Obrazy na stronie
PDF
ePub

2. E finibus secundariis: a) Ius stabilis cohabitationis; b) exigendi ea vitae domesticae obsequia, quae pro diversitate sexus et status ad mutuum praesidium et solatium per se requiruntur 1.

3. Coniugalis societatis primatus penes virum residet. Quamquam enim coniugium, si coniugalia iura considerantur, societas aequalis, instar perfectae amicitiae, recte dicitur, ipsum tamen vitae consortium ac vitae socialis activa conspiratio recte ordinata aliquam auctoritatem postulat, quae quidem ut fini consentanea sit, amicitiae suavitate temperanda est. Viro autem hoc ius competere ipso ordine dignitatis ac praecellentiae comprobatur, quem constans naturae institutum haud dubie manifestat apud omnes gentes et omni tempore.

104.

Caput II.

De societate parentali.

Haec in morali unione consistit, qua parentes cum liberis naturaliter conectuntur. Est igitur naturalis quaedam extensio societatis coniugalis eiusque complementum, id quod ipse finis remotus coniugii indicat. Idem enim finis proximus et proprius societatis parentalis est, nempe educatio prolium, quae recte definitur: sedula ac perpetua subministratio subsidiorum omnium, quae ad vitam liberorum physicam, intellectualem ac religiose-moralem recte explicandam necessaria sunt. Quod ita directe in bonum filiorum fit, est simul bonum commune parentum cum filiis. Tam substantialis enim inter eos unio exsistit, ut in vita prolium vita parentum quodammodo prorogata subsistat. In eadem unione naturalis eorum stimulus benevolentiae erga liberos tam intensus fundatur, quo Deus gravissimum hoc legis naturalis officium ipsis inculcari simulque dulcescere voluit.

Articulus 1.

De officio et iure parentum educandi suos liberos.

105. Arctissima et quodammodo substantialis unio, quae naturaliter inter parentes et liberos exsistit, iam apud veteres scriptores alicui controversiae ansam dedit, quae, etsi in se nullius

1 Hanc domesticam inter coniuges amicitiam a natura provisam copiose explanat Aristoteles Eth. Nic. 1. 8, c. 13. Cf. et opusc. S. Devas, Studies of Family Life (1886), idem germ. (1887): Studien über das Familienleben. Ein Beitrag zur Gesellschaftswissenschaft.

gravioris momenti, directe tamen modum attingit, quo de mutuis officiis parentes inter et liberos ac in specie de officio educationis philosophice agendum sit. Quaeritur nimirum, utrum inter illos veri nominis relatio iustitiae commutativae intercedat ac proinde officia, quae in ea fundantur, stricti iuris officia censeri debeant; an vero per se tamquam officia pietatis intra ordinem mere ethicum contineri videantur?

Respondemus: Quod si in sua mutua relatione parentes et liberos formaliter ut tales consideramus, negari non potest perfectam illam alteritatem, quam iustitia commutativa postulat, in illa haud parum deficere, et eatenus alteram partem propositae disiunctionis merito tenendam. Contra vero, in quantum parentes et filii considerantur solum ut homines sibi coexsistentes ac proinde secundum naturam humanam absolute spectatam non solum distincti sed etiam aequales, nulla ratio apparet, quae inter eos relationem verae iustitiae commutativae excludat. Atque ita parentes procul dubio etiam erga filios non solum pietatis sed insuper stricti iuris officio obligantur in iis, quae his tamquam hominibus absoluto iure naturae conveniunt, ut v. g. ius vivendi ab alterius hominis arbitrio independens. Hunc modum solvendi istam quaestionem S. Thomas haud ambigue suggerit, in quo simul ratio continetur complurium in hac re apparenter divergentes sententias inter se conciliandi 2. Utrimque enim relativa veritas habetur, prout in consideranda relatione inter parentes et liberos alteruter ille respectus prae altero potissimum effertur.

