Obrazy na stronie
PDF
ePub

ut rediero,favente Dei gratia, ut vestræ suggestioni A fratres pareant elaborare contendam, illorumque consensum sanctitati vestræ litteris exprimam et domino(a) imperatori,cui propter singularem et ubique divulgatam pietatem devotissimi sumus,digno rescripto satisfacere curabimus. Benigne memorem nostri sanctitatem vestram felicissimeque 158 optamus, unice singulariterque nobis patres dilecti. EPISTOLA CVI.

EPISTOLA CVIII.

AD DOMNUM LATHARIUM.

Præcellentissimo domino Lothario glorioso Augusto ultimus abbatum Lupus et omnis monasterii Ferrariensis unanimitas præsentem felicitatem et futuram beatitudinem.

Quanquam inter administrationem terreni magni de cœlestis acquisitione vos rogitare magnam spem vestræ salutis tribuat his qui sincere vos diligunt quod sempiternum præmium bonis operibus comparatis, tamen hoc eos maxime lætificat, ut absque fuco adulationis quod 160 sentimus, simpliciter eloquamur, quod potestatem cnlminis vestri gratissima Deo et hominibus pietate ornatis. In hac enim perseverantes,inter eos annumerabimini quibus pro mittere dignatur Salvator, Beati misericordes,quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. v). Nos devotissimi famuli vestri specialitcr majestati vestræ gratias agimus quia fratremnostrum G. (ideo fratrem, quia audivimus conversum)a suo proposito devium et auctoritate revocastis,et mira dignatione, etiam intereessione,quæ (b) vim jussionis merito obtinet, ad nostrum collegium reduxistis. Debemus igitur vobis assignare post Deum nos ejus correctionem, ille suam salutem.Nam quod (c) sacra vestra significabant,ut resumpto habitu in officio condendarum epistolarum perseveraret, nec vos decebat,et nobis consentire erat impossibile ;quoniam propositum nostrum vix mediocriter inter claustra monasterii custoditur, nedum inter tumultus mundanos a quolibet, præsertim non satis cauto, valeat adimpleri. Dominus et Salvator noster ad tutelam et pacem populi Christiani, quem redemit, diuturna sospitate in hac vos vita contineat et in futura gloria sempiterna coronet.

EPISTOLA CVII.

ITEM UNDE SUPRA.

C

Dominis reverentissimis,Christiana religione pollentibus, Lupus Abbas ex monasterio Galliæ quod appellatur Bethlehem sive 159 Ferrariæ,plurimam salutem.

DE RECEPTIONE PEREGRINORUM.

Omnibus Dei omnipotentis fidelibus Guenilo Senorum metropolitanus episcopus salutem.

B

Monachus quidam nostræ diœcesis, nomine Dolivaldus, ex monasterio quod appellatur Ferrariæ,divino, ut credimus, instinctu (est enim valde religiosus) laborem peregrinationis assumpsit, ut pro se fratribusque suis monachis ac pro nobis apud beatissimos apostolos Petrum et Paulum cæterosque sanctos Dei misericordiam imploraret, et quod suis non posset, eorum orationibus obtineret. Hunc vestræ committimus charitati, obsecrantes ut pro amore Dei, sicut servum ejus, eum excipiatis, tractetis, atque dimittatis, sive euntem, sive redeuntem. Decet enim ut ubicunque religionem suam, hoc est Christianam, invenerit, suam quoque patriam recognoscat,et inter cæteros hunc quoque faciatis amicum qui sunt vos in æterna tabernacula recepturi.

