Obrazy na stronie
PDF
ePub

simul cum directa huius officii cura, ad omnium spiritualem et moralem profectum et in specie liberorum educationem atque evolutionem referenda sunt.

Articulus 2.

De auctoritate domestica.

126. Ordinata finis domestici prosecutio stabile aliquod regimen domesticum exigit, quod non solum multiplicem rerum administrationem, sed etiam personarum omnium, quibus familia constat, congruam gubernationem comprehendat necesse est. Tametsi igitur lex caritatis et vincula ethica potius quam iuridica huic societati propria sunt, nihilominus in ea iuridici quoque ordinis initia continentur, quae nequaquam ab auctoritate publica, sed immediate a lege naturali originem ducunt. Et quidem non eo tantum sensu auctoritas domestica a natura derivatur, ut, licet per se necessaria, speciali tamen libertatis humanae interventu determinari indigeat, sed generali naturae lege, independenter ab omni pacto aut positiva humana institutione, eius quoque subiectum designatur. Quare sit:

Thesis XXII. Paterfamilias qua naturale caput domesticae societatis a cunctis eius membris oboedientiam in iis, quae administrationem et disciplinam domus respiciunt, iure naturae exigere potest.

Probatur. Hanc auctoritatem ipsa natura ordinante in omni familia determinate exsistere partim ex huius societatis naturali et organica origine, partim ex eius fine satis per se manifestum est. Hypothesis autem institutionis liberae sive per pactum tacitum sive per ius publicum sua propria absurditate refutatur. Unde remanet tantum ostendere eandem per naturae ordinem patrifamilias competere. Id autem his rationibus certo concluditur:

1. Natura familiae, quippe quae a coniugio organice succrescit, postulat, ut penes eum sit eius regimen, qui est eius fundator. Iam vero ut talis habendus est paterfamilias, ad quem etiam spectabat active sibi quaerere et eligere uxorem. Cum igitur ipsi coniugi, ceteroquin sibi naturali dignitate aequali, praecellat, a fortiori reliquae domus caput naturale constituitur.

2. Idem colligitur ex indole et dotibus, quibus sexus virilis prae muliere generali naturae instituto huic muneri aptior est.

Sic ad protegendam familiam fortitudine, ad gubernandum animi constantia et iudicio potiore vir praeditus esse solet. Praeterea virum ceu familiae caput decet externas domus relationes et negotia eius publica curare, dum mulieri potius in illius penetralibus congruam operum partem ipsa natura assignat.

3. Eadem naturae ordinatio constanti universi generis humani persuasione et usu confirmatur.

Corollaria.

127. I. Uxor quoque, licet spectato solo coniugio iure aequalis marito, eidem tamen in iis, quae domus regimen respiciunt, subdita est. Sed haec subiectio digna esse debet vitae socia; quare decet, ut ei illa rerum domesticarum pars, quae mulieri competit, per se administranda relinquatur. Et generatim ut inter omnia familiae membra pax et unio animorum vigeat, non tam iuris rigore quam aequitatis sensu et mutuo amore cuncta ordinanda sunt.

II. Plena uxoris a lege viri solutio et independentia per se destructivum elementum in familiam inferret; quare ab iis tantum commendatur, qui hodie ipsius ordinatae societatis humanae ruinam moliuntur. Itaque ex praefixa thesi vera solutio petenda est illius recentis quaestionis, qua nova feminis vocatio socialis, contradicente natura, suggeritur (quaestio feminarum — Frauenfrage) 1. 128. Scholium. Inter alia innumera beneficia, quae religio christiana humanae societati contulit, illud haud minimum, quod domesticam potestatem, quae olim sicuti in servos fere illimitata, ita et in reliquam domum, favente lege civili, non raro despotica erat, ad iustos ordinis naturalis terminos reduxit. Eo imprimis pertinet emancipatio uxorum ex indigna servitute, in qua olim passim a viris tenebantur. Hinc facile coniicies, qualem illis libertatem et socialem dignitatem allatura esset nova, emancipatio", quam hodie promittit socialismus, emancipatio scilicet a lege christiana et christiani coniugii vinculis.

1 Cf. P. Aug. Rösler, Die Frauenfrage. Wien 1893. Cuius operis exstat et versio gallica.

Liber secundus.

De iure proprietatis1.

Prologus.

