Obrazy na stronie
PDF
ePub

2. Cum iure moralis personalitatis praeterea alia iura non minus essentialia conectuntur, quibus nemo sive licite sive valide renuntiare potest; huc imprimis pertinent libertas conscientiae stricte dicta, ius circa vitam et integritatem corporis et animi. Ergo status, in quo ista etiam iura servo denegantur, intrinsecus morali ordini repugnat.

§ 3. De titulis servitutis usurpari solitis.

123. Servitus ratione sui non iniusta potest nihilominus aliunde, scilicet ratione tituli, quo inducta fuit, vel quo continuatur, esse illegitima. Unde gravis et longe difficilior quaestio oritur: quinam legitimi tituli acquirendi tantum dominium in alterius hominis externa opera censeri possint? Quae magis concrete ad hanc alteram quaestionem reduci posse videtur: utrum tituli, qui apud veteres usurpari solebant, naturali iustitiae consentiant? 1- Huc autem imprimis pertinent:

1. Voluntaria traditio. Dantur sane homines, qui vitae perpetuam sustentationem et securum senectutis futurae portum maioris aestiment quam liberam de suo labore (aliunde necessario) disponendi facultatem. Quod si igitur libere hanc alteri pro aequivalente praestatione tradant, acceptari quoque seclusa fraude

vel morali coactione legitime potest 2.

2. Emptio vel donatio. Quamquam nefas est hominem veluti rem tractare et commercio subiicere, ipsum tamen ius in hominis labores pretio aestimabile est, unde per se et absolute loquendo etiam pro pretio vel per donationem alienari potest. Dixi „per se et absolute"; nam eiusmodi licentia sine limite domino concessa, qua v. g. servos valde invitos senio confectos aliis fortasse duris

1 De hac re enucleate egerunt Molina, De iustitia tract. II, disp. 33 sq. Diana P. VII, tract. 7, de servis et mancipiis (1647). De Lugo 1. c. disp. 6. Verricelli, De apostolicis missionibus tit. V. H. Lämmer 1. c. p. 187 sqq.

2 De Lugo referendo sententiam communem (1. c. disp. VI, sect. 2, n. 14) ita scribit: „Servus constituitur per hoc, quod omnes suas operas et obsequia domino obliget per totam vitam: sicut ergo potest aliquis anticipata mercede accepta obligare se ad serviendum per annum, et tenetur ex iustitia ad reddendum obsequium promissum; cur non poterit se obligare ad obsequia per longius tempus et per totam vitam exhibenda, qua obligatione posita servus appellatur ?" Ceterum, ut idem auctor animadvertit, licet ex iure naturae hic contractus libere fieri possit, iure tamen civili romanorum ad varias cavendas fraudes irritus declaratur, nisi de certis concurrentibus condicionibus constet, quarum prima est, ut qui ita se tradit, sit 20 annis maior.

et perfidis hominibus tradere posset, iusta dici nequit. Ideo et Ecclesia legibus, canonibus illud ius multipliciter restrictum voluit.

Huc porro pertinet quaestio: utrum aliquando etiam pater suum filium, dum in sua potestate est, legitime vendere aut oppignorare possit? Ex sententia gravissimorum doctorum respondetur: id absolute loquendo et certis positis condicionibus salvo iure naturali et divino aliquando fieri posse, scilicet tantum compellente extrema quasi necessitate: ubi pater „fame oppressus“ aliam viam sustentationis non reperit. Sed in hoc etiam casu non tam stricta et definitiva venditio quam temporanea potius oppignoratio licita esse censetur. Ideo antiquo iure positivo ad redimendum filium quam primum posset obligabatur, neque emptori tunc liberum erat cessionem negare 1. Quot autem crudeles et immorales abusus nihilominus, maxime inter infideles, ex eodem iure paterno prodierint, historia testatur 2.

3. Captivitas iure belli. Hic titulus historice originem duxit ex more ethnicorum bella gerendi. Cum enim putarent victori licitum esse (saltem post bellum iustum) victum occidere, ipsa vitae donatione dominium in captivos acquiri existimabant. Id vero ex iure belli qua tali minime consequitur. Itaque eatenus eiusmodi mos cum iustitia conciliari potest, quatenus in casu particulari aliae rationes iustae bello per se extrinsecae accedebant, v. g. ratio poenae pro criminibus per ipsos captivos patratis 3. Addi