Monachus noster, cui nomen est Dolivaldus, magna simplicitate ac laudabili devotione, vir spiritu Dei, ut omnino credimus, accensus,cum venerabilis episcopi nostri Guenilonis ac nostra benedictione pro se ac pro nobis Deum et sanctos apostolos Petrum et Paulum peccaturus Romam proficiscitur,quo majorem laborem assumpsit, hoc certius se exaudiendum confidens. Hunc vestræ sanctitati,probitati ejus testimonium perhibentes, commendamus. Ne dubitetis huic impendere quod bono cuique indigenti præben. dum est; quoniam licet sit expers litterarum,mandata Dei quæ non legit in codice demonstrat in ope- D re, omniumque inter quos versatur non amorem solum, verum etiam venerationem brevi meretur.Vos itaque sic eum quæsumus vel euntem vel revertentem tractare dignemini ut ab illo cujus verus est cultor securi perenne præmium exspectetis.

(a) Imperatori. Lothario, Ludovici Pii filio.Nam in ejus regno constitutum erat monasterium Prumiense, cui tum præerat Marcwardus.

(b) Vim jussionis merito obtinet.Ausonius in Parecbasi centonis nuptialis:«Quodque est potentissimum imperandi genus, rogabat qui jubere poterat, imperator Valentinianus. » Tacitus libro quarto Historiæ

EPISTOLA CIX.

AD MARCWARDUM ET EIGILEM.

Charissimis suis Marcwardo et Eigili Lupus omnisque Ferrariensis cœnobii societas præsentem et futuram salutem.

Tandem a placito me reverso ad monasterium, fratribusque 161 vestra diligentia conversione G. exposita,ab omnibus talium capacibus sanctitativestræ relatæ sunt dignæ gratiæ ;illi autem congratulatum, quod audiebant depositam certæ perditionis temeritatem, et resumptam obtinendæ salutis intentionem. Redeat itaque securus, si ex animo est, ut optamus, conversus :quia unde (d) angeli, totius expertes peccati,gaudium habent, crudele est nos non exsultare,qui in multis offendimus omnes.Siquidem quacunque occasione quis ad Deum recurrat, gaudendum esse nobis luxuriosus iile filius misericordia patris receptus informat; cui apud eumdem

« Preces erant, sed quibus contradici non posset.>> (c) Sacra vestra. Id est,lttteræ vestræ, præceptum vestrum, seu diploma.

(d) Angeli t. exp. peccati. Hanc emendationem debemus codici manuscripto. Nam locus iste misere laceratus ac fœdatus erat in editione Massoni,itemque in Duchesniana.

patrem non fuit (a) egestas opprobrio, quem gratis A tuto committi nobis thesauri custodiam, propterea reformata dignitas abolevit. Litteras domino imperatori vobis legendas ac sigillo munitas majestatis ejus per vos honorifice offerendas direximus, ut voluntatem nostram etiam in eis rectam inspiceretis. Folchricum et Maur, cupimus cum fratre memorato redire ut (b) piractio, quo unice delectantur (nam hoc anno penuria vini timetur),nobiscum fruantur. Raritas tamen fructuum idipsum defuturum,ut prodamus veritatem, minatur, cervisiam vero sterilis annonæ proventus. Tuto igitur naturali potu, quo salubritas animæ corporisque nonnunquam acquiritur,omnes utemur,non hausta lutulenta cisterna, sed puteali perspicuitate aut vitrei rivi decursu. Optamus vos valere feliciter et parvitatis nostræ benigne in omnibus meminisse.

quod monasterii situs vobis non erat compertus. Hunc enim si cognovissetis, non modo diuturno non conservandum, sed ne tribui quidem spatio habendum eum nobis direxissetis. Namque tametsi (e) piratarum huc difficilis videtur accessus (quibus jam, peccatis nostris talia merentibus, nihil longinquum non est propinquum, nihil arduum est invium), tamen infirmitas nostri loci et exiguitas hominum qui sint idonei resistere accendit rapacium aviditatem, præsertim cum silvis tecti possint advolare, nulla munitione, nulla hominum obstante frequentia, et vicinia saltuum recepti, sic diversi diffugere ut ipsi pecunia securi potiantur, inanem laborem inquirentibus derelinquant. Hæc ita esse et homines vestri nuper inspexerunt; et hic (f) Ivo, qui diu nobiscum versatus est, poterit approbare. Proinde vestra merito laudata et laudanda prudentia prospiciat nostræ formidini et suæ rei, ac pretiosa pericula alio transferenda procuret; ne si quod veremur contigerit, vos sera pœnitudine torqueamini, nos vero quam non meremurincurramus offensionem. Eximietatem vestram cupio valere feliciter.

