Obrazy na stronie
PDF
ePub

sit collegium. Cupio vos valere feliciter et parvita- A (e) aliter videtur quibusdam, qui me putant de Deo tis meæ memoriam habere benignam atque conti

nuam.

non pie fideliterque sentire, ipso Deo, cui ab intelli-
gibili ætate plurimum confisus sum, sensum et sty-
lum meum regente, memoratas quæstiones, quas au-
dacter multi ventilant, intelligenter pauci capiunt,
breviter, veraciter perspicueque dissolvam. Neque
enim longa disputatione vos tenere debeo aut in ali-
quo fallere aut obscuritatibus retardare, cum vestras
occupationes in disponenda republica non ignorem,
vobisque post Deum (f) fidem debeam singularem.
Deus Adam rectum condidit, ut sancta Scriptura
docet,et originaliter in eo nos omnes rectos creavit.
Hic parens humani generis, rectitudinem deserens
naturalem, nullo cogente peccavit tam granditer ut
et se ipsum perderet et in se omnes utroque sexu
natos condemnaret. Deus ergo fecit excellenter bo-
nam hominis naturam,sed eamdem ipse homo vitia-
vit miserabiliter per spontaneam culpam. Denique
fuit Adam,ut ait beatus Ambrosius, et in eo fuimus
omnes. Periiit Adam,et in illo omnes perierunt. Lau-
demus igitur Dei opificium. et cognoscamus culpæ
nostræ nihil aliud deberi nisi supplicium. Sed Deus,
cui præterita,præsentia et futura æque præsto sunt
(ipse est enim qui est, nec scientiæ illius accedit
aliquid aut decedit), cum sciret in Adam massam
totius humani generis peccato corrumpendam,non
abstinuit ab ea bonum suæ creationis, bene usurus
etiam malis, et ante constitutionem mundi elegit ex
ea quos a debita pœna per gratiam liberaret, ut ait
Apostolus 186 Sicut elegit nos in ipso ante mundi
constitutionem (Ephes. 1), cæteros autem, quibus non

184 EPISTOLA CXXVII.
AD (a) ODON. PRÆSULEM.

Unice singulariterque dilecto præsuli Odoni Lupus plurimam salutem.

Maximis pluribusque vestris beneficiis adjutus, securus ad vos decurro, his etiam usurus quæ per nuntios meos vos præbiturum esse mandastis. Verum, quia non misistis equum, nec idoneum qui (b) me exolutim ferret habebam,navi ad vos, si Deus vult, cursum tenebo. Ergo vestra indulgentissima pietas, quæ me gratis et ultro fovendum recepit, navi egressum ne patiatur durioris equi succussatura vexari. Locum ubi tendamus vobis vicinum et congrua equis pabula cum vestris, sicut mandare dignati estis, vos procuraturum non dubito.Cursor noster, donec veniamus (quod opinor futurum, suffragante Dei clementia, Kal. Junii), pauperis apud vos locum implevit : et, si permissus fuerit, observabit fragmenta, ne pereant; pocula etiam, ne gratiam amittant humore, siccabit.

B

EPISTOLA CXXVIII.

(c) AD DOMINUM REGEM. Domino glorioso regi Carolo sincere fidelis Lupus. Dudum (d) in urbe Biturigum quæsistis de prædes tinatione et libero arbitrio ac redemptione sanguinis Christi quid sentirem; et ego quæ in divinis litteris didiceram et in maximis auctoribus 185 inveneram vestræ majestati strictim aperui. Et quoniam

C

(a) Ad Odon. præsulem Bellovacensem in Belgica secunda. De eo multa mentio in synodis et scriptoribus illius ævi. Fuerat autem ante abbas Corbeiensis, ut ad epistolam 111 dictum est.

(b) Me exolutim. In manuscripto erat, mexolutim ferret; quod ita legendum arbitratus sum, me exolutim ferret, id est, eum equum de quo dubitari non posset quin me facile ferre posset. Exolutim, pro exolute, id est indubie.