1 De Lugo (l. c. disp. 5, sect. 1, n. 4) inter effectus patriae potestatis enumerat: Pater fame oppressus, cui aliter subveniri non potest, filium, quem habet in potestate, vendere vel oppignorare potest (1. II Cod.:,de patribus, qui filios distraxerunt'). Quod tamen non potest facere mater nec avus, licet habeat in potestate sua nepotes; neque etiam pater ipse ob aliam causam, nisi propter hanc in legibus expressam. . . . Filius autem ita venditus debet liberari ab emptore, quoties ab ipso vel ab alio pretium acceptum offert. Magis enim est filius obligatus quam venditus pro illo pretio. . . . Denique potest filius patrem in meliorem iam fortunam redactum cogere, ut ipsum redimat.“

2 Verricelli 1. c. tit. V, de iustitia, q. 107, sect. 8 refert: „Parentes pro levi causa aut indignatione filios instar pecorum vendunt." Unde colligitur, vigente eiusmodi more, raro ex tali venditione legitimum servitutis titulum pro emptore oriri. Eo frequentius vero forte missionariis apostolicis occasio se offeret abiectos a suis parentibus infantes ope baptismi et educationis christianae inducendi in libertatem filiorum Dei.

3 Spedalieri, Dei diritti dell' uomo lib. 5, c. 16, § 20, ceterum acer (aliquando forte acrior) assertor iurium humanorum", haec sapienter scribit: „La schiavitù propriamente detta è ingiusta, se è in sequela di una ingiusta guerra. Se poi la guerra è giusta, non per questo solo sarà giusta la schiavitù. Quando

etiam potest, quod gentes, quae passim ab aliis hanc calamitatem patiebantur, eo modo indemnitatem sibi expostulare solerent (cf. etiam Deut. 20, 14). Immutata iam tota belli ratione, per se intellegitur hunc titulum hodie suo valore, qualiscumque olim fuerat, excidisse.

4. Aes alienum. Iure antiquo, qui aere alieno solvendo impares erant, in servitutem tradebantur, ut personali servitio exsolverent quod pecunia non possent. Per se iniustus hic titulus dici nequit, si a praxi plus minusve crudeli et ab usurae fraudibus praescindatur, quibus passim obnoxius erat. cilius cum iustitia conciliatur

Longe diffi

5. Nativitas servilis 1. Vi huius tituli dominus servae censetur acquirere simile ius in proles, quae ex illa nascuntur. Fatendum est historice in eo maxime fundari statum servitutis, quatenus stabile sociale institutum exhibet. Quamdiu igitur eiusmodi institutum quasi necessaria condicio esse videbatur, ut ipsa societas civilis ordinata exsistere posset, facile intellegitur, cur titulus nativitatis non solum iure positivo, sed etiam aliquo sensu naturaliter legitimus haberetur, utpote in sociali generis humani necessitate, quamvis per peccatum orta, fundatus 2.

Ex solo autem iure naturae, et praescindendo a poenali hominum condicione non sine positiva Dei providentia inducta

si ha vero diritto di toglier la vita al vinto nemico, e questo diritto si commuta con quello di farlo schiavo, la schiavitù non può riprovarsi, come quella, ch'è un male di gran lunga minore che il perder la vita. La religione cristiana compiange la sorte degli schiavi, ma allorchè i titoli della schiavitù son giusti, ella non ha nulla in contrario, come nulla ha contro la pena di morte, sebbene abbia grande orrore allo spargimento di sangue."

1 S. Thom., In 4, dist. 36, q. 1, a. 4. Lessius 1. c. lib. 2, c. 5, dub. 5. Grotius 1. c. lib. 2, c. 5, § 29.

[ocr errors]
[ocr errors]

2 De Maistre in suo opusculo Quatre chapitres sur la Russie" (Paris, 1859) haec de servitute scribit: Comment est-il arrivé qu'avant le christianisme l'esclavage ait toujours été considéré comme une pièce nécessaire du gouvernement et de l'état politique des nations, dans les républiques comme dans les monarchies, sans que jamais il soit venu dans la tête d'aucun philosophe de blâmer l'esclavage, ni dans celle d'aucun législateur de l'attaquer par des lois fondamentales ou de circonstance? C'est que l'homme, en général, s'il est réduit à lui-même, est trop méchant pour être libre." Hanc ipsam thesin auctor fusius illustrat et antiquorum philosophorum testimoniis, uti et populi atheniensis et romani historia ostendit, ante Christi adventum passim servitutem consideratam esse tamquam necessarium aliquod fundamentum societatis.