B

162 EPISTOLA CX.
(c) AD HILDUINUM.

Nobilitatis, (d) dignitatis, et moderationis apice conspicuo Hilduino, ecclesiasticorum magistro, Lupus præsentem et futuram prosperitatem.

Non est mirandum amplitudinem vestram putasse

(a) Egestas opprobrio At hodie quotus tandem homo est qui amicum,inopem ex divile factum,meminerit in intimis olim sibi fuisse ?Quin et ipsam Agrippinam Neronis principis matrem deseruit turba salutantium postquam et excubias militares et Germanos custodes removit Nero,eamque transtulit in domum quæ Antoniæ fuerat, dives evadat, tum vero primum vitare paulatim congressus veteris amici, postremo fastidire. Recteque adnotat Muretus noster in libro Variarum Lectionum,cap.iv,difficile et operosum esse reperire cognatum pauperis. Sapienter itaque Robertum Lincolniensem episcopum monebat Arnulphus episcopus Lexoviensis.caveret ne in se exemplum ederet quo confirmari posset vetus illud dictum, Honores mutant mores. Ait enim in epistola secunda: «Creat enim cor novum et novos affectus novæ conscientia dignitatis ;divitesque facti paupertatis amicos cum ipsa paupertate fastidiunt,ne quid penes eos de veteri videatur inopia resedisse. Solos autem venerantur et diligunt quos fortuna conducit.»> Vide Notas nostras ad epistolam secundam Salviani. Hic tamen testimonium perhibere debeo veritati,ut habuisse se sciat nostra ætas virum quem cum priscis conferre possit. Haud dubie Petrus de Marca,archiepiscopus Parisiensis, vir magnus fuit,et eo dignitatis pervenerat ut præterea desiderari nihil in Ecclesia Gallicana possit. In hac tamen honorum et divitiarum gloria modestiam animi semper retinuit.Apud eum fui per integrum sexennium; adeoque longap experientia cognovi quam familiariter exciperet omnium ordinum viros, et quam civiliter ageret cum universis.Aderat frequenter Athanasius rhetor presbyter Constantinopolitanus, homo cæteroqui doctus et eruditus, sed tamen pannosus et pauper.At non propterea existimabat Marca virum esse contemnendum,cui præter bonam mentem et plurimam rerum sacrarum ac divinæ humanæque philosophiæ cognitionem aderat etiam modestia vere Christiano digna et mores inculpati. Hunc ita pannosum penes se in colloquiis locabat Marca ;quoties vero eum ad prandium invitabat juxta se assidere faciebat,et quidem super alios quosdam qui vestiti erant mollibus et fortassis rebantur Athanasium sibi inferiorem esse multis parasungis. Vide Freinshemii commentarium in Curtium, lib. IV, cap 1,in illud, Causa paupertatis

[blocks in formation]

C

(d) Dignitatis apice. Quia nimirum archicapellanus erat apex omnium dignitatum palatinarum,atque ob eam causam metropolitanis quoque ubique prælatus, etiam in synodis. Quoniam vero omnium qui in clero erant causæ ad eum pertinebant, velut ad Responsalem negotiorum ecclesiasticorum, ut archicapellanum vocat Hincmarus, hinc factum ut Hilduinum Lupus vocet Ecclesiasticorum magistrum. Eamdem ob causam Hilduinum sacris negotiis a Deo prælatum legitur in Epistola Ecclesiæ Senonensis ad ipsum scripta pro electione Hieremiæ archiepiscopi. Quin et Frotarius, episcopus Tullensis eum vocat a Deo electum patrem et magistrum. Sic in imperio CP. Chartophylax Constantinopolitanus, tamen etsi diaconus tantum esset, ante antistites seu pontifices sedebat,ut docet Balsamon in canonem 18 Nicænum et in canonem 7 synodi in Trullo.

