Si te alio pravum detorseris. Avidienus, Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, Quinquennes oleas est, et silvestria corna; Ac, nisi mutatum, parcit defundere vinum; et Cujus odorem olei nequeas perferre (licebit Ille repotia, natales aliosve dierum Festos albatus celebret) cornu ipse bilibri Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. Quali igitur victu sapiens utetur? et horum. Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. Mundus erit, qui non offendat sordibus atque
In neutram partem cultus miser. Hic neque servis, Albuti senis exemplo, dum munia didit,
Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum. Accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum Afferat. Imprimis valeas bene; nam, variae res Ut noceant homini, credas, memor illius escae, Quae simplex olim tibi sederit: at simul assis Miscueris elixa, simul conchylia turdis, Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum Hesternis vitiis animum quoque praegravat una, Atque affigit humo divinae particulam aurae. Alter, ubi dicto citius curata sopori
Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, 82
Sive diem festum rediens advexerit annus, Seu recreare volet tenuatum corpus; ubique Accedent anni, et tractari mollius aetas
Imbecilla volet. Tibi quidnam accedet ad istam, Quam puer et validus praesumis, mollitiem; seu Dura valetudo inciderit, seu tarda senectus? Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus Illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes Tardius adveniens vitiatum commodius, quam Integrum edax dominus consumeret.
Heroas natum tellus me prima tulisset! Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem Occupet humanam? grandes rhombi patinaeque Grande ferunt una cum damno dedecus: adde Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum, Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti As, laquei pretium. Jure, inquit, Trausius istis Jurgatur verbis: Ego vectigalia magna Divitiasque habeo tribus amplas regibus. Ergo Quod superat, non est melius quo insumere possis? Cur eget indignus quisquam, te divite? Quare Templa ruunt antiqua Deum? Cur, improbe, carae Non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
Uni nimirum recte tibi semper erunt res. O magnus posthac inimicis risus! Uterne
Ad casus dubios fidet sibi certius? Hic, qui Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum? An qui, contentus parvo metuensque futuri,
In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
Quo magis his credas; puer hunc ego parvus Ofellum Integris opibus novi non latius usum,
Quam nunc accisis. Videas metato in agello Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum, Non ego, narrantem, temere edi luce profesta Quidquam praeter olus, fumosae cum pede pernae. Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes, Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem Vicinus, bene erat, non piscibus urbe petitis, Sed pullo atque haedo: tum pensilis uva secundas Et nux ornabat mensas, cum duplice ficu: Post hoc ludus erat culpa potare magistra; Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, Explicuit vino contractae seria frontis. Saeviat, atque novos moveat Fortuna tumultus, Quantum hinc imminuet? Quanto aut ego parcius, aut vos, O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit? Nam propriae telluris herum natura neque illum, Nec me, nec quemquam statuit. Nos expulit ille Illum aut nequities, aut vafri inscitia juris, Postremum expellet certe vivacior heres. Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli Dictus, erit nulli proprius; sed cedet in usum Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes, Fortiaque adversis opponite pectora rebus.
Sic raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, Iratus tibi, quod vini somnique benignus Nil dignum sermone canas. Quid fiet? Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo. Dic aliquid dignum promissis: incipe. Nil est. Culpantur frustra calami, immeritusque laborat Iratis natus paries dis atque poëtis.
Atqui voltus erat multa et praeclara minantis, Si vacuum tepido cepisset villula tecto. Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? Invidiam placare paras virtute relicta?
Contemnere miser: vitanda est improba Siren.
Desidia; aut quidquid vita meliore parasti,
animo. Di te, Damasippe, Deaeque
Ponendum aequo animo.
Verum ob consilium donent tonsore. Sed unde
Tam bene me nosti? Postquam omnis res mea Janum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo,
« PoprzedniaDalej » |