Obrazy na stronie
PDF
ePub

rale perjurium ostendit, vestræ prudentiæ destinavi, A citas mundi, cui perpetua promittitur beatitudo cœli. profuturum vobis plurimum credens, si vobis admonentibus quidam assidue jurare desistant, et quod recte juraverint non contemnant. Non adulandi vitio in gratiam vestram dico, sed desiderio salutis eorum qui nobiscum Patrem in cœlis invocant. Quicunque fidem vobis jurejurando firmaverunt, si ab ea saltem latenter deficiunt, jam sibi (a) mortem animæ intulerunt, nec possunt esse filii Dei, qui nolunt esse pacifici. Admoneantur ergo vestra 145 industria sui periculi, et saluberrima institutione tanti doctoris ad correctionis remedium invitentur. Misi præterea celsitudini vestræ gemmas quas dudum opifex noster exsculpendas et poliendas acceperat: quarum formam atque nitorem si approbaveritis, memorato artifici gratulabor. Opto etoro ut bene semper agatis, et propitio Deo felici successu diutissime gaudeatis.

EPISTOLA XCVII.

AD HILDUINUM.

Præcellentissimo abbati (b) Hilduino Lupus temporalem et perpetuam salutem.

Exercete 146 ubicumque potestis justitiam, et quibuscumque sufficitis impendite misericordiam : quia qui vobis bene agendi facultatem largitus est, quandiu id permissurus sit ignoratis. Ipsius vox est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Matt. xxv). Nos etiam, qui vos unice diligimus, et per vos solatium aliquod habituros confidimus, aliquantulam (c)diuturnitatem dignitatis vos possessuros credimus si vos largitori bonorum omnium devote submiseritis. Donec vos videre merear, absque fastidio hæc frequenter legite aut recolite; ut sicut de vestra excellentia gloriamur, ita de probitate certius exsultemus. Peto etiam ut propinquum meum abbatem cellæ vestræ quæ dicitur Cor., qui et Deo, ut credimus, et bonis omnibus, ut palam est, pro sua probitate placet, B honorifice suscipiatis, benigue tractetis, et, quod sufficere credo (sicut vestram decet nobilitatem, et honestam eruditionem,ac bonæ famæ augmentum), sic dignemini consulere illi semper in omnibus tantum semper quantum cupiunt qui bene sciunt. In sæculo et in Domino valeas.

EPISTOLA XCVIII.

AD GUENILONEM EJUSQUE SUFFRAGANEOS.

Religiosissimis Patribus et fratribus Gueniloni, metropolitano Senonicæ sedis antistiti, et universo clero ejus, et cæterarum Ecclesiarum præsulibus quæ diæcesi (d) memoratæ sedis censentur, cunctisque in eis Deo famulantibus, clerus (e) matris ecclesiæ Parisiorum 147 et fratres cœnobili sancti Dionysii et sancti Germani et beatæ Genovefæ ac Fossatensis,

Recordans nostri convictus in vestra adolescentia et initio meæ juventutis consuetudinem, et cogitans quod vestra nobilitas morumque probitas blandimentis fortunæ nullatenus valeat immutari, quemadmodum tunc familiariter loquebamur,ita nunc vobis sim. pliciter scribo. Omnibus, ut pluribus videtur vestri propositi,in largiendis opibus omnipotens vos Deus prætulit; et sine dubio cui tantum contulit, plurimum ab eo reposcet. Ipse enim dicit: Qui glorificavit me, C diversorumque monasterium unanimitas, præsenglorificabo eum ; qui autem contemnunt me,erunt ignobiles (I Reg. 1). Itaque non sit vobis oneri quod illaturus sum. Honorate illum timore ipsius et amore qui vos tam sublimiter honoravit; et dum vobis bona suppetunt in hoc sæculo,curate illi qui hæc dedit indesinenter placere; nec vos decipiat transitoria feli