(c) Hanc epistolam, itemque sequentem, edidit Jacobus Sirmondus, Societatis Jesu clarissimum lumen,in calce libri de tribus Quæstionibus, ubi censet eas esse Lupi Ferrariensis. Edita porro antea fuerant in Belgio a Donato Candido, cum descripta ex veteri codice fuissent opera Antonii Grimberti, monachi Elnonensis. Titulus autem istius epistolæ in editione Sirmondi ita habet: Servati Lupi ad Carolum regem. In editione vero Belgica: Ejusdem Lupi Servati ad Dominum regem. Nos vero, cum intelligeremus editionem Belgicam propius accedere ad rationem scribendi illius ætatis, adeoque Lupi, titulum huic epistolæ fecimus, Ad dominum regem. Cæterum epistolas illas addi voluimus in fine epistolarum,velut in suo. Dubitari enim non potest quin sint Lupi, abbatis Ferrariensis.

controversias de libero arbitrio, de prædestinatione, deque sanguine Christi. Quippe nonnulli aiebant liberum arbitrium sic homini redditum per Christum, ut nihil tamen homo vi liberi arbitrii possit absque gratia Christi; quosdam ab æterno prædestinatos esse ad gloriam, alios autem ad pœnam, ita ut id quod Deus se præscierat esse judicando facturum, haud dubie eventurum sit. Tertio, sanguinem Christi pro fidelibus tantum esse fusum, non autem pro infidelibus. Quarto, neminem salvari nisi per Christum,omnes autem salvari quocunque ipse voluerit, ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur.Addidit haud dubie Lupus, ex ea occasione in partes distrahi ingenia hominum eruditorum Erat Carolus talium curiosus. Itaque ex Lupo quæsivit quænam ipsius in his quæstionibus esset opinio. Usus est Lupus facilitate Caroli; librumque ea de causa tum scripsit,anno nimirum 849,ut ipse testatur in initio ipsius libri. Sed is liber adversus illum concitavit odíum plurimorum, qui ex eo collegerunt et in vulgus sparserunt Lupum de Deo non pie fideliterque sentire, et ostentandæ eruditionis causa recedere a receptis opinionibus. Ea de causa epistolam istam, quæ est apologetica et velut epitome quædam libri de tribus Quæstionibus, ad Carolum scripsit anno sequenti.

D

(d) In urbe Biturigum. Assentior clarissimo præsidi Mauguino, qui tum hæc contigisse putat, cùm Carolus Calvus, post captam Tolosam, ad urbem Biturigum accessit anno 849 mense Decembri, ut tradit auctor Chronici Fontanellensis. Aberat ab ea urbe Lupus itinere tantum unius aut alterius diei. Itaque quoniam facilis erat accessus ad regem, illuc accessit. Carolus vero post solemnem exceptionem, ut Lupi verbis utar, quæsivit haud dubie ab eo quid novi ferret. Ille vero habitam synodum disseruit in causa Britonum; tum, excitatas graves

(e) Aliter vid. quibusd. Hincmaro nimirum Rhemensi, Pardulo Laudunensi, atque fortean aliis ut recte existimat idem Mauguinus.

(f) Fidem debeam. Recte ex hoc loco collegit idem vir clarissimus hanc epistolam fuisse scriptam a Lupo Ferrariensi: qui ea de causa fidem singularem Carolo debebat, quod monasterium Ferrariense situm esset in regno Caroli, cui idem monasterium munera militiamque debebat,

hanc gratiam misericordia impendit,in damnatione A mus, bene expendens verba Apostoli : Quid habes

B

quam ipsi peccando meruerant justo judicio dereliquit et hoc modo, ut docet Apostolus: Cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. ix). Miseretur corum quos assumit per gratiam,indurat illos quos per eamdem gratiam non emollit, sed quamvis oc culto, justo tamen judicio derelinquit. Hi ergo quorum miseretur prædestinati sunt ad gloriam secundum illud Apostoli : Quos præscivit et prædestinavit (Rom. 1), et appellantur vasa in honorem. Hi debent Deo totum quod sunt et quod habent; siquidem ejus bonitate facti sunt, cum non essent; ejus benignitate salvati sunt, cum perditi essent. Illi vero quos indurat,hoc est non emollit,qui in damnatione relinquuntur, quam originaliter vel actualiter meruerunt,dicuntur vasa in contumeliam, perfecta vel apta in interitum. Hi quod creantur, Dei donum est: quod puniuntur, malum ipsorum. Hos beatus Augustinus in multis libris et in eo quem fecit ultimum non dubitat dicere prædestinatos ad pœnam, non intelligens fatalem perditorum necessitatem, sed immutabilem relictorum desertionem. Legebat enim de Deo Si concluserit hominem, nullus est qui aperiat (Job. xii); itemque : Considera opera Dei,quod nemo possit corrigere quem ille despexerit (Eccli. 11), illud etiam Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis (Psal. LXXX). Et, ut opinor, dirigebat eum in hunc sensum illud maxime testimonium de Deo qui fecit quæ futura sunt. Cui et dicitur Reddes unicuique secundum opera sua (Psal. LXI). Quod nimirum facturus est omnibus, nisi quos fecerit 187 beatos remittendo iniquitates eorum et tegendo peccata. Qui gratiam ipsius Dei summis efferentes præconiis dicere possunt, non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.Consentiunt Augustino verbis aliis Hieronymus et Gregorius, codem autem vero Beda et Isidorus. Quod ex ipsis auctoribus, si vestræ placuerit celsitudini, facile potero demonstrare.