129. Proprium latissime dicitur quidquid cum aliquo subiecto ita coniungitur, ut cum nullo alio eadem ratione coniungatur, et quod proin communi per contrarietatem opponitur. Hoc sensu

1 Substratis principiis S. Thomae (S. theol. 2, 2, q. 66, et Comment. in Aristotelis Polit. II) de tota materia huius libri veteres complures in operibus inscriptis „De iustitia et iure" uberrimos tractatus reliquerunt, ut Molina tom. I, tract. 2; Cardinalis de Lugo disp. 2 sqq.; Lessius lib. 2, c. 3 sqq. Inter recentiores veterum vestigia sequentes simulque opportunam modernae societatis rationem habentes merito nominandi videntur: Taparelli, Saggio teoretico di diritto naturale I, c. 4, n. 391-413. Schiffini, Disputationes philosophiae moralis II, disp. 2. Victor Cathrein, Moralphilosophie tom. II, lib. 4 („vom Eigenthumsrecht“). v. Hertling, Naturrecht und Socialpolitik (1893). Heinrich Pesch, Liberalismus, Socialismus und christliche Gesellschaftsordnung P. I (1896), cap. 3 („Das Privateigenthum"), p. 195-392, et P. II (Die philosophischen Grundlagen des ökonomischen Liberalismus“, 1899). Costa-Rossetti, Philos. moralis (1886) p. 362 sqq. Stöckl, Lehrbuch der Philosophie (1881) II, 554 sqq. Gutberlet, Ethik und Naturrecht (1893) p. 133 sqq. Franz Walter, Das Eigenthum nach der Lehre des hl. Thomas von Aquin und des Socialismus (1895). Ratzinger, Die Volkswirtschaft in ihren sittlichen Grundlagen (primum 1881, altera editio aucta et reformata 1895). Ch. Périn, De la richesse dans les sociétés chrétiennes. Ferd. Walter, Naturrecht und Politik (1871) n. 155 sqq. 201 sqq. Charles S. Devas, Political Economy, 1892 (opus studiosae iuventuti destinatum); idem opus germanice: Ch. S. Devas, Grundsätze der Volkswirtschaftslehre, übersetzt und bearbeitet von Walter Kämpfe (1896). Luigi Cossa, Primi Elementi di Economia Sociale (ed. 9, Paviae); idem germanice Die ersten Elemente der Wirtschaftslehre, bearbeitet von Ed. Moormeister (ed. 3, 1896). P. Chrét. Antoine S. J., Cours d'Économie sociale (Paris. 1896). Ch. Périn, Premiers principes d'Économie politique, 2e éd. suivie d'une étude sur le juste salaire d'après l'Encyclique Rerum novarum“ (Paris. 1896). Nominamus denique Paul Leroy-Beaulieu, Traité théorique et pratique d'Économie politique (4 vol., ed. 2 1896, Paris.), qui tamen minus ex professo veterum vestigia sequitur.

[ocr errors]

Ex innumeris scriptis, quae a compluribus decenniis de „quaestione sociali“ sive ad eius causas illustrandas sive ad introducendum theoretice et practice in rerum socialium studium sive ad destructivos circa rerum proprietatem errores refutandos prodierunt, sufficiat hic pauca tantum commemorare, a quibus inter catholicos quaedam quasi schola initium sumpsit. In Germania huc imprimis pertinent notissima opera praesulis moguntini W. E. v. Ketteler, speciatim: Die Arbeiterfrage und das Christenthum (1864); Die Arbeiterbewegung

aliquid homini proprium diversimode esse potest: nempe vel secundum essentiam seu specifice, et sic idem commune est cunctis individuis sub specie contentis; vel secundum individualitatem, et tum quidem vel a nativitate coniunctum vel facto accessorio acquisitum esse potest.

