Obrazy na stronie
PDF
ePub

varet mensuram. Varia igitur fuerunt resecanda; et in eorum numero jamdudum communi proponebantur voto Officia Semiduplicia, que per ritum hucusquè nimis similia Duplicibus, Simplicibus propiora nunc fiunt.

Hic sistere non licuit; ut enim necessariam attingeremus imminutionem, plura Duplicia ad Semiduplicium classem revocavimus, subsequentes plerorumque vestigia Breviariorum. Debuere insuper nonnulla, quæ obsoleverunt, deleri aut vigentibus aptari usibus: alia, minùs commodè posita, collocari rectiùs, aut nová disponi methodo: plura tandem, præsenti temporum statui opportuniora, iis substitui, quibus primævam utilitatem variantes detraxerunt mores. Sic Canones non paucos mutari oportuit: sic Homiliis pluribus antiquis subrogatæ sunt nova, pro quibus selecta sunt ex SS. Patribus loca, fidei alendæ ac firmandæ potissimùm apta, ut indè in Religionis periclitantis tutamen prodiret omnis armatura fortium, quantùm sinebat nativa libri angustia. Non immemores tamen præcipuæ Breviarii dotis, animos scilicet instruendi disciplinis, et piis accendendi affectibus, in id diligenter intendimus, ut menti et cordi pabulum suum ministraretur, et sic ardor, mixtus lumini, tenera simul et eruditæ pietati satisfaceret.

Utcunquè se habent ista, aliaque huic editioni propria, nihil ex singulis etiam minutis statuimus, nisi re accuratè perpensá, ac gravi propellente causa: semper autem nobis in animo fuit, et incommodis veteri editioni exprobratis occurrere, et simul vestra, Fratres, perficere optata, quæ nobis interrogantibus sunt plures ex vobis testati. Frustrà posthæc faceremus verba ad vos de reliquis monendos, sive servatis, sive paululùm variatis, Breviarii partibus: has quotidiana recitatio compertas faciet, salutarisque usus magni pendere docebit. Quibus autem numeris ac laboribus sit Breviarium primitus constitutum, et quo pietatis sensu pervolvendum, venerandæ memoria Præsul, cujus auc

toritate editum est, luculenter exponit in Mandato, quod proptereà retinendum censuimus.

Prætereà, quas jam à quadraginta circiter annis unus ex Prædecessoribus nostris ediderat Rubricas, has in quibusdam explanatas articulis, ad congruentiorem formam redactas, et præsentibus accommodatas usibus, denuò edi voluimus; et prout tàm in Calendario Tabulaque illud subsequente quàm in Tractatu duplici sunt digestæ, eas stabili unanimitate ab omnibus in nostra Diocesi observari jubemus. Nihil tamen est, quod veteris usu editionis interdicat: qui eâ utuntur, uti pergant, si lubet; dummodò, quod facile est, Rubricis mox prædictis hanc accommodent recitationem: hos, sicut et alios, diriget annuarius Ordo, qui ad eum duplicem conficietur finem.

De cætero, Fratres, enitamini, ut quidquid de veteris Breviarii mensura decisum est, id, seu canendo, seu recitando, gravitas pietasque compenset. Quid prodest strepitus verborum, ait Augustinus, si cor est mutum? Digno igitur mentis affectu fiat Deo jucunda decoraque hæc nostra laudatio. Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei: per Christum et cum Christo offeramus hostiam laudis semper Deo, ut inter varias hujus sæculi ærumnas, inter imminentia circumquaquè pericula, et suaviori reficiamur solatio, et uberiorem gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

Datum sub signo nostro, Nanceii, in Palatio nostro Episcopali, die sextâ Maii, anno millesimo octingentesimo vigesimo primo.

† ANT. EUST. EP. NANCEIENSIS.

De Mandato Illustrissimi ac Reverendissimi DD. Episcopi Nanceïensis.

BONNEFOY.