quod non accepisti? quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. Iv) statuit in nullo gloriandum,quando nostrum nihil sit (a). Unde bona quoque voluntas præparatur a Domino, ut memoratus Apostolus docet. Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere opus bonæ 188 voluntatis; propter quod subjungit, et perficere pro bona voluntate (Philip. 11). Ipsam etiam bonam cogitationem a Deo nobis esse doctor gentium manifestans, Non quasi sufficientes simus, inquit, cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. 1). Dei gratia nos prævenit,propter quod scriptum est: Deus meus, misericordia ejus præveniet me (Psal. LVIII, ut bona velimus et inchoemus. Dei gratia nos subsequitur, ut scriptum est, et misericordia tua subsequetur me (Psal. XXII), ne frustra velimus et cœperimus. Hæc principaliter Dei sunt, ut præmissis testimoniis claruit, et consequenter nostro, quia voluntate a nobis fiunt. Et scriptum est: Domine,pacem da nobis,omnia enim opera nostra operatus es nobis (Isa. xxvi). Reatus quidem peccati in baptismate solvitur, sed conflictus ejus propter exercendam fidem servatur, ita ut adjutorio Dei semper et comprimendis vitiis et obtinendis virtutibus egcamus. Hoc et unusquisque Deo pie militans in semetipso sentit, et Apostolus, jam Christi sacramentum consecutus,sic humiliter confitetur Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ et captivum me ducentem in tege peccati,quæ est in membris meis (Rom.v11). De libero arbitrio concorditer ita senserunt quicunque mentem divinorum eloquiorum probabiliter perceperunt.

C

Liberum sane arbitrium in bono quod contempsit primus homo peccans perdidit,in malo autem quod elegit retinuit. Quemadmodum vero, si velit quis, vel subtrahendo sibi cibum se potest perimere, peremptum autem non potest vivificare, ita potuit homo voluntate delinquens usum in bono liberi arbitrii perdere, sed id, etiam si velit,non potest suis vi- D ribus resumere. Non erit igitur in bono liberum illi arbitrium, nisi fuerit divina gratia liberatum. Dominus Jesus sciebat, ut scriptum est, quid esset in homine (Joan. 11), id salubriter aperiens, Sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. xv), nihil scilicet boni. Nam ipse mali auctor et cooperator esse non potest, qui, ut Joannes ait Baptista: Agnus Dei est, qui tollit peccata mundi (Joan. 1), et quæ scilicet facta sunt, et ne fiant. Item alibi Dominus: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. vIII). Sanctus Cyprianus,martyr gloriosissimus et doctor suavissi

(a) Cypr., lib. II Testim. ad Quirinum, c. 4.

Postremo quos redemerit Dominus sanguine suo evangelica lectione colligitur apud Matthæum : Bibite, inquit Dominus, ex hoc omnes, hic est enim sanguis meus novi testamenti,qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. xxvi). Apud Marcum: Hic est sanguis meus Novi Testamenti, 189 qui pro multis effundetur (Marc. xiv). Apud Lucam vero : Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur (Luc. xxn). Duo ergo evangelista ponunt pro multis, unus pro vobis, quia et discipuli multis annumerantur, nullus pro omnibus: Et ne id ergo temere scrutatus existimer, sanctus llieronymus, explanans locum Evangelii: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. VII), quando, inquit, formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet, et non dixit dare animam suam redemptionem pro omnibus, scd pro multis, id est, pro his qui credere voluerint. Qua expositione juxta fidem catholicam docuit solos fideles esse intelligendos, sive in gratia permansuros, sive ab ea suo vitio recessuros. Item beatus Augustinus aperiens populo sententiam Evangelii: Vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis

