Obrazy na stronie
PDF
ePub

genuinus liberalium" quas vulgo dicunt idearum, quarum ope corrigere naturae atque historiae opus pseudophilosophi saeculi XVIII eorumque pedissequi temere praesumebant. Nil enim nisi primitivam hominum libertatem, independentiam atque aequalitatem somniantes, arctiorem illam inservientium ad unitatem familiae cooptationem antiquae servitutis reliquias esse strepebant. Et sane postquam ipsam parentum potestatem in liberos in tacito pacto (!) fundari dixerunt, mirum non est, quod iidem viri relationi sociali inter herum et famulos simplex pactum locationis et conductionis operariorum substitutum vellent. Vi huius pacti famuli domestici conductis quibuslibet operariis per omnia assimilantur; quippe certas quavis die et hora recurrentes praestationes pro pecunia debent, sub omni alio respectu familiae, cui inserviunt, extranei ab eaque independentes. Sed quis non videat per hoc neque indigentium hominum necessitatem aliis inserviendi deleri, neque famulatum minus durum reddi, sed tantum in aliud genus etiam durius et morali solatio ac spirituali fructu magis destitutum commutari. Etiam in hac re verificatur verbum Domini: „Non solo pane (scilicet materiali) vivit homo." Non impune autem naturae institutum contemni, socialis operariorum miseria, quam videmus, ad oculum demonstrat.

theologischen Grundlage der gesamten Staatswissenschaften [Leipzig 1819] p. 52). Qualis autem libertas“ operariorum ex hac eorum solutione a tutela familiae revera prodierit, idem auctor (ibid. p. 53–55) lucide ostendit: „Sklaverei, ja Wechselsklaverei ist überall da, wo das ganze Verhältniss des Menschen ein bloss sachliches, auf Sachen, auf Ertrag, auf Geld gerichtetes Verhältniss ist." Et addit: Geldsklaverei ist die schlimmste Art, weil sie mit dem Lügengefühle vermeintlicher Freiheit verbunden ist. Ob ich mich ein für allemal oder täglich von neuem verkaufe, gilt gleichviel. Statt dass man sonst meinen Leib zu eigen und deshalb die Sorge dafür übernahm, nimmt man jetzt nur das Wesentliche desselben, die Kraft, und überlässt mir den Rest des unnützen Gerippes hohnlachend zur freien Disposition."

[ocr errors]

I. Stahl (Philosophie des Rechts II, 491) similiter varia incommoda enumerat, quae ex mera locatione operarum tam pro domo quam pro famulis oriuntur. Die Abhängigkeit bleibt thatsächlich dennoch bestehen; der der Nahrung bedürftige Dienstbote muss sich der Herrschaft zuletzt fügen, und es tritt nur der Nachtheil ein, dass beide Theile sich wechselseitig nur als Mittel für ihre Bequemlichkeit und bezw. ihrer Erhaltung ansehen, die sich innerlich zu nichts als dem bestimmt Versprochenen verpflichtet sind. Der Dienstbote ist überdies durch die weitere Licenz infolge dieser Auflösung des Bandes der grössern Versuchung der Sittenlosigkeit . . . ausgesetzt."

[ocr errors]

118. Scholium. Habet hoc doctrinae caput sua gravissima documenta ad usum universae sociologiae, quae hodie tam laudabiliter in scrutandis remediis occupatur, quibus notissimus morbus socialis, per modernum liberalismum invectus, paulatim sanari possit. Et primo quidem ipsa idea societatis herilis", veteribus tam familiaris, hodie autem fere oblivioni tradita, utilissimum eiusmodi remedium suggerit. Quem non moveat inter medios splendores humanae industriae et culturae crescens quotidie multitudo hominum inopia morali et religiosa magis quam physica tabescentium? Et quis parvi pendat pericula, quae ex crescente ubique pauperismo universae societati demum immineant necesse est? Iam vero contra pauperismi imprimis calamitatem ipsa natura remedium obvium et universale simulque pro sua naturalitate et universalitate longe efficacissimum providisse dicenda est, nimirum organice extendendo domos possidentium in societatem herilem. Haec enim (per se et citra abusum hominum considerata) non poterat non esse et domui perutilis et pro innumeris hominibus alias derelictis et infelicibus condicio exsistentiae pacificae et socialiter bene ordinatae, cum affectu etiam grati animi erga herum instar patris sibi benevolum, fons denique multiplicis solatii et verae felicitatis pro praesenti et futura vita 1. Ita sane, quamdiu familia quoque et domus ideam naturae fideliter referebat, religionis et moralium idearum thesaurum veluti perennem hereditatem in sinu suo conservans nec filiis tantum sed et advenis extraneis liberaliter communicans. Ad sananda igitur vel minuenda innumera mala, quibus frigidus individualismus nomine libertatis" socialem vitam a saeculo devastavit, ad hoc ipsum naturae remedium provide recurrendum videtur, ut, quantum per novi huius temporis adiuncta et indolem licebit, aliquo modo resuscitetur, sin minus forma, saltem spiritus societatis herilis. Quamvis enim domus et vita domestica, qualis hac aetate fere ubique esse consuevit, ad formas patriarchales reduci nec possit nec debeat, nihil tamen impediret, quominus in fundandis et formandis amplioribus illis oeconomicis institutis, quae modernae industriae inserviunt, socialis relatio inter patronos et operarios conductos similitudinem herilis societatis referret, ut ipsa experientia per nonnulla laudabilia exempla magno emolumento et privato et publico iam commonstrat. Atque utinam haec christiana sapientia, in caritate et pietate fundata, latius in dies dominetur et restaurandae societatis consilio praesideat!