SCIPIO HIERONYMUS,

Dei gratiâ, et auctoritate sanctae Sedis Apostolica, Episcopus Comes Tullensis, S. R. I. Princeps, etc. UNIVERSO CLERO CIVITATIS ET DIOECESIS NOSTRE TULLENSIS. Salutem et Benedictionem in Christo Jesu.

UNa equidem, et quæ neminem præterit, lex est ho

minibus imposita, ut sacrificio laudis ab omnibus honoretur magnus Dominus et laudabilis nimis, cujus est orbis ter→ rarum, et universi qui habitant in eo. Hinc utiquè ab omnibus enixè rogandus, qui sit in misericordia dives in omnes qui invocant illum: indè exorandus humiliter, qui. sedeat super thronum judicans justitiam : hine gratè benedicendus, qui det omnibus affluenter, et non improperet: indè sine intermissione invocandus, qui operetur in nobis velle et perficere pro bond voluntate.

Quia enim nullum credimus ad salutem, nisi Deo invitante, venire; nullum invitatum salutem suam, nisi Deo, auxiliante, operari; nullum, nisi orantem, auxilium pro— mereri; omnium quotquot sumus, quanti refert adjutorem deprecari Deum ex quo nostra sufficientia est?

Verùm illa, quæ ex summo Dei imperio, et ex nostrá virium et rerum inopid omnibus communis est, multò vobis impensius incumbit orandi necessitas; vobis, inquam, Fratres carissimi, qui divinis mancipati specialius, et ab anxiis sæculi negotiis liberi, pro Deo ad populum lega tione, et pro populo ad Deum mediatione ex institutá vestræ conditionis sorte fungimini. Sacrorum enim administris injunctum quis nesciat, ut, dùm aliàs alii avo¬ cantur, manus ipsi ad cælum supplices attollant, modò Numen pugnantibus deprecaturi propitium, modò pecca...

toribus iratum exarmaturi.

munus "

Eò quippè Clericis demandatum est precationis publica quò vocem et pietatem populo quasi vicariam commodent, verendasque Angelorum vices imitati, incensa multa, quæ sunt orationes Sanctorum, ante sedem Agni suppliciter offerant. Permagnum sanè religionis opus; quod quantò præstantius, tantò ab Ecclesia fuit ordinandum accuratiùs ; ut sacrificium illud laudis odorem coram Deo suavissimum exhalaret.

Hine, quia rudioribus sæculis in Libros Officii Eccle

siastici nonnulla irrepserant non satis exactè digesta, quæ divinorum parùm saperent Canticorum majestatem; sacrosancta Synodus Tridentina ex iis omninò voluit expunctum quidquid divini cultús decori minùs congruum videretur, aut dignitati. Quod cùm in multis olim tentatum legimus, tùm in iis vidimus perfectum Breviariis quæ non minorilaude quàm diligentiá nuper edidére plures Galliarum Episcopi.

Quorum perutilem laborem æmulati, cùm nulla vel pauca superessent veteris Breviarii Tullensis exemplaria, novum ordinari et excudi curavimus, quod ad incorruptas fidei morumque regulas exactum, meliori ordine digestum, diligentiori examine probatum, recitantium pietatem verbi divini pabulo aleret, veritate firmaret, exemplis accenderet; illaque Sacerdotibus offerret subsidia, quibus populos sibi commissos seientia salutis possent instruere facilius. Tantá porrò sedulitate, eoque conatu opus elaboratum est, ut jam in lucem prodeat, vestris omnium votis excipiendum illud curæ Pastoralis nostræ munus ; cujus formam et texturam, licèt in Officiorum decursu fusius explicatam, in ipso tamen operis limine breviter delineare abs re non fuerit.

Ac primò quidem, omnes singulis annis Scripturæ sacræ Libros legi, et integrum singulis hebdomadis providimus recitari Psalterium, eo digestum ordine, quo, distributis ad Horas breves, et juxta antiquissimum Concilii Narbonensis Canonem divisis in plures Doxologias longioribus Psalmis, simul et nimic Officiorum inæqualitati, et prolixioris Psalmodiæ gravamini præcaveretur.