(Joan. 1): Quomodo, ait, istis dixit, non estis ex A
ovibus meis, quia videbat eos ad sempiternum inte-
ritum prædestinatos,non ad vitam æternam suis an-
guinis pretio comparatos. His tam claris luminibus
doctrinam suam evangelico sensu roborantibus qui
audeant contradicere nisi qui erubescunt sine lumi-
nibus apparere? Ut pace tamen et reverentia tanti
viri dictum sit, hunc intellectum evangelico fonte
manantem non videns Joannes Constantinopolitanus
episcopus, cum exponeret illud Apostoli, qualiter
gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem : Non pro
fidelibus tantum, inquit, sed pro mundo universo;
et ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem
si non omnes credunt? Ille quod suum erat implevit.
Verum cur hoc senserit, nullo divino 190 testimo-
nio comprobavit. Quod si quis excellentiæ culminis
vestri ostendit aut ostenderit (a) Faustum quemdam
de his longe diversa scribentem, ne acquieveritis
erranti: quoniam docet (b) Gelasius cum septuaginta
episcopis viris eruditissimis qui scriptores essent vel
non essent recipiendi : statuens primo commenda-
tionem Augustini et singulares laudes Hieronymi,
memorati Fausti scripta his verbis exauctoravit :
Opuscula Fausti Regensis Galli apocrypha. Hanc
fidem, quam expressi in supradictis quæstionibus,
tenueruntEcclesiæ catholicæ invictissimi defensores.
Hanc ego minimus omnium custodio, hanc volenti-
bus absque invidia ostendo; nolentibus meæ medio-
critatis conscius non ingero. Nec, ut quidam suspi-
cari se simulant, inaniter, hoc est, vanæ gloriæ stu-
dio cupio innotescere, cum terreat me plurimum illa
de Scribis et Pharisæis Domini sententia: Omnia C
opera sua faciunt ut videantur ab hominibus (Matth.
XXII); et de hypocritis: Amen dico vobis, receperunt
mercedem suam (Matth. vi). Sed asserendæ veritatis
intuitu quod in divinis auctoritatibus earumque sen-
sum sequentibus præcellentissimis auctoribus Deo
inspirante deprehendi quærentibus absque conten-
tione manifesto. Vestræ igitur opinatissimæ pruden-
tiæ si jam satisfactum est, gaudeo. Sint autem, vel
nunc, vel cum Deus noster optalam vobis quietem
contulerit, propter alia etiam negotia ecclesiastica,
evocatis ad conventum doctioribus quibusque, rec-
tene, perperamve sentiam, subtilior plurium tracta-
lus poterit invenire. Sic Deus vos, opto et oro, diu
feliciterque faciat regnare, ut secum vos in æternum
regnare concedat.

(a) Faustum quemdam. Vide notas ad epistolam

112.

(b) Gelasius cum septuaginta. Eamdem auctoritatem iisdem ferme verbis profert hic noster Lupus in fine Collectanei de tribus Quæstionibus. Sane decretum hoc de libris canonicis et apocryphis tribuitur vulgo papæ Gelasio. In veteri tamen codice ms. cathedralis ecclesiæ Urgellensis, in quo continetur sincera Isidori collectio, idem decretum tribuitur Hormisdæ pontifici Romano, qui non multo post Gelasium floruit. Sed et olim beneficio clariss. viri domni Lucæ Dacherii, monachi Benedictini, vidi vetustissimum codicem ms. Collectionis Dionysianæ in quo scriptum

191 (c) EPISTOLA CXXIX.

AD HINGMARUM.

Reverentissimo præsuli Hincmaro Lupus perpetuam in Domino salutem.

