus ...“ attinet, cui ius disponendi adstringitur, ea nequaquam internam, sed externam tantum limitationem possibilem respicit, quae huic iuri ex collisione cum iure altioris ordinis contingere possit. Tale ius per se altioris ordinis respectu cuiuscumque iuris privatae proprietatis hic praecipue intellegendum est ius congenitum et commune omnium hominum rebus utendi, de quo supra (n. 130 sq.) dictum est. Numquam enim illud privato arbitrio ita extendi aut formam adeo exclusivam assumere legitime potest, ut hoc respectu hominum egentium irritum aut quasi irritum faciat. Eo igitur addita illa clausula pertinet, ut in ipsa definitione privati dominii eius quoque providentialis indoles ac destinatio socialis explicite notetur. Similis definiendi modus iam apud

1 S. Thom., S. theol. 2, 2, q. 66, a. 7: „Secundum naturalem ordinem ex divina providentia institutum res inferiores sunt ordinatae ad hoc, quod ex his subveniatur hominum necessitati. Et ideo per rerum divisionem et appropriationem . . . non impeditur, quin hominis necessitati sit subveniendum ex huiusmodi rebus. Et ideo res, quas aliqui superabundanter habent, ex naturali iure debentur pauperum sustentationi. Sed quia multi sunt necessitatem patientes et non potest ex eadem re omnibus subveniri, committitur arbitrio uniuscuiusque dispensatio propriarum rerum, ut ex iis subveniat necessitatem patientibus. Si tamen adeo sit evidens et urgens necessitas, ut manifestum sit instanti necessitati de rebus occurrentibus esse subveniendum (puta cum imminet personae periculum et aliter subveniri non potest), tunc licite potest aliquis ex rebus alienis suae necessitati subvenire, sive manifeste sive occulte sublatis; nec hoc proprie habet rationem furti vel rapinae."

scholasticos iuris doctores communis invenitur, quamquam exceptionem a iure de re sua perfecte disponendi a legis prohibitione derivare solent. Sic Lessius 1 dominium perfectum definit: „ius in re, extendens se ad omnem eius usum seu dispositionem, nisi lege prohibeatur." Et vero omnis legis prohibitio iusta similiter ad tuendum ius altioris ordinis et bonum sociale commune contra privatum arbitrium ordinari censenda est. Minus autem probandum videtur, si in definitione dominii a iure de re sua disponendi excipitur omnis modus disponendi aliunde illicitus" seu aliunde prohibitus". Non enim quilibet usus iuris ethice tantum illicitus et coram Deo in conscientia prohibitus respectu aliorum hominum iuris exceptionem fundare aut obiectivum iuris effectum impedire valet.

135. Modi de re disponendi dantur varii. Quod si dominium per se ad omnes hos modos se extendit, perfectum (plenum - volles, freies Eigenthum), si ad unum alterumve tantum, imperfectum (minus plenum-getheiltes, belastetes Eigenthum) vocatur. Itaque dominii imperfecti species in dominio perfecto ut totidem distincta iura et illius partialia elementa continentur 2. Possunt haec ad quattuor revocari:

1. Ius disponendi de rei substantia (dominium directum - Obereigenthum), scilicet rem specificandi, i. e. formatione in aliam speciem immutandi, v. g. si ex ferro arma conficias; usu consumendi vel etiam ad arbitrarios fines destruendi; alienandi quocumque modo libuerit haec omnia tamen salvo iure usus et fructus, quamdiu id penes alium fuerit. Ius in rei substantiam etiam ius proprietatis strictius acceptae, et qui eo gaudet, proprietarius dicitur.

[ocr errors]

1 De iust. et iure lib. 2, c. 3, dub. 2. Quomodo differat ius in re et ius ad rem, explicat ibid. c. 2, dub. 2, § 11: „Ius in re dicitur, quod tribuit actionem realem, seu quod rem obligatam habet. . ."; „ius ad rem, quod non tribuit actionem in rem, sed tantum in personam". Cf. Molina, De iust. et iure tract. 2, disp. 3, qui fere approbat definitionem Bartoli, quam communem esse dicit iuris peritorum: „Est ius perfecte disponendi de re corporali, nisi lege prohibeatur." (Ipse vero vocem corporali" omittendam censet.) Similiter sentit Card. de Lugo 1. c. disp. 2, sectio 1.

[ocr errors]

? De modo distinguendi dominium privatum apud iuris consultos usitato vide et H. Pesch, Liberalismus, Socialismus und christliche Gesellschaftsordnung P. I (Friburgi 1896), 199. Varios modos dominii imperfecti, utilis etc. I, tract. 2, disp. 3, n. 15 sq.; disp. 5 sqq.;

[ocr errors]

describit fusius Molina 1. c. tom.

de Lugo 1. c. disp. 2, sect. 3. In Germania deinceps totius huius argumenti fons positivus erit novus imperii codex iuris civilis.

« PoprzedniaDalej »