(e) Piratarum. Id est Normannorum, qui tum Gallias misere depopulabantur. Piratas autem ideo vocat quod navigio primum pervenissent in Galliam. Horum ergo metu Hilduinus thesaurum monasterii sui, id est, sacras sanctorum reliquias et pretiosam supellectilem in monasterium Ferrariense transferri jusserat, quod tutum locum esse existimaret adver sus Normannos, utpote mediterraneum, atque adeo piratis velut inviura, non secus ac Constantiensis pagi in Neustria incolæ sancti Laudi episcopi quondam fui reliquias ob eum metum primo transtulerunt Rothomagum,inde vero apud civitatem Andegavensem, Quo cum pervenirent etiam Normanni, tandem ad Tutelense monasterium in Lemovicibus delatæ sunt, ubi hodieque summa veneratione asservantur. De quo nos uberius olim egimus in dissertatione de sanctis Claro, Laudo, Ulfardo et Baumado,quorum sacræ reliquiæ servantur in cathedrali ecclesia Tutelensi.

(f) Ivo Fortean subdiaconus et monachus sancti Dionysii; cujus mentio exstat in tomo IV Spicilegii, pag. 231.

A plurimi lugeant. Emptionem ferri, quod propter messem erat difficillima, distulimus, parati in navem quam ædificamus vos recipere, nisi naulum recusetis auferre. Dirigite impendenti Septembri, si prius non fuerit opportunum, quemadmodum nobis convenit, fratres qui saltus partem assignent. (b) Infaustum etiam Faustum afferant, et responsa de omnibus quæ mandaveritis fideliter referant. Persica quæ pollicitus sum per cursorem, quem jam bene cognoscitis, misi. Ea si, ut vereor, voraverit, vel vi sibi erepta questus fuerit, extorquete precibus ut vel ossa tradat, nisi tamen et ipsa consumpserit, ut jucundissimorum persicorum sitis quandoque participes.

163 EPISTOLA CXI.
(a) AD ODONEM ABBATEM.

Charissimo suo Odoni, abbatum clarissimo, Lupus plurimam salutemr

B

Magnis et innumeris vestræ liberalitatis affectus beneficiis, si, quas animo retineo, gratias verbis explicare conarer, non epistolæ solum, verum etiam voluminis modum excederem. Amplitudo vestra nostram exiguitatem non despexit, egestatem ubertate nimia sublevavit; nec tale quid me suspicari audentem, utpote longe imparem, fidissima sibi amicitia coæquavit: cujus ego suavissimis fructibus perfruens, tametsi facultate destituor, non desino anxius meditari saltem affectum mei animi declarare. Omnium siquidem amicorum quos ab ineunte ætate divina mihi pietas contulit firmissime vos teneo principes, nec cujusquam alterius ut vestra dignatione et largissima humanitate me sentio obligatum; adeo ut cum hæc repeto, ruboris molestiam haudquaquam valeam evitare; atque unum ac singulare fessus reperio solatium, quod divina gratia, quæ me nihil hujusmodi merentem in tantum culmen societatis evexit, collatura sit ne in perpetuum erubescam. Quæso ne putetis me delinimentis fallacibus vobis illudere, quandoquidem tam sint apud me quæ leviter tango seria ut in eis digne explicandis quæsita laboret oratio. Cæterum utinam fallax fama vulgaverit in procinctu contra barbaros quosdam vestrorum graviter sauciatos, in quibus admodum dilectum nobis G. lethalibus confossum 164 vulneribus vix evasurum. Hinc vehementi dolore afflictus, opemque intercessionis cum fratribus meis C continuans, super statu eorum cupio vestris litteris mature fieri certior. Ingenti quoque vestri cura sollicitor, cum vos inermes incaute in media discrimina prorumpere solitos recogito, in quæ juvenilem agilitatem vincendi rapit aviditas. Proinde benigna devotione suadeo ut, soia dispositione eontenti,quæ tantummodo vestro proposito congruit, armatos exsequi permittatis quod instrumentis bellicis profitentur. Denique multum proficit qui prudentibus consiliis competenter sibi et aliis prospicit. Quare servate vos vestro loco, servate vos amicis, servate bonis omnibus, nec committatis quod mecum