[ocr errors]

1 In saniore oeconomia nationali hoc probe sentitur. Ita Roscher (Die Grundlagen der Nationalökonomie [1871] p. 146) verissime dicit: „Das Ideal des Gesindeverhältnisses besteht darin, dass es von Herrschaften wie von Dienstboten als ein Stück christlichen Familienlebens bethätigt wird. Also Gewogenheit von der einen, Ergebenheit von der andern, Treue von beiden Seiten: uneigennützige Sorgen für das gegenwärtige und zukünftige Interesse des andern Theils (tamquam sua) und namentlich auch für dessen ewige Zukunft."

Articulus 2.

De servitute.

§ 1. Praeviae notiones.

119. Servitus si late accipitur, quemlibet servorum (famulorum) statum denotat. Stricte autem accepta servitus (perfecta, obnoxia) a veteribus ille famulatus dicitur, quo quis pro toto vitae tempore omnes (honestas) operas ad nutum heri praestare debeat, quin aliam mercedem praeter necessarium victum et vestitum exigere possit; quare describi potest: perpetuus famulatus pro perpetuis alimentis.

Ab hac servitutis idea originaria et theoretica probe distinguenda est servitus historica, qualem in usu fuisse apud plerasque antiquas gentes legimus. Et vero qui depravata originali lapsu humani generis studia consideraverit, minime diffitebitur, hanc ex illa fere morali quadam necessitate originem traxisse. Quid enim hominum aestimationi, christiana luce nondum illustratae, magis obvium erat, quam ut homines perpetuo famulatu dominorum suorum utilitati obnoxii et qui non sibi, sed dominis acquirerent, paulatim ut inferius quoddam hominum genus 1, ut nobiliora iumenta ac demum ut res haberentur? Haec aestimatio eo facilius invaluit, quod ei plerumque leges civiles favebant. Sic iure romano, cui persona non est nisi homo cum statu, servus homo quidem erat (scilicet philosophice), sed non persona, proin civiliter nonnisi res 2. Atque ita factum est, ut genus humanum, abiecta libertate filiorum Dei, suae rebellionis non solum iustas poenas lueret, sed etiam naturales sequelas subiret, ut pars maxima sub servitutis lege, reliqui autem sub carnis et cupiditatum suarum iugo tabescerent 3. Malum erat sociale gravissimum, sed universim loquendo ante restaurationem humani generis per Christum nullis humanis viribus declinandum.

120. Sola religio christiana par erat, quae, peccati servitute soluta, etiam civili servituti remedium afferret; quod ut invete

1 Aristoteles, Polit. 1. 1, c. 3-5.

2 v. Ihering, Geist des römischen Rechts (1880) p. 167. Vering, Geschichte und Institutionen des römischen Privatrechts (1870) p. 81. 3 S. August. (De civ. Dei 1. 19, c. 15) dine solum dominari creaturis irrationalibus, autem condicio, ait, iure intellegitur imposita dist. 36, q. 1, a. 1.

ostendit hominem ex naturae ornon hominem homini“. Servitutis peccatori". Item S. Thom. in 4,

rato sociali malo esset accommodatum, non violenta rerum revolutione, sed successivo religioso ac sociali influxu suam efficaciam exercere debuit. Itaque lex christiana primo quidem nefariam illam opinionem, qua servi pecorum instar haberentur, penitus proscripsit, omnes homines naturae dignitate et divina vocatione pares esse docendo. Deinde officia mutua inter dominos et servos inculcabat, et dum hos ab illis absque legitima causa fugere prohibebat, simul heros ad servos manu mittendos vehementer invitabat et, ubi opus erat, severis conciliorum decretis mitigare servitutem impense conabatur. Ita Christi religio effecit, non solum ut innumeri servi libertate donarentur, sed etiam ut servitus, qualis apud ethnicos esse solebat, impune saltem non amplius exsisteret 1. 121. Quantas autem radices hoc institutum in humana societate habuerit, inde colligere licet, quod aliqua servitutis species etiam inter christianos usque ad nostra fere tempora perduraverit. Qui ei subiecti erant, homines proprii seu glebae adscripti (Leibeigene) dicebantur. Hi quamquam per dominorum avaritiam et crudelitatem non raro indigne habebantur, iure tamen et civili et ecclesiastico essentiali saltem tutela minime carebant, immo sub paterna cura dominorum sincere christianorum passim feliciorem ac digniorem vitam agebant, quam innumeri hodie operarii, qui nomine magis quam re liberi sunt.

