Obrazy na stronie
PDF
ePub

sed argumentis humanae rationis necessario produci; aut ad solam fidem vivam, quae per charitatem operatur, gratiam Dei necessariam

esse: a. s.

XLVII. Formul. f. d. Glaubensbek. d. Bisch.

XLVII.

Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula quae continentur in symbolo fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: Credo in unum Deum Patrem Omipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei Unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivicantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui loquutus est per Prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen.

Apostolicas et ecclesiasticas traditiones reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item sacram Scripturam juxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto; nec eam unquam, nisi juxta unanimem consensum Patrum, accipiam et interpretabor.

Profiteor quoque septem esse vere et proprie Sacramenta novae Legi a Jesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis necessaria; scilicet Baptismum, Confirmationem Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem, et Matrimonium; illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et admitto. Omnia et singula, quae de peccato originali et de justificatione in Sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt amplector et recipio. Profiteor pariter in missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis et defunctis, atque in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vere realiter, et substantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divinitate Domini

Nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia transsubstantiationem appellat. Fateor etiam, sub altera tantum specie, totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari. Similiter et Sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. Firmissime assero imagines Christi ac Deiparae semper Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam omnium ecclesiarum matrem et magistram agnosco, Romanoque Pontifici, Beati Petri Apostolorum principis successori ac Jesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo ac juro.

Caetera item omnia a sacris Canonibus et oecumenicis Conciliis ac praecipue a Sacrosancta Tridentina Synodo tradita, definita ac declarata indubitanter recipio atque profiteor: simulque contraria omnia atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas et rejectas et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio et anathematizo. Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et inviolatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime, Deo adjuvante, retinere et confiteri, atque a meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri et doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum.

Ego idem N. spondeo, voveo ac juro; sic me Deus adjuvet et haec sancta Dei Evangelia.

XLVIII. Schema Const. de sacra rom. ecclesia.

XLVIII.

Pius Episcopus etc. Sacro approb. Concilio ad perpetuam rei memoriam. Supremi pastoris apostolicum ministerium (1), in quo Dei ineffabili providentia et misericordia positi sumus, solliciti ac continuo Nos urget ut nihil praetermittamus quo via quae ad vitam et salutem ducit aeternam, omnibus hominibus pateat et qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad lucem et agnitionem veritatis perveniant. Cum igitur Deus ac Salvator noster totius salutiferae doctrinae veritatem, et mediorum salutis thesauros, in Ecclesiam suam quasi in depositorium dives contulerit, ut omnes sumant ex ea potum vitae a);

a) Cf. s. Iren. adv. haer. 1. III. c. 4.

in primis ipsa vera Ecclesia et errantibus indicanda et fidelibus instantius commendanda est, ut illi ad viam salutis adducantur, hi autem in ea confirmentur et crescant. Quare Nostri muneris esse ducimus potiora capita verae et catholicae doctrinae, de Ecclesiae natura, proprietatibus ac potestate exponere et grassantes oppositos errores subjectis canonum articulis condemnare.

Caput I. Ecclesiam esse corpus Christi mysticum (2). Unigenitus Dei Filius, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quique nulla unquam aetate miseris Adae filiis ope sua defuit (3), in ea plenitudine temporis, quae sempiterno consilio fuerat praestituta a), in similitudinem hominum factus b) visibilis apparuit in assumpta nostri corporis forma, ut terreni homines atque carnales novum hominem induentes, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis c), corpus efformarent mysticum, cuius ipse existeret caput. Ad hanc vero mystici corporis unionem efficiendam, Christus Dominus sacrum regenerationis et renovationis instituit lavacrum, quo filii hominum tot nominibus inter se divisi, maxime vero peccatis dilapsi, ab omni culparum sorde mundati membra essent ad invicem d), suoque divino capiti fide, spe, et caritate coniuncti, uno eius spiritu omnes vivicarentur, ac coelestium gratiarum et charismatum dona cumulate reciperent. Atque haec est, quae, ut fidelium mentibus obiiciatur alteque defixa haereat, satis nunquam commendari potest, praecellens Ecclesiae species, cuius caput est Christus e), ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate f).

Caput II. Christianam religionem nonnisi in Ecclesia et per Ecclesiam a Christo fundatam excoli posse (4)

Hanc Ecclesiam, quam acquisivit sanguine suo, et tanquam sponsam unice electam aeternum dilexit, auctor fidei et consummator Jesus ipsa fundavit atque instituit, et per Apostolos suos eorumque successores iugiter usque ad consummationem saeculi in universo mundo et ex omni creatura colligendam, docendam, moderandamque praecepit, ut una esset gens sancta, unus populus acceptabilis, sectator bonorum operum g). Neque enim evangelicae legis ea ratio est, ut excluso quovis societatis vinculo veri adoratores singuli seorsum Patrem adorent in spiritu et veritate; sed religionem suam ita societati a se institutae inhaerentem Redemptor noster voluit, ut cum ea

a) S. Ambros. de fid. ad b. Hieron. presbyt. ap. Mai VV. Scriptt. tom. VII. par. I. p. 159. b) Ep. ad Philipp. II. 7. c) Ep. ad Ephes. IV. 24. d) Cf. ep. ad Ephes. IV. 4-25. coll. ep. I. ad Cor. XII. 12-14. e) Ep. ad Coloss. I. 18. f) Ep. ad Ephes. IV. 16. g) Ep. ad Tit. II. 14.

penitus conserta ac veluti concreta maneret, et extra illam vera Christi religio nulla esset.