B

Scrutanti mihi diu multumque de prædestinatione, de qua in pace, in qua vocati sumus a Deo, quærimus et deliberamus, quid probabiliter esset sentiendum, ne illud Apostoli, quos præscivit et prædestinavit (Rom VIII), pateat; illud vero, vasa iræ perfecta, sive parata, sive apta in interitum (Rom. 1x); et illud quod divinitus alibi scribitur, nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Eccle. Ix), itemque, Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit (Eccli. vii), et similia passim in divinis reperta eloquiis, dignum non habeant exitum, hæc verissima videtur sententia, ut prædestinatio sit in bonis, juxta intellectum doctissimi Augustini, gratiæ præparatio, prædestinatio autem in malis, secundum nostram capacitatem, gratiæ subtractio. De quibus idem certissimus auctor ita scribit: Quibus non vult subvenire non subvenit, de quibus in sua prædestinatione aliud judicavit, ita tamen ut in utrisque creator æquissimus inveniatur, dum et illis gratiam misericordia impertitur, et istis eamdem gratiam, quanquam occulto, justo tamen judicio non largitur. Dumque in Adam omnes recti creati sumus, et libertatem arbitrii absque ullius difficultatis impedimento et interpellatione accepimus, sponte autem peccante Adam, in quo, ut Apostolus testis est, omnes peccaverunt (Rom. v), omnes, ex eo duntaxat utroque 192 sexu progeniti, conditionis dignitatem amisimus, et pœnam peccati, hoc est concupiscentiam, et mortem, non animæ solum, verum etiam corporis merito nostro. incurrimus. Hinc est quod qualis Adam a Deo creatus est non nascimur, sed originaliter peccatores, damnatique pœna peccati: quorum alterum fecit spontanea culpa nostri primi parentis, alterum culpam puniens tremenda severitas justissimi judicis. Cum ergo communiter omnes damnati simus cujus nostrum vult Deus miseretur, et quem vult indurat, hoc est, in propria duritia derelinquit. Miseretur magna bonitate, indurat nulla iniquitate. Sic itaque hos quos indurat prædestinat, non ad supplicium impellendo, sed a peccato quod meretursupplicium non retrahendo; quemadmodum induravit cor Pharaonis, non ad culpam urgendo, sed gratia emollitum a culpa non revocando. Sic recte possumus dicere, induci a Deo in tentationem

D

erat decretum hoc a Damaso papa, diu videlicet ante Gelasii tempora, editum fuisse. Unde fortassis elici possit Damasium primum omnium de hujuscemodi libris publice statuisse, deinde vero Gelas um Damasi decretum renovasse, illudque auxisse eorum auctorum nominibus qui post Damasum vixere. Quod idem de Hormisda quoque dici potest. Vide clarissimum virum Joannem Pearson, episcopum Carrensem, in vindiciis epistolarum S. Ignatii.

(c) Hanc epistolam clar. præses Mauguinus existimat a Lupo scriptam anno 849, ad consultationem Hincmari, qui Ratramni, Corbeiensis monachi, censuram passus, sententiam Lupi exquisiverit.

qui non exaudiuntur, orantes: Et ne nos inducas in A quod elegit, ut de malo bene operante Deo claresce

tentationem; non quod ipse inducat in malorum tentationem, quod utique, ut alibi docetur, intentator malorum est (Jac. 1), sed quodam locutionis genere inducere dicitur cum judicio desertos patitur in tentationem induci, quos a tentatione gratia non educit. Nemo tamen opinetur aut justis aut injustis reprobis prædestinationis veritate fatalem necessitatem induci, cum in utrisque suspicionem necessitatis libertas excludat voluntatis. Siquidem electi accipientes a Deo et velle et perficere libenter agunt unde sempiternum præmium consequantur; perversi autem deserti ab eodem Deo, non inviti, sed et ipsi libenter agunt unde in æternum merito puniantur. 193 Quis vero nisi, ut mitius loquar, tardus sit, ibi asserat necessitatem ubi videat regnare voluntatem vel adjutam misericordia vel desertam divino judicio? Bonorum ergo voluntatem sic divina commendant eloqu'a: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis (Psal. 11). Porro malorum voluntatem talem insinuant: Noluit intelligere ut bene ageret, iniquitatem meditatus est in corde suo: astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit (Psal. xxxv). Permissus est ergo injustus agere

ret quid esse inter servientem ei et non servientem, et salvati quantas habere et agere deberent ipsi Deo gratias agnoscerent, dum eamdem habentes damnationis causam, in isto aspicerent quod liberatoris gratia evasissent. Hæc assertio voluntatis ne in recens quidem natis locum non habet. Nam aut percepta baptismatis gratia si decedunt, voluntate Dei salvantur, aut eadem gratia ejusdem Dei judiciofraudati, hæreditarii peccati merito paterna commissi voluntate damnantur. Ego quod sentio simpliciter vobis aperui. Vos vicissim, si in aliquo diversi estis, ne gravemini reserare. Simile et (a) Pardulo nostro direxi. Cupio vos valere feliciter,

B

(a) Pardulo. Episcopo Laudunensi.

(b) Hæc epistola scripta fuit a Lupo nomine WeniJonis, archiepiscopi Senonensis et suffraganeorum ejus. Cæterum eam non esse integram patet ex ea quam ad illos scripsit papa Nicolaus, quæ a clarissimo viro Joanne Cordesio, canonico Lemovicensi, primum edita est in appendice epistolarum Hincmari, dein vero a R. P. Sirmondo in tom. III Conciliorum Galliæ. Scribendæ porro istius epistolæ Lupina

C

hæc causa fuit.