Itaque officium educationis in specie, quod parentibus ut talibus erga liberos incumbit, ex mente s. Doctoris per se officium pietatis dicendum videtur; neque vero propterea inferioris obligationis esse putandum est, quam si condicionem commutativae iustitiae contineret; ordine enim dignitatis et iustitiae quae ad Deum est, supra officia iuris mutua inter homines etiam excellit. Accedit, quod idem officium naturale pietatis, qua nega

1 S. theol. 2, 2, q. 57, a. 4 c., et ad 2: „Filius, in quantum filius, est aliquid patris . . . tamen prout consideratur ut quidam homo, est aliquid secundum se subsistens ab aliis distinctum. Et ideo in quantum est homo, aliquo modo ad (eum) est iustitia: et propter hoc etiam aliquae leges dantur de his, quae sunt patris ad filium.“ Ibidem citatur de ea re Aristoteles, Eth. Nic. 1. 5, c. 6 (ed. B. c. 10, 1134 b. 8).

[ocr errors]

2 Cf. de Lugo, De iust. et iure disp. 1, sect. 2, n. 31. Lessius, De iust. et iure lib. 2, c. 1, dub. 1, n. 6.

tivum est, i. e. prohibens educationi contraria eiusque neglectum, toties in officium stricti iuris convertitur, quoties ab eo dependeret pro liberis condicio „sine qua non" suo iure fruendi simpliciter humano, sive vitam physice conservandi sive qua entia moralia exsistendi. Hinc est, quod leges civiles, quarum est cuncta etiam personalia iura contra iniurias tueri, generatim, sicut inter virum et uxorem, in quibus similis unio substantialis occurrit, ita etiam inter parentes et liberos veri iuris relationem supponunt vel positive sanciunt 1.

§ 1. De officio educationis.

106. Thesis XIX. Parentes ad suorum liberorum educationem stricto naturali officio tenentur.

Praenotanda. Implicite et indirecte quidem hoc officium iam assertum et probatum censeri potest, tum ex iis, quae supra (n. 96) dicta sunt, tum ex rationibus, quibus naturaliter institutum esse coniugium stabile et perenne evincitur (n. 101; P. I, n. 408). Quare hic tantum remanet, ut idem magis explicite et directe adstruatur. Quid autem hoc officium ratione educationis homine dignae in se comprehendat, ibidem (P. I, n. 408) explicatum est nec non definitione educationis (n. 104) continetur.

Probatur I. Ex fine coniugii. Quam primum nativitate liberorum societas coniugalis ad societatem parentalem ex naturae instituto se extendit, parentes ad ea omnia officia lege naturali tenentur, quae in ipso coniugio intuitu parentalis relationis essentialiter fundata sunt. Atqui in ipso coniugio, eius scilicet fine principali, essentiale fundamentum continetur naturalis officii parentum, prolibus a se genitis insuper eam educationem procurandi, quam natura rationalis postulat (n. 96). Spectata videlicet hominis natura conveniens propagatio generis humani, quam auctor naturae instituendo stabile coniugium intendit, nequaquam sola generatione liberorum absolvitur, sed insuper exigit, ut ii ab infantia et physice et moraliter ad esse hominis completum promoveantur; quae cura, utpote in vinculo coniugii essentialiter praesignata, utrique parenti stricta legis naturalis obligatione incumbit. Ergo...

1 Cf. Das Bürgerliche Gesetzbuch des Deutschen Reiches § 1616 sqq. 1699 sqq. A supremo tribunali imperii haec legitur lata sententia 9. Febr. 1898: „Das Recht eines Kindes ist unveräusserlich."

Probatur II. Ex ordine divinae providentiae. Infantes omni ex parte opis alienae indigentes et plane incapaces nascuntur, qui sibi vel ad ipsam vitam conservandam per se provideant. Iidem tamen manifestum naturae finem sibi propositum habent, propagando generi provide accommodatum, generatim non solum ad maturam aetatem adolescendi, sed insuper ad eum gradum physicae et moralis evolutionis proficiendi, qua per se vitam homine rationali et membro societatis dignam agere atque ita ad supremum hominis finem se dirigere valeant. Et vero quamquam haec generalis naturae destinatio pro multis individuis per accidens, v. g. praematura morte vel alia accidentali causa, suo reali effectu carere potest et revera caret, non sine sapienti creatoris moderamine, respectu generis tamen rite propagandi ex parte naturalis providentiae absque effectu et inanis esse non potest. Unde recte ita ratiocinari licet:

Quoniam implicat naturae ordinem sibi ipsi contradicere et infantes in spem generis natos a creatore in ruinam totius generis penitus derelinqui, a priori certum est ab auctore naturae in societate humana aliquod auxilium sociale illi infantum necessitati tam generali et urgenti accommodatum ex instituto stabili provisum esse, i. e. speciale munus illos educandi aliis hominibus stricta naturali obligatione esse impositum. Atqui hoc munus parentibus imponi certo demonstratur. Ergo...