Quod si haec proprietatis significatio ad res externas, i. e. nullo physico vinculo cum hominis personalitate conexas, applicatur, res homini propriae dici possunt, quatenus morali relatione (relatione medii ad finem) homini exclusive coniunguntur, i. e. eius potestati ita subiiciuntur, ut de iis libere disponere in suam utilitatem legitime possit. Hinc autem gravis et multiplex quaestio oritur: an et quibus condicionibus res externae homini subiiciantur?

an homini secundum naturam specificam considerato, i. e. omnibus hominibus aequaliter; idque vel ea condicione, ut omnia omnium sint communia, nullius autem in individuo propria (communio bonorum negativa), vel ut omnium collective sint propria, ita ut singulis potestas positiva in aequalem partem contingat (communio bonorum positiva)? an vero, licet destinatione ideali et indeterminata omnia omnibus sint communia, fieri tamen saltem ex parte possint aut etiam debeant individuis (sive personis sive coetibus socialibus) determinate propria, si peculiare acquisitionis

[ocr errors]

und ihr Verhältniss zur Religion und Sittlichkeit (1869). Fr. Hitze, Kapital und Arbeit und die Reorganisation der Gesellschaft (1881); Die Quintessenz der socialen Frage (1880), et complura dein opuscula de quaestionibus practicis huius materiae necnon elucubrationes in periodico Arbeiterwohl". In Austria verbo et scripto in iisdem studiis duces fuerunt inter alios v. Vogelsang, v. Liechtenstein. In Gallia ultimis decenniis viri catholici, qui strenue studiis socialibus promovendis et medendis malis societatis operam dabant, in duas quasi scholas divisi sunt: alteram eorum, qui ad optatam socialem reformationem nonnisi negativam cooperationem legislationis publicae admittere volunt, ducibus Ch. E. Freppel, episcopo andegavensi, Le Plays cum (a se fundato) organo periodico La réforme sociale"; alteram eorum, qui positivam quoque publicam cooperationem tamquam necessariam et secundum sana iuris publici principia debitam requirunt, ut Comes de Mun, Card. Langénieux, de Pascal, membra societatis,Oeuvres des cercles catholiques", organa periodica L'Association catholique“, „Sociologie catholique". Similiter in Italia sentiunt P. Liberatore, Civiltà cattolica" (1891); in Belgio Doutreloux, episcopus leodiensis, Pottier etc.; in Helvetia Decurtins, Eberle etc. Praeclarum fundamentum historicum pro tota hodierna ,quaestione sociali" recentius suppeditat E. Michael, Geschichte des deutschen Volkes vom 13. Jahrh. I (Culturzustände des deutschen Volkes während des 13. Jahrhunderts. 1897). In totam quaestionem socialem imprimis bene et opportune introducit Biederlack S. J., Die sociale Frage (ed. 2 1898).

[ocr errors]

factum intervenerit (dominium privatum)? - Et, si quidem hoc ultimum tenendum videatur, quibus illud fundamentis iuris naturalis fulciatur, quibus praecipue modis eiusmodi dominium acquiratur, quibusque limitibus circumscribatur? Haec omnia solutionem aliquam et quidem secundum stabilita pridem generalia iuris principia hic merito postulant.

Notandum vero philosophice probe distingendum esse dominium privatum late dictum et dominium privatum stricte acceptum seu stabile, quale historice in societate exsistere videmus. Utrumque suum primarium iuris naturalis fundamentum ex natura hominis sensitivo-rationali obtinet, sed non aequaliter: illud quidem ita, ut in eo solo fundamento tamquam per se sufficiente quiescere possit, alterum vero ita, ut ratione stabilitatis insuper aliquo succursu ex iure naturae sociali indigeat. Namque, ut ex infra dicendis patebit, aliqua rerum appropriatio ab usu rerum inseparabilis est et eatenus tamquam ius hominis connatum per se ad „ius individuale“, de quo in sectione I agitur, pertinet. Strictum autem seu stabile rerum dominium, quod etiam sine respectu ad earum usum personalem sive praesentem sive futurum possidetur, est institutio ex parte socialis. Quapropter plene de iure proprietatis agi nequit nisi in iure sociali" et opportune quidem post praemissum ius domesticum, in quo illius character stabilitatis potissimum radicatur.

Caput I.

Necessaria huius discursus praeambula.

Articulus 1.

De originaria hominis potestate in res externas.

§ 1. Si absolute et in abstracto consideratur. 130. Dubium non est, quin in abstracto spectata natura, sive hominis sive rerum externarum, res omnes creatae veluti in medio positae cogitari debeant, ut omnium hominum sine ullo discrimine. usibus ac finibus inservire tamquam media possint. Non aliud communis fere veterum doctrina significat, qua rerum communionem ad statum hominis primigenium", rerum autem proprietatem ad statum adventicium" referre solebant. Quare totius huius discursus quasi fundamentale principium haberi debet

sequens

"

« PoprzedniaDalej »