(a) Mortem animæ. Loquitur de his qui fidem suam jurejurando obligaverant regi Carolo Calvo, postea vero eam mutaverant. Propter hoc crimen ait Lupus eos mortem animæ incurrisse, hoc est æterna morte damnatos, nisi resipiscant: tanti est violare fidem principi obligatam!Auctori nostro prorsus consentit Atto Vercellensis episcopus, qui circa annum 940 floruit. Sic enim habet in epistola 10 quæ scripta est ad episcopos Vercellensi diœcesi finitimos: « Fidelitatem quoque nostrorum dominorum et regum pleniter in omnibus judico observandam. Nullo modo enim ante oculos divinæ majestatis puri inveniri possumus, si eis infideles ullatenus existamus. » Hanc porro Attonis epistolam, ut et plerasque alias ejusdem scriptoris, mecum pro amicitia nostra communicavit vir clarissimus Lucas Dacherius, monachus Benedictinus, qui brevi eas editurus est. De pœna autem episcoporum qui fidem principi obligatam violant, diximus ad Agobardum. (Vide Patrol. tom. CIV.)

(b) Hilduino.Abbati sancti Dionysii in agro Pariensi, et sacri palatii archicapellano.

(c) Diuturnitatem. Hinc colligere possumus munus archicapellani sic tribui solitum a principe utei cui datum erat adimi posset pro arbitrio principis. Ea de causa Hilduinum monet Lupus ut quia scire non potest quam diuturna futura sit hæc administratio,

D

tem et futuram salutem.

Venerabilem pastorem nostrum (Ercanradum nuper decessisse cum longe lateque vulgatum sit,tnm sanctitatem vestram latere non potuit; nosque affici mæstitia de vocatione Patris defuncti, ac sollicitudine permoveri de electione successuri, prudentia vestra tempore bene utatur justumque se in judiciis reddendis exhibeat, ac tamen eis se misericordem præbeat qui gratiam hanc meruerint. Nam ipso munere suo ecclesiastica et sacra omnia negotia vel expediebat ipse, vel cum rege tractabat,ut Sirmondi verbis utar. Vide porro quæ de munere archicapellani diximus ad epistolam 37.

(d) Diœcesi. Id est provincia, ut diximus ad epistolam 84, et satis notum est. Ex innumeris testimoniis quæ proferri in hoc possunt unum tantum afferam ex præcepto Caroli Calvi pro monasterio Cuxanensi in diœcesi Helenensi,quod authenticum illic vidimus, Helenensis civitas, ut nemini ignotum esse arbitror, fuit ab omni ævo suffragenea Ecclesiæ Narbonensis. Sic ergo ait Carolus Calvus: « Locus supradictusest situs in conflnio Ceridania marchiæ nostræ, sub diocesi Fredaldi Narbonensis archiepiscopi, et parochia Audesindi Elnensis episcopi. »

(e) Matris ecclesiæ. Id est, cathedralis ecclesiæ Parisiensis, quæ est mater omnium ecclesiarum Parisiensium. Sic in veteribus actis ecclesia Helenensis dicitur Mater omnium Ecclesiarum Rossilionensinm,

Confluentium, seu Valle-Aspirensium, ob hoc quia comitatus Ruscinonensis, Confluentinus et Vallaspiriensis sunt in diœcesi Helenensi.

(f) Ercanradum. Parisiensem episcopum, qui obiit anno 853.

B

compleatis.

EPISTOLA XCIX.

RESCRIPTUM EPISCOPORUM AD IPSOS.

Guenilo, sanctæ Senonicæ sedis metropolitanus episcopus; (g) Heriboldus Antisiodori episcopus; Agius Aurelianorum, Prudentius Tricassinorum, HerimannusNivernensium, FrotbaldusCarnutum, Hildegarius Meldorum, clero matris ecclesiæ Parisiorum et cunctis in diversis cœnobiis sub ea Deo militantibus salutem.

