ANTONIUS-EUSTACHIUS, DEI GRATIA, Et sanctæ Sedis Apostolicæ auctoritate Episcopus Nanceïensis, Ordinis B. M. V. de monte Carmelo et S. Lazari Hierosolymitani Commendator, CLERO NANCEIENSI Salutem et Benedictionem in Pastorum principe CHRISTO JESU. DEFICIENTIBUS jam omninò apud Bibliopolas exemplaribus Breviarii nostri, in hujus novam quæ urgebat, editionem omni studio incumbendum esse statuimus, Fratres carissimi. In hoc tàm momentoso labore, summoperè caventes ne quid detrimenti caperet honos veneranda Antiquitati debitus, potissimùm curavimus usitatam servare disciplinam, nec inconsultè transgredi terminos, quos posuerunt Antecessores nostri. Hinc omnem, quæ suá, vel ipsa novitate supervacua, vel ab aliis Officii publici partibus discrepantia pertur→→ baret, mutationem_rejecimus; nobis meritò totá mente gratulantes Ecclesiam Tullensem, nostram olim in Domino genitricem, nostram quoque nunc et jugiter in laudibus Domino persolvendis esse magistram. Unam tamen mutationem, plures alias secum importantem, jamdiù efflagitabant conspirantes ferè omnium querela de nimid litterarum tenuitate, quá legentium oculi defatigantur. Gravis hujusce incommodi, cui occurrendum erat, finem nunc faciunt typi, recèns ad hoc fusi, impressione dilucidiores, ac formá grandiores: sed indè cres cens ultra modum volumen aliam inferret molestiam, si proportionata resectio æquam non ser a varet mensuram. Varia igitur fuerunt resecanda; et in eorum numero jamdudum communi proponebantur voto Officia Semiduplicia, quæ per ritum Simplicibus hucusquè nimis similia Duplicibus propiora nunc fiunt. Hic sistere non licuit ; ut enim necessariam attingeremus imminutionem, plura Duplicia ad Semiduplicium classem revocavimus, subsequentes plerorumque vestigia Breviariorum. Debuere insuper nonnulla, quæ obsoleverunt, deleri aut vigentibus aptari usibus: alia, minùs commodè posita, collocari rectiùs, aut nová disponi methodo: plura tandem, præsenti temporum statui opportuniora, iis substitui, quibus primævam utilitatem variantes detraxerunt mores. Sic Canones non paucos mutari oportuit: sic Homiliis pluribus antiquis subrogatæ sunt nova, pro quibus selecta sunt ex SS. Patribus loca, fidei alendæ ac firmandæ potissimùm apta, ut indè in Religionis periclitantis tutamen prodiret omnis armatura fortium, quantùm sinebat nativa libri angustia. Non immemores tamen præcipuæ Breviarii dotis, animos scilicet instruendi disciplinis, et piis accendendi affectibus, in id diligenter intendimus, ut menti et cordi pabulum suum ministraretur, et sic ardor, mixtus lumini, teneræ simul et eruditæ pietati satisfaceret. Utcunque se habent_ista, aliaque huic editioni propria, nihil ex singulis etiam minutis statuimus, nisi re accuratè perpensá, ac gravi propellente causa: : semper autem nobis in animo fuit, et incommodis veteri editioni exprobratis occurrere, et simul vestra, Fratres, perficere optata, quæ nobis interrogantibus sunt plures ex vobis testati. Frustrà posthæc faceremus verba ad vos de reliquis monendos, sive servatis, sive paululum variatis, Breviarii partibus: has quotidiana recitatio compertas faciet, salutarisque usus magni pendere docebit. Quibus autem numeris ac laboribus sit Breviarium primitus constitutum, et quo pietatis sensu pervolvendum, venerandæ memoria Præsul, cujus auc toritate editum est, luculenter exponit in Mandato, quod proptereà retinendum censuimus. Prætereà, quas jam à quadraginta circiter annis unus ex Prædecessoribus nostris ediderat Rubricas, has in quibusdam explanatas articulis, ad congruentiorem formam redactas, et præsentibus accommodatas usibus, denuò edi voluimus; et prout tàm in Calendario Tabuláque illud subsequente quàm in Tractatu duplici sunt digestæ, eas stabili unanimitate ab omnibus in nostra Diocesi observari jubemus. Nihil tamen est, quod veteris usu editionis interdicat: qui ed utuntur, uti pergant, si lubet; dummodò, quod facile est, Rubricis mox prædictis hanc accommodent recitationem: hos, sicut et alios, diriget annuarius Ordo, qui ad eum duplicem conficietur finem. De cætero, Fratres, enitamini, ut quidquid de veteris Breviarii mensura decisum est, id, seu canendo, seu recitando, gravitas pietasque compenset. Quid prodest strepitus verborum, ait Augustinus, si cor est mutum? Digno igitur mentis affectu fiat Deo jucunda decoraque hæc nostra laudatio. Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei: per Christum et cum Christo offeramus hostiam laudis semper Deo, ut inter varias hujus sæculi ærumnas, inter imminentia circumquaquè pericula, et suaviori reficiamur solatio, et uberiorem gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Datum sub signo nostro, Nanceii, in Palatio nostro Episcopali, die sextâ Maii, anno millesimo octingentesimo vigesimo primo. † ANT. EUST. EP. NANCEIENSIS. De Mandato Illustrissimi ac Reverendissimi DD. Episcopi Nanceïensis. BONNEFOΥ. SCIPIO HIERONYMUS, Dei gratiâ, et auctoritate sanctae Sedis Apostolica, Episcopus Comes Tullensis, S. R. I. Princeps, etc. UNIVERSO CLERO CIVITATIS ET DIOECESIS NOSTRE TULLENSIS. Salutem et Benedictionem in Christo Jesu. UNa equidem, et quæ neminem præterit, lex est ho– minibus imposita, ut sacrificio laudis ab omnibus honoretur magnus Dominus et laudabilis nimis, cujus est orbis ter→ rarum, et universi qui habitant in eo. Hinc utiquè ab omnibus enixè rogandus, qui sit in misericordia dives in omnes qui invocant illum: indè exorandus humiliter, qui sedeat super thronum judicans justitiam : hine gratè benedicendus, qui det omnibus affluenter, et non improperet: indè sine intermissione invocandus, qui operetur in nobis velle et perficere pro bond voluntate. Quia enim nullum credimus ad salutem, nisi Deo invitante, venire; nullum invitatum salutem suam, nisi Deo, auxiliante, operari; nullum, nisi orantem, auxilium promereri; omnium quotquot sumus, quanti refert adjutorem deprecari Deum ex quo nostra sufficientia est? Verùm illa, quæ ex summo Dei imperio, et ex nostrá virium et rerum inopid omnibus communis est, multò vobis impensius incumbit orandi necessitas; vobis, inquam, Fratres carissimi, qui divinis mancipati specialius, et ab anxiis sæculi negotiis liberi, pro Deo ad populum lega tione, et pro populo ad Deum mediatione ex institutá vestræ conditionis sorte fungimini. Sacrorum enim administris injunctum quis nesciat, ut, dùm aliàs alii avocantur, manus ipsi ad cœlum supplices attollant, modò Numen pugnantibus deprecaturi propitium, modò pecca toribus iratum exarmaturi. Eò quippè Clericis demandatum est precationis publica munus, quò vocem et pietatem populo quasi vicariam commodent, verendasque Angelorum vices imitati, incensa multa, quæ sunt orationes Sanctorum, ante sedem Agni suppliciter offerant. Permagnum sanè religionis opus; quod quantò præstantius, tantò ab Ecclesia fuit ordinandum accuratiùs; ut sacrificium illud laudis odorem coram Deo suavissimum exhalaret. Hine, quia rudioribus sæculis in Libros Officii Ecole siastici nonnulla irrepserant non satis exactè digesta, quæ divinorum parùm saperent Canticorum majestatem; sacrosancta Synodus Tridentina ex iis omninò voluit expunctum quidquid divini cultús decori minus congruum videretur, aut dignitati. Quod cùm in multis olim tentatum legimus, tùm in iis vidimus perfectum Breviariis quæ non minorilaude quàm diligentiá nuper edidére plures Galliarum Episcopi. Quorum perutilem laborem æmulati, cùm nulla vel pauca superessent veteris Breviari Tullensis exemplaria, novum ordinari et excudi curavimus, quod ad incorruptas fidei morumque regulas exactum, meliori ordine digestum, diligentiori examine probatum, recitantium pietatem verbi divini pabulo aleret, veritate firmaret, exemplis accenderet; illaque Sacerdotibus offerret subsidia, quibus populos sibi commissos seientia salutis possent instruere facilius. Tantá porrò sedulitate, eoque conatu opus elaboratum est, ut jam in lucem prodeat, vestris omnium votis excipiendum illud curæ Pastoralis nostræ munus; cujus formam et texturam, licèt in Officiorum decursu fusius explicatam, in ipso tamen operis limine breviter delineare abs re non fuerit. Ac primò quidem, omnes singulis annis Scripturæ sacræ Libros legi, et integrum singulis hebdomadis providimus recitari Psalterium, eo digestum ordine, quo, distributis ad Horas breves, et juxta antiquissimum Concilii Narbonensis Canonem divisis in plures Doxologias lon gioribus Psalmis, simul et nimiæ Officiorum inæqualitati, et prolixioris Psalmodiæ gravamini præcaveretur. Quoniam autem amica, ut ait sanctus Cyprianus, et familiaris oratio est Deum de suo rogare: Invitatoria, Antiphonas, Versiculos, Capitula et Responsoria sacris Codicibus desumpta voluimus ; et ista quidem ex gemino tùm veteris, tùm novi testamenti textu conflata, ut col→ latis cum veritate figuris, cum eventu promissis, mirus utriusque concentus cuique mox obvius occurreret : quod eo frequenter successu peractum est, ut Scripturæ veteris Testamenti in primis Vesperis et in Officio Nocturno prælectæ, quasi noctiaurora in Laudibus, et quasi tenebris lux in cæteris Horis aptatus accederet novi Testamenti textus. Licèt firma asserendis Dogmatibus Catholicis argumenta, et frequentes moribus componendis adhortationes in hocce Breviario nostro disponere studuerimus ; ne tamen, qui ex instituto ad precationem publicam comparatus est Liber, is in controversiarum vel adhortationum lectionem plus æquò desineret, et imprudenter subtraheretur |