Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][merged small][merged small]

NoN semper imbres nubibus hispidos Manant in agros; aut mare Caspium

Vexant inaequales procellae

Usque; nec Armeniis in oris,

Amice Valgi, stat glacies iners Menses per omnes; aut Aquilonibus Querceta Gargani laborant,

Et foliis viduantur orni.

Tu semper urges flebilibus modis Mysten ademptum; nec tibi Vespero

Surgente decedunt amores,

Nec rapidum fugiente Solem.

At non ter aevo functus amabilem
Ploravit omnes Antilochum senex
Annos; nec impubem parentes
Troïlon aut Phrygiae sorores

Flevere semper. Desine mollium
Tandem querelarum; et potius nova

Cantemus Augusti tropaea

Caesaris, et rigidum Niphaten.

Medumque flumen gentibus additum
Victis minores volvere vertices,

Intraque praescriptum Gelonos
Exiguis equitare campis.

[graphic]

SC

CARMEN X.

AD LICINIUM.

RECTIUS Vives, Licini, neque altum

Semper urgendo; neque, dum procellas Cautus horrescis, nimium premendo

Litus iniquum.

Auream quisquis mediocritatem

Diligit, tutus caret obsoleti

Sordibus tecti, caret invidenda

Sobrius aula.

Saepius ventis agitatur ingens

Pinus, et celsae graviore casu

Decidunt turres, feriuntque summos

Fulgura montes.

Sperat infestis, metuit secundis

Alteram sortem bene praeparatum
Pectus. Informes hiemes reducit

Juppiter, idem

Summovet. Non, si male nunc, et olim

Sic erit. Quondam cithara tacentem

Suscitat Musam, neque semper arcum
Tendit Apollo.

[merged small][graphic]
[graphic][merged small][merged small][merged small]

QUID bellicosus Cantaber et Scythes, Hirpine Quinti, cogitet, Hadria

Divisus objecto, remittas

Quaerere, nec trepides in usum

Poscentis aevi pauca. Fugit retro
Levis juventas et decor, arida
Pellente lascivos amores

Canitie facilemque somnum.

Non semper idem floribus est honor Vernis, neque uno Luna rubens nitet

Voltu. Quid aeternis minorem

Consiliis animum fatigas?

« PoprzedniaDalej »