intelligit. Cum enim principaliter se futurum Domi- A scriptionibus nostris certatim roboravimus; ut nostra nus Jesus polliceatur cum his qui (a) principes religio- unanimitate comperta, votum summa properantia nisexistunt, non patimur diu carere antistite, (b) cujus doctrina ad salutem nostram instituamur, (c) exemplo informemur, benedictionibus in nomine Domini muniamur. Ejus, utpote bonorum omnium auctoris,nequaquam nos cura destitutos firmissime credimus, dum ipse curas nostras sua clementia sustulit,et vota ultronea benignitate prævenit. Namque ipse in cujus manu cor regis est, gloriosi domini nostri Caroli, quemadmodum plene confidimus, menti infudit ut ejus nos regimini (d) committeret, quem in divinis et humanis rebus sui fidissimum multis experimentis probasset. Igitur Dei pronam in nos amplectentes misericordiam, et regis nostri piam suspicientes providentiam, (e) Æneam, cujus præconia præmisimus, concorditer omnes eligimus, Æneam patrem, Eneam pontificem habere optamus. Quamvis enim tanta prudentia ac probitate præcellentissimus rex noster polleat, ut solum ejus judicium de viro memorato posset sufficere, tamen conditionis humanæ non nescii, futurorumque curiosi, aulicorum nos ipsi propositum ac mores longe prius inspeximus; et inter 148 graves probabilesque personas et sanctitate ferventes hunc quem antistitem habere cupimus, quotquot eum nosse potuimus, ut nunc palam est, absque errore annumeravimus. Proinde, sancti Patres, annitimini ne dilatione divini et(fregii beneficii torqueamur; sed nobis suspensis, nobis desiderantibus, nobis flagitantibus, ponatur celeriter lucerna super cadelabrum; ut lumen veritatis populus Dei videat, et æmula devotione, præsulis vestigia tenens, sempiternæ beatitudini præparetur. Professionem vero nostri consensus in Æneam Deo annuente per vestrum ministerium nobis futurum antistitem sub

(a) Principes religionis. Id est episcopos. Nam Ecclesia est in episcopis, ut ait Cyprianus in epist. 69, qui addit eum qui cum episcopo non sit, in Ecclesia non esse. Unde et frequenter apud Hieronymum, Leonem Magnum, et alibi vocantur principes Ecclesiæ, quod idem est ac principes religionis. Pontifices vocavit magistros religionis Arator subdiaconus in epistola ad Parthenium.

(b) Cujus doctrina. Episcopi enim est docere plebem sibi subjectam, ut ad epistolam 79 diximus.

C

(c) Exemplo. Non solum doctrinam sanam populis sibi commissis debet episcopus, sed etiam bonum vivendi exemplum, ut supra dictum est in notis ad epistolam 79. Nam, ut ait Arnulphus episcopus D Lexoviensis in sermone habito in concilio Turonensi: Sanctitas conversationis inquiritur; quia nisi fuerit prædicatoris commendabilis vita, non erit ejus prædicatio gratiosa. Cujus enim vita contemnitur, restat ut et prædicatio contemnatur; » quod sumptum ex B. Gregorio docet Hincmarus in cap. 36 posterioris operis adversus Gotteschalcum, itemque Atto Vercellensis episcopus in epistola 8, quæ data est ad sacerdotes et ministros in diœcesi Vercellensi commorantes. Utrumque ergo necessarium est. Utinam autem nunquam contingat,quodtamen sæpius accidisse legimus, ut in Ecclesia constituantur episcopi qui adeo indigni sint ea dignitate ut non solum populis, sed ne sibi quidem ipsis prodesse possint: viri adeo incuriosi rerum suarum ut etiam nesciant quam rationem reddituri sint summo Pastori Christo, quidve debeant ovibus gubernationi suæ commissis.