Prob. min. 1. Negative. Non potest tale officium lege naturae commissum esse a) omnibus hominibus indeterminate; nam nisi personis in specie determinatis demandetur, spectato gravissimo onere et vigilanti cura, quae ad illud implendum suscipienda sunt, necessario maneret inane aut ad finem penitus insufficiens; b) nec magistratibus civilibus. Nam praeterquam quod privatissimus educationis influxus et familiaris amicitiae iugiter intenta cura et providentia nil commune habet cum rigido studio tuendi ordinis publici, quod ex proprio officio magistratui civili potissimum incumbit, insuper societas civilis cum omnibus suis organis natura et origine longe posterior est societate domestica. Hanc enim ex naturae ordine ad finem sibi proprium essentialiter interne iam constitutam supponat necesse est, antequam ipsa ex praeexsistentibus familiis tamquam suis elementis oriri possit. Nequit ergo salvo ordine logico munus educandi, quod intuitu finis interni et essentialis familiae immediate naturaliter necessarium esse intellegitur, postero alicui instituto sociali, praesenti necessi

tati nondum coexsistenti nec omnino possibili, nisi huic antecedenter satisfactum fuerit, naturali providentia esse commissum. Unde remanet, ut parentibus demandetur.

2. Positive. Etenim directe ipsos parentes tamquam propria eiusdem naturalis officii subiecta per naturam designari videmus. Id profecto multo evidentius, quam ullo ratiocinio fieri possit, tum parentum naturalis amor tum prolium instinctus, quo ad requirendam parentum curam feruntur, evincit, atque insuper communis animalium analogia confirmat. Parentalis amor in liberos quodammodo naturam et naturalem efficaciam illius amoris participat, quo omnis homo se ipsum amat. In utroque potentissima naturae vox naturae praeceptum per se manifestum inculcat, adeo ut idem praeterea tamquam positivum inter praecepta decalogi sanciri supremus legislator haud necessarium duxerit 1.

§ 2. De iure educationis.

107. Parentibus simul cum naturali officio educandi liberos ius pariter naturale competere hoc officium exercendi per se evidens est. Quaeri tantum potest, utrum eiusmodi ius tamquam exclusive proprium sibi vindicare queant? - Cui quaestioni ut omnimode satisfiat, duplex iuris naturalis status sedulo distinguendus est. Considerari enim illud potest, aut mere philosophice, veluti seiunctum ab ordine supernaturali superaddito iuris divini positivi, aut partim theologice, prout de facto in praesenti ordine providentiali exsistit, tamquam ordini supernaturali substratum.

A. In ordine naturali.

108. Thesis XX. Parentes munus educandi suos liberos, qua naturale est, exclusivo iure sibi vindicare possunt.

Probatur I. Per ipsam naturam hoc munus solis parentibus speciali modo et ob rationem illis propriam commissum est, ita videlicet, ut illud formaliter in ipso primario fine coniugii et in naturali genitorum ad proles relatione fundari intellegatur. Ergo et ius illud exercendi, ut naturae fini et ipsi muneri consentaneum sit, exclusive ad parentes pertinere certo consequitur.

1 S. Thom., S. theol. 1, 2, q. 100, a. 5 ad 4: Filius est aliquid patris, et patres amant filios ut aliquid ipsorum, sicut dicit Philosophus in 8 Eth. c. 12. Unde iisdem rationibus non ponuntur aliqua praecepta decalogi pertinentia ad amorem filiorum, sicut neque etiam aliqua ordinantia hominem ad se ipsum.“

« PoprzedniaDalej »