[blocks in formation]

165 EPISTOLA CXII.

ITEM AD EUMDEM.

Charissimo suo Odoni, Lupus perpetuam salu

tem.

Nuper mihi litteras redditas si possem divinare a vobis ipsis quam ab alio compositas, conveniens forsitan reperissem responsum. Nunc ambiguo deterritus, quibus verbis uti valeam, quibusve sententiis, anxie quæro, ne apud vos metas moderationis excedam, quandoquidem vestræ personæ singulariter mihi consideratio jugiter sit habenda. Quis enim me ferendum judicaret, si vos, quibus præter gratias plurima imo omnia debeo, sinistræ suspicionis arguerem ? Nam si alium scirem epistolæ auctorem, cohibito dolore doceri flagitarem quibus tandem modis fidei studium, aperire præciperet, qui litteras, ut ita dixerim, calamo in veritate tincto perscriptas, suspectas tam inverecunde fecisset. Ego enim nihil unquam de humanis rebus homini locutus sum verius, nihil amico revelavi purius, nihil retineri decrevi constantius. In rebus aliis libenter exercendi aut delectandi gratia admitto ridicula. Porro in professione amicitiæ, contemplatione tanti tamque divini muneris, seria sola complector. Hinc quiddam acute de Persicorum numero inventum approbarem, si sic commendaretur (c) sublimitas virginalis ut non sperneretur humilitas conjugalis. Denique virginis filius non modo non damnavit conjugium, verum etiam ejus initium,

quosdam, qui tum docebant neminem in matrimonio constitutum posse salvari: quæ fuere semina hæreseos Albigensium. Contra Helvidius nuptias æquabat virginitati. Quod adeo ægre tulit Hieronymus, ut propter hanc excandescentiam, dum virginitati nimium favet, nuptias ad peccatum usque deprimere videatur, mulierem tandiu obnoxiam esse maledictioni et subjectam viri dominio innuens quandiu coitum appetit. Sed tamen Erasmus ex eo excusare contendit Hieronymum quod in initio libri adversus Helvidium testatus sit se non detrahere nuptiis, cum laudat virginitatem, ut hæc semper ad illam regulam sint accipienda quæ in hac causa durius dicta videbuntur ab Hieronymo. Ego crediderim Hieronymum, ut erat fervidi vir ingenii, audaciam illam Helvidii ferre non potuisse, atque adeo amore castitatis paulo longius esse progressum quam oportuit. Quo in genere disputationum semper vehementes fuerunt magni viri.

19

nuptias videlicet, (a) primo miraculo illustravit. Pla- A intolerabili me incommodo divina pietas liberavit,