(Ex. 21, 4. Lev. 25, 45), admodum difficile est in eo veri iuris titulum per se legitimum agnoscere. Rationes autem, quae pro tali iure afferri solent, eo fere reducuntur, ut dicatur dominum servae ius in servitium prolis eius acquirere titulo compensationis pro enutritione et cura illi suis sumptibus ab ipsa nativitate impensa. Hanc enim compensationem per matrem fieri non posse, cum ipsa iam omnia sua opera domino debeat. Verum hanc compensationem de iure perpetuam esse debere quomodo probabunt, nisi ad positivas potius rationes recurrant? - Ad hoc enim etiam hypothesis taciti consensus minime universim et pro omni casu sufficere videtur. Nam ex eo, quod moralis impossibilitas per se liberum vitae statum fundandi et hinc ipsa suae utilitatis ratio eiusmodi hominibus plerumque suadeat, ut in suo statu permaneant, nondum sequitur dominum illos etiam forte invitos iure naturae retinere posse 1.

124.

Caput IV.

De domo seu familia completa.

Prologus.

Societas domestica, quamvis ex pluribus composita, tamen interne et externe una est, et qua talis, quemadmodum primum completum membrum organismi socialis exhibet, ita etiam primos gradus culturae apud omnes gentes eiusque incunabula signat. Vere quis dixerit: Tolle coniugii sanctitatem et stabilitatem, et familiam destruxisti. Sed non minus vere additur: Tolle domum, et toti societati eiusque nobilissimis fructibus, civilitati atque morum culturae essentialia fundamenta subtraxisti. Et si quidem praeter naturae instinctum religio horum omnium est mater, nutrix atque conservatrix, non sine peculiari Dei providentia factum est, ut a primis exordiis generis humani religio in domestica maxime societate altas radices figeret eiusque socialia vincula peculiari modo consecraret. Et vero teste historia tam antiqua quam recentiore nulla prope gens tam barbara reperitur, quae non saltem nuptias tamquam domesticae societatis primitias speciali aliquo religionis ritu initiandas duceret. Quam multiplici autem praeterea nexu divinus cultus passim omnem fere vitam domesticam comi

1 Practica norma tenenda contra iniustos abusus servitutis data est per Gregorium XVI in Brevi „In supremo apost. fastigio" d. d. 3 Dec. 1839.

tari solebat, non solum ex Sacrae Scripturae testimonio, sed etiam ex monumentis profanis, quae de Graecis, Romanis, Sinensibus, Indis, Persis, Aegyptiis etc. exstant, omnibus notum est 1. Videlicet quoniam domus ex naturae instituto prima ac praecipua morum schola esse debet, necesse erat, ut ipsa quoque ab origine primum religionis sacrarium constitueretur 2.

Ex hac praemissa consideratione et ex iis, quae praecedentibus capitibus dicta sunt, facile quisque totam de familia doctrinam in iis etiam complere poterit, quae domum totam eiusque . commune regimen respiciunt. Quare ea, quae de eodem argumento dicenda remanent, ad haec praecipua restringimus:

Articulus 1.

De fine sociali domestico.

125. Finis domesticae societatis completae non secus atque ipsa haec societas e triplici elemento coalescit, quapropter alius esse non potest quam quotidianus vitae usus et ordo finibus societatum quibus familia componitur accommodatus. In eodem fine adimplendo bonum commune domesticum consistit. In eius assecutionem proin singula familiae membra secundum propriam cuiusque condicionem physice et moraliter conspirare debent. Quam multiplicia autem media partim necessaria partim utilia ad illum finem ordinentur, coniicere obvium est; inter quae proximum locum occupant ea, quae ad ipsam sustentandam vitam et integritatem omnium, cohabitandi securitatem et opportunitatem pro praesenti et futuro tempore pertinent; accedunt ea, quae vitae etiam commoditatem, decus et honesta solatia respiciunt, quae omnia demum

1 Cf. A. Pauly, Real-Encyklopädie der klassischen Alterthumswissenschaft. Ferd. Walter, Naturrecht und Politik (1871) p. 89: „Die Familie ist ein Werk der Natur, eine Ordnung Gottes . . ., die Pflanzschule der Gesittung, der Vermittler der alten und der neu eintretenden Generationen, die Grundlage der Staaten und der Menschheit..., alle Ordnung lehnt sich an sie an." Similiter Const. Frantz, Naturlehre des Staates (1870) p. 129: „Familie und Religion sind der Doppelring, der alle Höhen und Tiefen des menschlichen Lebens umschliesst, das Natürliche wie das Göttliche."

[ocr errors]

3 De familia tota qua societate domestica cf. Gaume, Histoire de la société domestique, ed. 2 1854; idem germanice 1863. Rossbach, Vier Bücher Geschichte der Familie, 1859. Held, Staat und Gesellschaft I. Bd., 5. Abschnitt. Charles de Ribbé, De la vie domestique, 2 vol. Paris. Charles S. Devas, Studies of family life, a contribution to social science; idem germanice: Studien über das Familienleben, 1887.

« PoprzedniaDalej »