Herimannus, episcopus Nivernensis, ut in synodo apud Suessionem habita anno 853, mense Aprili, conquestus est Wenilo, adeo dubiæ sanitatis erat, et tam gravi capitis dolore laborabat, ut in amentiam quodammodo videretur prolapsus, adeoque episcopale collegium moribus suis dehonestaret. « Injunctum est metropolitano, » Weniloni nimirum, « ut adjunctis secum aliquot episcopis ad oppidum Nivernense accederet, et omnia ibi negotia ecclesiastica sapienter componeret. Ipsum vero coepiscopum suum Herimannum apud urbem Senonum secum haberet; donec æstivum tempus, quod valde contrarium infirmitati illius referebatur, pertransiret: et sic Domino annuente abstinentia competenti assuetum, episcopali gravitate instructum, apostolicis moribus informatum clerus et populus eum ad sedem propriam utiliter favente Dei gratia revocaret. >> Transacta ferme æstate, Herimannus, qui Caroli regis studiis haud dubie attollebatur, visus est ad bonam frugem rediisse. Quam ob rem episcopi apud Vermeriam palatium congregati sequenti mense Augusto Herimannum « suæ ditioni et potestati atque episcopali custodiæ suæque Ecclesiæ gubernationi restituerunt. Post aliquot exinde annos Nicolaus papa locatus est in sede Petri. Herimannus interim revolutus ad errores suos, Wenilonis animum in se concitavit. Et quia Herimannus Caroli gratia fovebatur, adeoque facile non erat episcopis hunc virum dejicere e cathedra Nivernensi, Wenilo, ut eum fortius opprimeret, suo suffraganeorumque nomine auctoritatem Romani pontificis imploravit, gnarus videlicet temporum suorum. Hanc occasionem avide arripuit Nicolaus papa, laudataque magnifice Wenilonis sufiraganeorumque ejus pietate ac reverentia in sedem apostolicam, exemplum in futurum ex ea

D

[ocr errors]

194 EPISTOLA CXXX (b).

AD NICOLAUM PAPAM.

Ex parte Guenilonis et suffraganeorum ejus. Suggerimus mansuetissimæ paternitati vestræ in nostra (c) diœcesi, in oppido quod Nevernum dicitur, esse quemdam episcopali officio præditum nomine H. qui frequenter admonitus, et diu expectatus ut revalesceret, implere non sufficit ipsum officium mente non integra. Dicitur autem (d) Melchiades papa

occasione statui posse intellexit. Atque ut cautius ageret, eam causam ad se traxit, eo colore quæsito quod nemo absens et inauditus condemnandus est, præsertim ab eo judice qui sit prorsus ignarus criminis. Wenilo enim de excessibus Herimanni nihil speciatim rescripserat, sed in aversione; frequenter videlicet admonitum, et diu exspectatum út revalesceret, haud tamen emendatum esse, adeoque episcopale officium implere non posse. Itaque interlocutus est Nicolaus anquirendum esse de culpis accusati. Quid autem postea actum sit, mihi compertum non est. Fortassis objurgatus Wenilo ab episcopis Gallicanis, quos non obscure perstringit Nicolaus ad Wenilonem scribens, tanquam parum deferentes auctoritati episcopi Romani, adeoque causas episcoporum in provinciis suis jure suo definire præsumentes, objurgatus, inquam, Wenilo, tum a rege quoque fortean increpitus, quod se inscio Romanum papam implorasset adversus episcopum Gallicanum, accusationem omisit.

(c) Diocesi. Id est provincia, ut monuimus ad epistolam84.Nivernensis quippe episcopus suffraganeus est archiepiscopi Senonensis. Sic Ivo Carnotensis in epistola 61 scribens ad Hugonem archiepiscopum Lugdunensem, ait: « Verum de eo quod consecrationem Nivernensis electi ad nostram diœcesim pertinentem, Augustuduni facere disposuistis. >>