cet 166 itaque ac vehementissime virginalis inte-
gritas; sed non despicitur, ne ab ipso quidem Deo,
conjugalis societas. Jam illud quam lepidum est
quod recipi mecum in navem imponendæ vobis
mercedis taxatione refugitis? Sed si vos necessitatis
articulus, quod futurum arbitror, constrinxerit,
quem offerentem tam insolenter repellitis, juste re-
cusantem prospicite ne impudenter implorare coga-
mini. Verum ut gravitatem stylus repetat, strenue
profligatos barbaros et ad internecionem casos
vestra imo Dei virtute gaudeo, vosque ipsos et ve-
stros ineffabiliter exsulto discrimine liberatos, nec
minus partim admonitos, partim expertos, tandem
vos credere non temere fortunam nec sæpe ten-
tandam. Pro G. reliquisquo in defensionem patriæ
sauciatis non cessabimus preces fundere quousque
vestra relatio parvitatem nostram sanitate illis
restituta lætificet. (b) Faustum dirigi postulavi, non
(c) quem refellit Augustinus, sed quem notat in De-
cretis (d) Gelasius. Vinum vobis mercandi curam de-
posueram, propterea quod desperabatis possibile
vobis futurum ad nos destinare, nostrorum dis-
cordia et barbarorum impediente audacia. Quo-
niam vero recenti me sollicitastis admonitione,
quanquam vindemiæ apud nos non est quantus
jactabatur proventus, vincere sterilitatem anni la-
bore contendam, si consilium quod vobis nuntius
meus exponet placuerit. Illud autem quod pollicitus
sum cum direxero, cognoscetis quanta proprietate
intelligam indulgentiam Apostoli, qua se avidiores
vini tuentur: Modico vino utere (1 Tim. v.) Cir- C
cumsepti enim conditionis necessitate, non aliud
quam a me missum bibendi modum dedisse nomine
167 modici me sentire animadvertetis. Licet mi-
naciter epistolam terminaverim, cupio vos valere
feliciter.

cum molesta nimis et diuturna statio imponeretur,
Vestris itaque innumeris et assiduis beneficiis me
imparem credens et confitens respondere omnipo-
tentem imploro, cujus munere tantam et in me et
in omnes opis egentes estis benevolentiam consecuti.
Cæterum homines mei frequentibus exhausti expe-
ditionibus, audita profectione domini regis Britan-
niam versus, et denuntiati olim placiti aliquam spe-
rantes dilationem, poposcerunt ut vos consulerem
ubi et quando vobis jungi deberem. Proinde vestra
indulgentissima moderatio nostras metiens difficul-
tates dignetur nobis litteris exprimere quandiu post
præstitutum placiti diem tuto morari possimus, ita
ut nec desimus placito, et aliquid spatii, vestro nos
consilio regente, lucremur. Illud etiam ne fastidiatis
subjungere, si absque periculo (e) piratarum navis
nostra expensam vehens possit tenere cursum per
Sequanam, et inde per confluentem 168 Isaræ
usque ad (f) Credilium progredi. De vestra exopta.
bili sospitate super omnia parvitatem meam læti-
ficate, meique benigne memores, bene semper va-
lete.

B

[blocks in formation]

(a) Primo miraculo. Hoc enim primum signorum fecit Christus Dominus in nuptiis Chananææ, ut scriptum est in capite secundo Evangelii secundum

Joannem.

(b) Faustum. Itaque persuasum erat Lupo Fausti Reiensis opera non esse admodum sana; ideoque infaustum Faustum eum appellavit in epistola superiore. Melius mentem suam aperuit in epistola 112 et 128, in qua loquens de Fausti istius operibus Carolum Calvum admonet ne ei acquiescat erranti. Unde colligi ferme potest Lupum abbatem Ferrariensem esse auctorem Collectanei de tribus quæstionibus. Non video autem quonam modo Collectaneum illud esse possit abbatis istius, liber vero de tribus Quæstionibus sit alterius cujuspiam, presby teri scilicet Moguntini. Vide etiam epist. 128 et Col

EPISTOLA CXIV.

AD EUMDEM.

Clarissimo abbatum Ludovico, Lupus plurimam salutem.