§ 2. Quaestio iuris naturalis de statu servitutis 2. 122. Ex praemissis difficile non est communem veterum scriptorum (usque ad medium fere saeculum XVIII) doctrinam de ser

1 Cf. H. Lämmer, Die Sklaverei und die Kirche, in period. „Archiv für kath. Kirchenrecht" 1864 II, 177, ubi longa series Romanorum Pontificum in hac re intervenientium notatur, cui novissime accessit Leo XIII per encyclicam ad episcopos brasilienses. Porro P. Allard, Les esclaves chrétiens depuis les premiers temps de l'Eglise, 1876. I. Margraf, Kirche und Sklaverei seit der Entdeckung Amerikas, 1865. Adde: de Maistre, Du Pape III. Balmes, Protestantisme comparé au Catholicisme, vol. I, c. 15-20. Ratzinger, Volkswirtschaft (ed. 2 1895) p. 368 sq. E. Michael, Geschichte des deutschen Volkes vom 13. Jahrh. I (Culturzustände des deutschen Volkes während des 13. Jahrhunderts, 1897), p. 38 sqq.

2 S. Thom. 1, 2, q. 94, a. 5 ad 3; 2, 2, q. 57, a. 3 ad 2 et a. 4 ad 2. Lessius, De iust. et iure lib. 2, c. 4, dub. 9. De Lugo, De iust. et iure disp. 3, sect. 2. Grotius, De iure belli ac pacis lib. 2, c. 5, § 27 sq. Pufendorf, De iure nat. et gent. lib. 6, c. 3-4. Civiltà catt. 1865, Febr. April., p. 427 sqq. Spedalieri, Dei diritti dell' uomo lib. 5.

vitute cum recentiorum auctorum sententia vel penitus vel quoad rei substantiam conciliare. Illi videlicet, unanimiter admittentes servitutem absque intrinseca iniustitia exsistere posse, eam nequaquam ut historice apud gentiles vigebat, sed e suo conceptu et per se sumptam intellegebant; verum etiam sic acceptam minime ut bonam et laudabilem commendabant. Recentiores contra, dum non minus unanimiter servitutem tamquam natura sua iniustam reprobant, talem plerumque servitutem suis argumentis aggrediuntur, qualis a veteribus auctoribus, saltem christianis, nullatenus defendebatur. Numquam enim isti vitae statum defendere conati sunt, quo homo omnis proprii iuris in dominum expers, tamquam mera possessio ita eius arbitrio subiiceretur, ut omnia agere, omittere, pati deberet" qualis passim a recentioribus

servitus describitur.

[ocr errors]

Thesis XXI. Servitus proprie dicta, quantumvis mitigata, humanae dignitati minus conformis et gravibus periculis obnoxia est; iuri autem naturae per se et intrinsecus repugnat, si ita homo alterius dominio subiicitur, ut hic nullo iuris officio erga illum teneatur.

Probatur pars I. 1. Humanae dignitati sane id ipsum parum congruit, ut quis pro solo victu et vestitu integram suam activitatem iuxta alterius arbitrium et in huius utilitatem impendere debeat.

2. Fieri vix potest, quin homines praesertim diutius in eiusmodi statu viventes suae personalis dignitatis prope obliti ad vilem indolem et ad abiecta animi sensa deprimantur.

3. Eo magis e contra inde dominorum superbia, crudelis avaritia atque arrogantia nutritur, ita ut, elanguente simul religionis efficacia, in praxi facile ad servitutis genus plane iniustum deveniatur.

Non omnem autem servitutem natura sua iniustam esse vel inde patet, quod homo, reservatis sibi iuribus saltem inalienabilibus, procul dubio ad perpetuum famulatum pro perpetuis alimentis contractu se ipsum obstringere vel etiam aliquando invitus, scilicet iusta causa et per auctoritatem publicam, eadem illa libertate privari legitime potest.

Probatur pars II. 1. Nullum datur ius hominis magis essentiale et inalienabile, quam ius personalitatis, quo ab omnibus exigere potest, ut tamquam ens morale aestimetur et tractetur. Ergo nefas est, ut homo simpliciter ut res computetur.

« PoprzedniaDalej »