<<

(d) Melchiades papa. Hoc Melchiadis decretum exstat in epistola ejus ad episcopos Hispanienses: Episcopos, inquit, nolite judicare, nolite condemnare absque sedis hujus auctoritate. Quod si feceritis, irrita erunt vestra judicia, et vos condemnabimini. Hoc enim privilegiumhuic sanctæ sedis a temporibus apostolorum statutum est servari, quod illæsum manet usque in hodiernum diem. » Haud dubie episcoporum judicia Romano pontifici reservata esse constitisset, si auctoritas istius epistolæ valuisset. Sed quoniam illa tum primum per eas tempestates emerserat (diu videlicet recondita apud Hispanias, donec Riculfus episcopus Moguntinus, qui sub Carolo Magno floruit, illinc in Gallias attulit Isidori Collectionem), de novitate periclitari prorsus videbatur; præsertim cum episcopi Gallicani, qui Collectionem illam admittere recusabant, publice exciperent epistolas illas veterum præsulum Romanorum

decrevisse ne quis unquam pontifex sine consensu A mur, aut sicut sanctus (b)Gelasius docet. removenpapæ Romani deponeretur. Unde supplicamus ut statuta illius integra, sicut penes vos habentur, nobis dirigere dignemini; ut hinc dictis ipsius confirmati, aut sicut beatus Gregorius doctor fecit (a) Ariminensi episcopo incommodo simili laborante sequa

dus sit mente percussus.Quo verum absque dubietate sciamus,expetimus et exspectamus vestrum judicium, ne in temeritatis calumniam aliquatenus incidamus,sed vestro instituti moderamine,veritatis et rectitudinis tramitem nullatenus deseramus.

Ravennæ. Decernit autem ut quoniam episcopus Ari-
minensis tanto capitis dolore fatigabatur, ut etiam,
sua ipsius confessione, ad illius Ecclesiæ regimen
assurgere non posset, adeoque successorem sib-
dari postulasset a Gregorio papa Romano; Maria-
nus eum qui electus fuerat examinet; et si inventus
fuerit idoneus,eum cum decreti pagina ad se mittat:
« Quatenus,inquit,eodem a nobis Ecclesiæ Domino
disponente, consecretur antistes. »Itaque,si ea fuis-
set episcopi Ariminensis pertinacia, ut agnoscere
nollet infirmitatem suam,neque licentiam petiisset
recedendi a sacro ministerio, Gregorius nequaquam
tentasset illi, quantumvis mente capto,superponere
episcopum.Sed eo casu docet lib. x1, epist. 8, dan-
dum esse episcopo mente capto et inutili coadjuto-
rem, qui episcopale officium exsequatur,in iis vide-
licet quæ ad jurisdictionem spectant,ut hodie loqui-
mur qui si episcopo isti ægroto superstes fuerit,
ejus possit loco succedere. Itaque exemplum illud
Ariminensis episcopi,nullius momenti erat in causa
Herimanni episcopi Nivernensis, quem constat resti-
tisse voluntati Wenilonis alium in loco ejus ordi-
nare cupientis.Sequens ætas non dubitavit quin ab
episcopali officio removendus sit is qui ci oneri impar
sit Narrat enim Matthæus Parisius Lanfranco Can-
tuariensi archiepiscopo in synodo Westmonaste-
riensi residenti anno 1075 justam deponendi episcopi
causam visam fuisse, et si is adeo idiota et ignarus
rerum sæcularium esset, ut neque Gallice loqui,
neque regi suo consilium dare valeret in negotiis
emergentibus,eaque de causa Ulstanum Wigornien-
sem episcopum decrevisse deponendum. Aliter ta-
men Deo visum narrat idem Parisius. Neque hic
mihi temperare possum quin conterranei mei Inno-
centii papa VI sapientiam commemorem: qui anno
1358 Salvianno Wormatiensi episcopo, et senio et
gravi corporis infirmitate laboranti, coadjutorem
dari jussit a Gerlaco archiepiscopo Moguntino,citra
tamen futuram successionem, secundum regulam a
Gregorio Magno præscriptam quo unico facinore,
etiamsi cætera argumenta deessent, probaverim
Innocentium prisci moris virum fuisse. Audacior
fuerat Innocentius III,quem Matthæus, Parisius vo-
cat audacem jurisconsultum. Is enim anno 1209 epi-
scopum Petracoricensem in Aquitania secunda com-
pelli mandavit ad cessionem,co quod inutilis vide-
retur, et quod bona Ecclesiæ dilapidaret.

D

(b) Gelasius.Auctoritas Gelasii petenda est ex epistola ejus ad Rusticum et Fortunatum episcopos, quæ exstat apud Gratianum 7, q. 2, cap. Nuper. In ea quippe decretum a se antea esse ait Gelasius ut in ejus Ecclesia qui morbo epileptico laborabat vicini episcopi visitationem congruam redderent, id est episcopale illic officium exercerent,ob ægritudinem proprii episcopi. Quod idem est ac si diceret ab episcopali munere removendum esse mente percussum, ut Lupi verbis utamur, quæ in eamdem cum Gregorio Magno sententiam recidunt. Secundum hanc formam episcopi in Suessionensi synodo constituti memores epistolæ sancti Gregorii, quam laudant, decreverant ut durante infirmitate Herimanni, Wenilo, Metropolitanus « Ecclesia Nivernensi,ea quibus indigeret visitatorio officio impenderet et ordinaret. » Sciebant enim prudentissimi viri transgrediendos non esse terininos quos posuerunt patres nostri, neque discedendum ab antiquis regulis, nisi cogat ingens necessitas.