Vestris frequentibus imo assiduis beneficiis obligatus doleo rebus me non posse rependere gratias. Propterea id proxime conatus sum litteris agere; nec ruboris mei angustias amplitudinis vestræ dignatio fastidivit. Unde, quod solum possum, ingenue fateor arctiori parvitatem meam debiti vinculo devinxistis. Hæc tam ingens vestra benevolentia et in me et in omnes, a quo solo infunditur, ab eo credo remunerabitur. Nos, qui vestri post Deum indigemus, continuis petitionibus æternæ illius retributionis augmenta præbemus. Positus in itinere comperi dominum regem ne tunc quidem quando constituerat ad vos reversum. Proinde dilationem flagitantibus hominibus meis, ut soleo ad præsi dium consilii vestri confugio: quod sic quæso moderamini, quæ mihi agenda sint præscribentes, ut et ab offensa tutus esse valeam; et si in retun

D

lectaneum in fine.

(c) Quem refellit Augustinus. Id est Faustum Ma nichæum, adversus quem exstat insigne Augustini opus in libros XXXIII distinctum.

(d) Gelasius. Vide Notas ad epistolam 128. (e) Piratarum. Id est Normannorum, ut supra diximus. Nam i jam navigare cœperant adverso Sequana fluvio. Igitur id factum anno 851, ut patet ex Chronico Fontanellensi; in quo scriptum est, Normannos fuisse eo anno in Sequana a tertio Idus Octobris usque Nonis Junii dies ducentos octoginta septem. Vide Radbertum lib. IV Commentar. in Threnos Jeremiæ.

(f) Credilium. Oppidum in ora Isaræ fluvii, vulgo Oise, haud procul Chantiliaco, vulgo Creil

hodie.

dendis aut opprimendis (a) barbaris, inspirante Deo, A efficax molitio statuitur, pro viribus meæ tenuitatis adjutor existam. Quantum cupio in perpetuum valeatis.

169 EPISTOLA CXV.

AD ERCANR.

Ex Gu. et aliorum personis.

Reverentissimo præsuli Erc., G. H. et Ag. (b) episcopi et universa synodus (c) apud Murittum in Dei nomine congregata, perpetuam salutem.

B

Sanctitati vestræ gratias agimus quod, quanquam tardiuscule, tamen vestrum vicarium direxistis qui pondus deliberationem nostrarum nobiscum exciperet, definiendisque rebus necessarium conamen adhiberet. Sed persona vestra apud simplices quosque tantum amplius contulisset auctoritatis quantum præcedit (d) apice dignitatis. Proinde quia, peccatis nostris merentibus, turbulentissimum tempus est, et tot sibi succedentibus annis, exuberante iniquitate, defuit facultas celebrandi conventum, ac regis cor Deus ita mollivit ut nobis aliquam correctionis largiretur opportunitatem,momenta vero vitæ nostræ nullam sui transitus dilationem recipiunt, causam ipsius Domini nostri haudquaquam segniter debemus curare, nec nos ab exsecutione officii, quod indigni suscepimus, ulla nisi (e) impossibilitatis necessitate subtrahere: quoniam, ut scriptum est, homo videt in facie, Deus autem in corde (I Reg. XVI); qui redditurus est, ut alibi verissime dicitur, unicuique secundum opera sua (Matth. xvi). Atque utinam supererogaremus aliquid, ut ipse rediens optata mercede cumularet. (1) Charitatis igitur..... C Cætera desunt.

(a) Barbaris. Id est, Britannis: adversus hos enim expeditionem moliebatur rex Carolus, de qua hic agitur, ut patet ex epistola superiore. Vide epistolam 83.

(b) Episcopi. Qui hic nominantur, hi sunt: Ercanradus Parisiensis, Guenilo Senonensis, et Agius Aurelianensis. De eo autem qui littera II prænotatus est, non audeo pronuntiare. Audacior fuit is qui edidit supplementa Conciliorum Galliæ.

