Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sive mutata juvenem figura

Ales in terris imitaris almae

Filius Maiae, patiens vocari
Caesaris ultor:

Serus in caelum redeas, diuque
Laetus intersis populo Quirini:

Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura

Tollat. Hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici Pater atque Princeps,
Neu sinas Medos equitare inultos,
Te duce, Caesar.

VES

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Navis, quae tibi creditum Debes Virgilium, finibus Atticis Reddas incolumem, precor,

Et serves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci
Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum

Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas nec rabiem Noti,
Quo non arbiter Hadriae

Major, tollere seu ponere volt freta.

Quem mortis timuit gradum, Qui siccis oculis monstra natantia, Qui vidit mare turgidum et Infames scopulos Acroceraunia?

Nequicquam Deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae

Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum et nefas.

Audax Iäpeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit.

Post ignem aetheria domo Subductum macies et nova febrium Terris incubuit cohors, Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum. Expertus vacuum Dædalus aëra Pennis non homini datis;

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus ardui est;

Caclum ipsum petimus stultitia, neque Per nostrum patimur scelus

Iracunda Jovem ponere fulmina.

CARMEN IV.

AD L. SESTIUM.

SOLVITUR acris hiems grata vice veris et Favoni,
Trahuntque siccas machinae carinas.

Ac neque jam stabulis gaudet pecus aut arator igni ;
Nec prata canis albicant pruinis.

Jam Cytherea choros ducit Venus imminente Luna,
Junctaeque Nymphis Gratiae decentes

Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum
Volcanus ardens urit officinas.

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,

Aut flore, terrae quem ferunt solutae.

Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

Seu poscat agna sive malit haedo.

回餐

« PoprzedniaDalej »