B

ab Isidoro prolatas, nullius esse auctoritatis, co
quod in Codice Canonum non exstarent. Itaque
Wenilo, qui auctoritatem suam externa potentia
adjvandam esse intelligebat,id haud dubie summo-
pere optabat ut modus tandem aliquis reperiretur
quo liberum non esse episcopis Gallicanis rejicere
auctoritatem epistola Melchiadicæ. Verum quoniam
id negotium dexteritate quadam tractandum erat,
ne causæ irarum subministrarentur collegis suis,
sic temperandum esse censuit actum suum, ut licet
dubitare maxime videretur de veritate illius epi-
stolæ, materiam tamen episcopo Romano præberet
ad se trahendi judicia episcoporum. Igitur ut om-
nem obtrectandi materiam cæpiscopis suis adime-
ret, consulendum esse censuit armarium Romanæ
sedis,orandumque Nicolaum papam, tum huic sedi
præsidentem, ut exemplum authenticum epistolæ
illius Melchiadicæ ex illo armario depromptum ad
sc mittere dignaretur. Unde supplicamus,inquit,
ut statuta illius integra, sicut penes vos habentur,
nobis dirigere dignemini. » Equissima profecto
erat postulatio Wenilonis; cum si quis fictam sus-
picetur Romani cujuspiam pontificis epistolam, re-
quirere eam debeat in Ecclesiæ Romanæ chartario,
ut monuit Hieronymus in Apologia adversus Rufi-
num; quod usurpatum etiam est a sancto Bonifacio
archiepiscopo Moguntino, ut patet ex epistola ejus
15, scripta ad Nothelmum, archiepiscopum Cantua-
riensem. Suspicacem tamen Nicolai animum, ut
erat retinendæ auctoritatis suæ cupidus, perculit
intempestiva isthæc et importuna postulatio: Vide- C
bat enim ea interrogatione tentari arcam domina-
tionis, multumque e reipublica peti; scire fertean
volentibus episcopis Gallicanis quidnam de novis
illis veterum pontificum epistolis sentiret novus
pontifex Nicolaus, et an Melchiades epistolam ex
Romanæ Ecclesiæ armario, ubi manifestum erat
eam non exstare,posito omni pudore missurus esset.
Ergo vir prudentissimus, ne suspicionis istius aut
metus foret manifestus, neve ea per imprudentiam
rescriberet per quæ quam famam dehonestaret, si
falsus intelligeretur, episcopos Senonenses, quoad
hoc,sine responso reliquit; postulataque corum elu-
sit plurima ipsorum laudatione, et multum conte-
status Herimannum absentem et inauditum damnari

non debere. Audacior tamen deinde evasit religio-
sissimus iste pontifex. Scribens enim aliquot post
annis ad episcopos Gallicanos in causa Rothardi,
episcopi Suessionensis,non dubitavit asserere san-
ctam Romanam Ecclesiam penes se in suis archivis
recondita habere decretalia isthæc priscorum ponti-
ficum constituta. Etas deinde Gregorii VII ostendit
verissimam esse Tertulliani observationem: qui in
libro de velandis virginibus ait,sola fidei regula ir-
reformabili et immutabili manente, cætera conversa-
tionis et disciplinæ admittere novitatem correctionis.
Nam contenderat Nicolaus, et quidem ingentibus
animis, episcopum absentem damnari non posse.
At Gregorius VII hanc regulam constituit, Quod ab-
sentes papa possit deponere. Cæterum neque inju-
cundum neque inutile futurum reor, si post obser-
vationes istas, hanc Nicolai ad Wenilonem episto-
lam, quæ plurimum artis et industriæ habet,lecto-
ribus proponam ad legendum. Itaque visum est eam
adjici debere in calce notarum. (Vide inter Opera
Nicolai papa, Patrol. tom. CXIX).

(a) Ariminensi episcopo. Exstat Gregorii decretum istud lib. vii, epist. 49, ad Marianum, episcopum

« PoprzedniaDalej »