De excessu reverentissimi coepiscopi nostri Ercanradi non mediocriter anxii, vestrique mororis participes, tandem justissimæ dispositionis Dei memores, consolationem recipimus, dum vos sub (h) pastore bono agentes, qui summe bonus 149 est, (i) vicarium ejus scilicet visibilem, ministeriique nostri consortem, absque dilatione expetere vestris litteris tenentibus lincas rationis cognovimus. Præparatum enim a Deo ei bonum exitum credimus, cujus munere talem videmus patere ingressum. Quanquam nobis futurus nunc socius olim fuit præcognitus et merito suæ probitatis amabilis. Quis enim vel leviter (j) tetigit palatium cui labor Æneæ non innotuit et fervor in divinis rebus non apparuit? Quamobrem electionem vestram in eo factam Deo propitio libenter sequimur, uteum profuturum populo ejus ad dignitatem pontificatus promovendum concorditer decernamur. Sit igitur vobis pastor, qui pro suis in Deum meritis bene complacuit; et sequentes ejus veracem doctrinam, et sancta opera imitantes, ad cœlestis regni pascua pro perate felices. Ordinationi autem ejus subscripsimus concorditer universi, ut securi ministerio potestatis ejus fruamini.

(d) Commiteret, Hinc colligitur solitos tum principes præficere vacantibus Ecclesiis episcopos propria auctoritate, ut ad epistolam 81 diximus, inexspectata etiam cleri ac plebis petitione; postea tamen imperatam electionem, qua consensum suum clerus testaretur; quod etiam in constituendis abbatibus obtinuisse adnotavimus ad epistolam 40.

(e) Eneam. Virum magni nominis per eas tempestates, editis etiam lucubrationibus clarum. Exstat in Thuana bibliotheca vetus codex ms. in quo continetur opus istius Enea episcopi Parisiensis adversus Græcos, quod in publicum exívit opera domni Lucæ Dacherii, monachi Benedictini.

(f) Regii beneficii. Hic divinum beneficium cum regio conjungunt in electione Eneæ, quæ facta fuerat a principe. Unde colligitur existimasse tum Francos nostros, regem vice divina constituere episcopos. Vide Notas ad epistolam 29.

(g) Heriboldus. Manifestum est nullum per eas tempestates episcopum Antissiodorensem fuisse Heribertum. Itaque ejus nomen hinc sustulimus, ut Heriboldi substitueremus. Hujus enim frequens mentio est tum in his epistolis, tum etiam alibi. In quo secuti sumus em ndationem magni viri Jacobi Sirmondi.

(h) Pastore bono. Id est, Christo, qui vocatur pastor bonus in sacris Christianorum libris.

(i) Vicarium ejus. Id est, Christi. Æneam ergo Parisiensem episcopum appellat visibilem Christi vicarium.

(j) Tetigit palatium. Id est, versatus est in aula principis.

EPISTOLA C. (a) ADMONITIO.

A cabuntur (Matth. v). ita comminatio ejus non videatur nobis contemptibilis, Væ illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII); ne forte, quod ipse avertat, sola vexatio del aliquando intellectum auditui (Isa. XXVIII); ut infelici experimento quod nunc non credimus, aut nos nescire fingimus, in tormentis positi sentiamus. Prædas et rapinas conversationi Christianæ nimis contrarias et a regno Dei miserrimos excludentes penitus deponamus. Contra hos enim sic sermo apostolicus fremit: Neque rapaces regnum possidebunt (I Cor. vi). Pro Dei timore atque amore lucra propria intermittamus, bono communi et pu

Diversis malis afflicti, causam eorumdem malorum debemus cognoscere, et cognitam, auxiliante Dei misericordia, evitare. Causam prosperitatis et adversitatis Spiritus sanctus aperte demonstrat his verbis: Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum (Prov. XIV). Peccatum quo miseri efficimur hoc esse credibile est quod cum simus fide Christiani, (b) destruimus factis nostram professionem. Et quia beatitudini sempiternæ 150 felicitatem præponimus temporalem, et illam, nisi resipiscamus, perdimus, et hanc, quæ quantulacunque posset esse, si recti esse vellemus, non apprehendimus. Quia ergo vindicta Dei et in hac vita temporaliter incipit, et usque ad alteram, quæ finem non habet, B nisi conversio subveniat, pertendit, et hic sæpe bonos bona temporalia comitantur, alibi autem eosdem bonos æterna bona coronant, sive prælati, sive subditi, omnes deponamus excusationem ; et cum sibi unusquisque nostrum sit conscius in quibus maxime Deum offendit, communiter eum et obedienter audiamus monentem: Redite, prævaricatores, ad cor. (Is. XLVI). Itemque: Lavamini, mundi estole, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis,quiescite agere perverse, discite benefacere (Is. 1); ut per pœnitentiæ salubrem cursum perveniamus ad indulgentiæ tutissimum portum. Ita enim valebimus non solum effugere mala præsentia, verum etiam bona sperare ventura. Dediscamus sola carnalia appetere.