Quoniam autem amica, ut ait sanctus Cyprianus, et familiaris oratio est Deum de suo rogare: Invitatoria, Antiphonas, Versiculos, Capitula et Responsoria sacris Codicibus desumpta voluimus; et ista quidem ex gemino tùm veteris, tùm novi testamenti textu conflata, ut collatis cum veritate figuris, cum eventu promissis, mirus utriusque concentus cuique mox obvius occurreret : quod eo frequenter successu peractum est, ut Scripturæ veteris Testamenti in primis Vesperis et in Officio Nocturno prælectæ, quasi noctiaurora in Laudibus, et quasi tenebris lux in cæteris Horis aptatus accederet novi Testamenti textus. Licèt firma asserendis Dogmatibus Catholicis argumen

ta

et frequentes moribus componendis adhortationes in hocce Breviario nostro disponere studuerimus; ne tamen, qui ex instituto ad precationem publicam comparatus est Liber, is in controversiarum vel adhortationum lectionem plus æquò desineret, et imprudenter subtraheretur

cordi quod totum vel nimiùm menti tribueretur ; in eo maximè insudavimus, ut precationis formam et sensum exprimerent textus sacri ad Antiphonas, Responsoria et Versiculos assumpti; quibus avocatus fortè, quasi intersertis precibus ad Deum revocatus, alacriùs assurgeret recitantium animus, et illis, quasi sparsis hinc indè scin➡ tillis, tepescens aliquandò pietatis ignis exardesceret.

Cùm multi essent Hymni, vel ineleganti stylo, vel etiam deficiente metro compositi, subtractis quibusdam, aliisque emendatis, plures alios suffecimus, quorum sit modulatio facilior, stylus ad metri regulas exactior, sensus ad pietatem aptior.

tæ,

Lectiones è Patrum Sermonibus et Homiliis excerptæ, cavimus ut cum delectu fierent, ex genuinis eorum operibus, et ad optimarum editionum fidem diligenter recogniMysteriis vel Festis cujusque diei congrua, et (quod nobis quasi proprium) pro multiplicitate Festorum się multiplices et varice; ut et pascendæ Ministrorum doctrinæ, et instruendis in Lege Christianá populis benè consultum videatur.

Acta Sanctorum, nonnisi ex coætaneis, supparibus, aut saltem melioris notæ auctoribus, ad puriores Historic fontes exacta, severiori castigavimus examine: cùm melius sit, teste sancto Augustino, quodcunque verum 9 quàm quidquid pro arbitrio fingi potest; nec unquàm', ut inquit Innocentius III. sub nomine pietatis tolerari debeat falsitas.

Unum singulis anni diebus Canonem ad absolutionem Capituli legendum apposuimus: quod et antiqua Ecclesiæ disciplina instituit, et recens plurium Dioeceseon firmavit exemplum; sicque provisum est, ut Clerici omnes perutili disciplinæ Ecclesiastica notitia facilius imbuti, ad illius normam diligentiùs mores componere studerent. Hos verò Canones, quò majoris essent apud vos momenti, ex Conciliis generalibus, quorum veneranda est ubiquè terrarum auctoritas, aut ex antiquis Provincia Trevirensis et Dicecesis nostræ Synodis, quarum Decreta nosse nos, et pro cæteris observare decet, ut plurimùm decerpere curavimus.

Restituta est sua diei Dominicæ prærogativa, ut nempè ad Duplicium gradum evecta, Festa quælibet excluderet, nisi quæ à populo ex toto vel ex parte feriarentur, aut primam secundamve in Ecclesia nostra celebritatis classem obtinerent.

Edocti antiquitate regulari, ut cum Patribus Toletanis loquamur sacrisque Conciliis Laodiceno, Bracarensi et aliis, Quadragesimam, utpote lustuosis pœnitentiæ labo

« PoprzedniaDalej »