(c) Apud Murittum. Loci nomen, in quo celebrata est isthæc synodus, prodidit quoque editio Duchesnii nunc vero confirmatur auctoritate vetusti codicis, nam hoc loco fuit lacuna in editione Massoni. Recte autem existimat Labbeus locum illum fuisse in diœcesi Senonensi, eumque esse quem Morettum hodie vocant. Nihil enim vulgatius in manuscriptis codicibus, quam ut litteræ o et u per- D mutentur; ut ad Pseudoplauti Querolum notavit Petrus Daniel, et nos alibi monuimus. Itaque pro Morittum, scribi quoque potuit Murittum. Synodum porro illam fuisse habitam anno 850 admonuit idem

Labbeus.

[blocks in formation]
[ocr errors]

170 nostri detrimenta, ubi aliquot discipuli bene jam instituti immatura morte decesserunt, compensare illorum eruditione qui vel in profectu positi suæ profectionis augmenta desiderant, vel eorum qui felicibus indiciis spem sui profectus, plurimum id nobis cupientibus, jam dederunt, nimirum crederem me totius boni auctorem tam fructuoso promereri labore. Ut ergo particeps efficiatur doctrinæ memoratus puer, cui juste consulitis, licentiam et litteras sui habet episcopi, perducatur ad nos dilectissimo Remigio Iv Kal. Jul., et, gratia Dei opitulante, conabimur cum aliis illi quoque prodesse.

EPISTOLA CXVI.

FRATRIBUS EX COENOBIO (g) SANCTI GERMANI.

Sanctis patribus in monasterio beati Germani Deo excellenter militantibus, Lupus, socia congregatione Ferrariensi, copiosam in Domino s lutem.

Semper quidem in cœnobiorum nostrorum habitatoribus vera charitas viguit, sed nunquam tam certis indiciis ut nostro tempore sui magnitudinem declaravit; ac in nobis, si quid præter solitum exercuisset, supprimendum videretur, ne immemoris beneficii exprobrationem nos formare aliquis æstimaret. De vobis liberum nobis est præsertim vera narrare ad divinæ laudis augmentum. Et quoniam confidentius (h) experta asserimus quam audita, a memetipso inchoandum decrevi, fidem propositioni facturus. Cum proximo autumno insignis 171 rex noster Carolus (i) Autisiodorum venisset,et comitatus ejus proxima loca pene omnia occupasset conveniendi ad synodum facultatem non denegaret princeps, impudentiæ ac negligentiæ notam incurrisset, nisi ad synodum accessisset. Sed hic tamen annotandum est episcopo de se asserenti quod adesse non possit credi debere; quod indicant hæc verba Homo videt in facie, Deus autem in corde, id est mentiri potest episcopus, dum ait inevitabili se necessitate constringi ne ad synodum accedat. Imponere quidem potest hominibus, quibus sola viri facies nota est; at non item Deo, qui cordium scrutator est. Cæterum mendacio non convenit labia pollui sacerdotis; ut in epistola 11 ad Alexandrum III scribit Arnulphus Lexoviensis.

(f) Charitatis igitur. Post hæc verba arbitror deesse unum folium in veteri codice. Cætera enim non cohærent, neque profecto pertinent ad hanc epistolam synodicam. Scribit enim dein Lupus familiari cuidam suo, ut manifestum est. Itaque fragmentum istud epistolæ synodicæ distinximus a sequenti fragmento.Illud interim admonemus, fragmentum istud postremum diverso charactere, eoque minutiori, scriptum esse in veteri codice; licet is quoque antiquissimus sit, et ejusdem haud dubie temporis. Quæ causa fuit ut superiores editores non animadverterent hic defieri aliquid.

(g) S. Germani. Autissiodorensis, ut habebat editio Massoni.

(h) Experta quam audita. Juxta illud Plautinum : Plus valet oculatus testis unus quam auriti decem. Qui audiunt, audita sciunt. Qui vident, plane sciunt.

(i) Autisiodorum.Caroli Calvi adventus ad civitatem Autissiodorensem contigit eo tempore quo Ludovicus

« PoprzedniaDalej »