blico certatimet unanimiter consulamus;ut dumtranquillitatem fidelibus præstare nitimur,et vires resistendi infidelibus recuperemus, et ab eo qui est omnipotens utriusque pacis, id est, et qualis nunc esse potest, et illiusconsummatæ,quæsolis electis dabitur,gaudia consequamur.Illud autem neminem nostrum fugiat, quibusque doctissimis usque ad nostram ætatem probatum et creditum,quia (d) per concordiam parvæ res crescent, per discordiam vero maximæ dilabuntur; ne forte dum cupimus nostra securius tenere vel ad majora capienda felicius conscendere, justo Dei judicio ruina nos regni,quam nostris dissensionibus præparamus, in volvat et in perniciem animæ et corporis pertrahat.

152 EPISTOLA CI.

AD EPISCOPOS,

De peregrinorum receptione, ex parte Guenilonis. Reverentissimis præsulibus Italiæ et Galliæ cæte

De consequendis spiritualibus aliquando cogitemus; c risque Dei fidelibus Guenilo Senonum metropolita

et ut nostræ cupiditates temperentur et modum aliquem teneant, veniat nobis in memoriam celer eorum transitus quos in dignitatibus vidimus, nec obliviscamur quod eos quotidie sequimur Ad mortem enim sine intermissione properamus. Repetamus mores quibus (c) hoc regnum crevit et viguit. Nullæ sint factiones, nullæ conspirationes inter nos, qui patrem invocamus Deum, quibus dicunt Pontifices, PAX VOBIS, et pro quibus omnes concorditer orant sacerdotes, Da propitius pacem in diebus nostris, et, Pax Domini sit semper vobiscum, et quibus polliceri dignatur 151 Beati pacifici, quoniam filii Dei vo

(a) Hanc admonitionem Baronius ait jussisse Carolum regem mitti ab episcopis ad populum uniuscujusque diæcescos, ut abstinerent Christiani a peccatis, præcipue vero a factionibus atque deprædationibus. Quod imperatum ait in synodo quæ apud Carisiacum habita est anno 856.

(b) Destruimus factis. Sic Salvianus in libro iv de Gubernatione Dei: «< Cujus ergo criminis rei sint Christiani, ex hoc uno intelligi potest, qui Dei nomen infamant. Et cum scriptum sit nobis, ut omnia faciamus in gloriam Dei, nos e diverso cuncta in Dei facimus injuriam. » Et paulo post : « Evangelia legunt, et impudici sunt: Apostolos audiunt, et inebriantur: Christum sequuntur, et rapiunt: vitam improbam agunt, et probam legem habere se di

cunt. >>

(c) Hoc regnum. Francorum videlicet,non cujusmodi erat sub Carolo Calvo, sed sub Carolo Magno. Hic enim regnum Francicum immensum amplificavit, adjectis Italia, Hispania Taraconensi, et iis gentibus quæ ab eo

C

D

nus episcopus in Domino salutem.