Caput III. Ecclesiam esse societatem veram, perfectam, spiritualem et supernaturalem (5).

Docemus autem ac declaramus, Ecclesiae inesse omnes verae societatis qualitates. Neque societas haec indefinita vel informis a Christo relicta est; sed quamadmodum ab ipso suam existentiam habet: ita eiusdem voluntate ac lege suam existendi formam suamque constitutionem accepit. Neque eadem membrum est sive pars alterius cuiuslibet societatis, nec cum alia quavis confusa aut commiscenda; sed adeo in semetipsa perfecta, ut dum ab omnibus humanis societatibus distinguitur, supra eas tamen quam maxime evehatur. Ab inexhausto enim misericordiae Dei Patris fonte profecta, per incarnati ipsius Verbi ministerium operamque fundata, in Spiritu sancto constituta est, qui in Apostolos primum largissime effusus, abunde etiam iugiter diffunditur in filios adoptionis, ut iidem lumine eius collustrati una mentium fide et Deo adhaereant et inter se cohaereant; ut pignus haereditatis in cordibus suis circumferentes, carnis desideria ab eius, quae in mundo est, concupiscentiae corruptione avellant, et beata una communique spe firmati, concupiscant promissam aeternam Dei gloriam, atque adeo per bona opera certam suam vocationem et electionem faciant a). Quum autem his bonorum divitiis in Ecclesia homines per Spiritum sanctum augeantur, atque his eiusdem sancti Spiritus nexibus in unitate cohaereant: Ecclesia ipsa spiritualis societas est, atque ordinis omnino supernaturalis.

Caput IV. Ecclesiam esse societatem visibilem.

Absit tamen (6), ut quis credat, Ecclesiae membra nonnisi internis ac latentibus vingulis iungi, et abditam inde societatem ac prorsus invisibilem fieri. Aeterna siquidem Dei sapientia ac virtus voluit, spiritualibus et invisibilibus viuculis, quibus fideles supremo ac invisibili Ecclesiae capiti per Spiritum sanctum adhaerent externa quoque ac visibilia respondere, ut spiritualis illa ac supernaturalis societas extrinsecus appareret, et conspicua patesceret. Hinc visibile magisterium, a quo credenda interius exteriusque profitenda fides b) publice proponatur; visibile quoque ministerium, quod visibilia Dei mysteria, quibus interior sanctificatio hominibus et debitus Deo cultus comparatur, munere publico moderatur ac curat; visibile regimen, quod membrorum inter se communionem ordinat, externamque omnem et publicam fidelium in Ecclesia vitam disponit ac dirigit; visibile demum totum Ecclesiae corpus, ad quod non iusti tantum aut praedestinati pertinent, sed etiam peccatores, professione tamen fidei et communione cum eo coniuncti. Quibus fit (7), ut Christi Ecclesia b) Cf. ep. ad Rom. X. 10.

a) Ep. II. b. Pet. Ap. I. 10.

in terris nec invisibilis nec latens sit; sed in manifestatione posita a), veluti civitas excelsa et illustris in monte b), quae abscondi non potest, ac veluti lucerna super candelabrum c), quae sole iustitiae illuminata, mundum universum luce veritatis illustrat.

Cap. V. De visibili Ecclesiae unitate.

Cum eiusmodi sit vera Christi Ecclesia, declaramus, hanc visibilem conspicuamque societatem (8), esse illam ipsam divinarum promissionum ac misericordiarum Ecclesiam, quam Christus tot praerogativis ac privilegiis distinguere et exornare voluit; eandemque ita plane in sua constitutione esse determinatam, ut quaecumque societates a fidei unitate vel a communione huius corporis seiunctae nullo modo pars eius aut membrum dici possint; neque per varias christiani nominis consociationes dispersam atque diffusam, sed totam in se collectam penitusque cohaerentem, in sua conspicua unitate indivisum ac indivisibile corpus praeferre, quod est ipsum corpus mysticum Christi. De quo Apostolus inquit, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia et in omnibus nobis d).

Caput VI. Ecclesiam

esse societatem ad salutem consequendam omnino necessariam.

Hinc omnes intelligant (9). quam necessaria ad salutem obtinendam societas sit Ecclesia Christi. Tantae nimirum necessitatis, quantae consortium et coniunctio est cum Christo capite et mystico eius corpore, praeter quod nullam aliam communionem ipse nutrit et fovet tanquam Ecclesiam suam, uuam solam dilexit et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae: ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata e). Idcirco docemus, Eeclesiam non liberam societatem esse, quasi indifferens sit ad salutem, eam sive nosse sive ignorare, sive ingredi sive relinquere; sed esse omnino necessariam, et quidem necessitate non tantum praecepti dominici, quo Salvator omnibus gentibus eam ingrediendam praescripsit; verum etiam medii, quia in instituto salutaris providentiae ordine communicatio sancti Spiritus, participatio veritatis et vitae non obtinetur, nisi in Ecclesia et per Ecclesiam, cuius caput est Christus.

a) S. Augustin in Ps. XVIII. ennarrat. II. n. 6. coll. de unit. Eccl. un. c. 16. n. 40., con. Crescon. Donatist. 1. II. c. 36. n. 45., con litt. Petil. 1. II. c. 32. n. 74. c. 104. n. 239. b) S. Cyrill. alex. com. in Is. 1. III. c. 25. e) Cf. ep.

n. 4. c) Cf. Matth. V. 15. ad Ephes. V. 29. et 25. 27.

d) Ep. ad Ephes. IV. 4--6.

« PoprzedniaDalej »