Quoties justa exstante causa sanctitatem vestram alloquimur, charitas, quæ diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, id agendi tribuit fiduciam, præsertim cum gratuito ne gotio pietatis proveniat incrementum. Monachi provinciæ ac diœcescos nostræ ex monasterio quod appellatur Bethleem sive Ferrarias, nomine Aldulphus et Acaricus, presbyterii gradu ornati, divino, ut credimus, instinctu Romam proficisci orandi studio destinarunt, et nostra abbatisque sui nobis admodum dilectiLupi accepta licentia propositum exsequuntur;

posterisque ejus regnabantur in Germania. Nam totum hoc vocabatur Regnum Francorum. Sed non iisdem virtutibus retentum est quibus partum fuerat. Itaque sub Carolo Calvo ex uno regno triplex Francorum regnum factum est, diviso eo inter filios Ludovici Pii, quorum unusquisque dicebatur rex Francorum, quod graviter dolet in suo Chronico Hugo Abbas Flavinianencis, qui ex eo factum putat ut barbaræ nationes Francorum regnum pervaserint.

(d) Per concordiam. Sumptum exSallustio in historia belli Jugurthini. « Concordia, inquit, parvæ res crescunt, discordia maxumæ dilabuntur. » Auctor libri de Viris illustribus, cap. 18. « Sic senatus et populus quasi unum corpus discordia pereunt, concordia valent. » Et illud ex sacris litteris : Omne regnum in se divisum desolabitur. Qui locus proprie pertinet ad istam Lupi admonitionem,qua Carolum Calvum hortatur ad concordiam.

quos vestræ paternitati de more commendamus,im- A Romam supplicatum proficisci statuisse et (a) antisplorantes ut quia laborem peregrinationis proæterna remuneratione susceperunt, consolationem in vobis in eundo ac redeundo eam inveniant qua devoti a religiosis foventur. Eritis enim mercedis eorum participes, si laboris fueritis benivoli adjutores. Cupimus vos valere feliciter.

153 EPISTOLA CII.

ITEM EX PARTE ABBATIS.

Plurima veneratione suscipiendis episcopis Italiæ ac Galliæ reliquisque Christiana religione pollentibus Lupus Abbas ex monasterio quod dicitur Bethleem sive Ferrarias, situm in diœcesi Senonicæ urbis, cui præest reverentissimus Guenilo, præsentem et futuram salutem.

Quamvis,vergente in occasum mundo, non dubito in electorum corde fervere charitatem, quæ merito in sacris eloquiis latum appellatur mandatum (Psal. CXVII). Ac propterea non erubesco postulare ab illis aliquid quibus nihil præstiterim, vel quos penitus facie nesciam. Ea bonis usitatissima charitate, Deus, qui nos facit unanimes habitare in domo, perpetuis bonis transeuntia mutare, lucrum esse maximum instituit. Proinde suggero sanctæ paternitati vestræ monachos et presbyteros, quorum alter vocatur Aldulfus, alter Acaricus, ex nostro collegio

B

C

(a) Antistitis memorati. Id est Guenilonis archiepiscopi Senonensis. Itaque ex ista et superiore epistola discimus (id quod vetuerat etiam canon 23 Chalcedonensis) tum monachis non licuisse proficisci in regionem longinquam, ne Romam quidem, absque permissu proprii episcopi. Et lib. x Capitular., cap. 25, præcipitur monachis « ne propria monasteria deserant,nisi forte eis præcipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis.» Non expedit enim animabus eorum eos vagari foras, ut in capite 78 ejusdem libri scriptum est. Item lib. vi Capitular., cap. 130. «Clericis vel monachis sine commendatiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi.»> Perseveravit id jus usque ad tempora Arnulphi episcopi Lexoviensis: qui in epistola 53, abbatem Gristanensem objurgat, quod,« neglecta episcopalis auctoritate mandati,imo tua et animarum tibi commissarum salute postposita, sine nostra conscientia discessisti.» Itaque illum redire quantocius jussit ex Anglia, quo abierat: unde episcopalis edicti necessitate reductus est, ut in epistola 43 ait idem Arnulphus. Non liceb tergo abbati Gristanensi recedere a monasterio suo; extra conscientiam proprii episcopi, tametsi ad comitatum regis proficisci vellet in Angliam. Celebris est vox Anselmi abbatis Beccensis in Normannia: qui, ut docet Eadmarus in libro primo D Historia Novorum, cum electus esset ad cathedram Cantuariensem, valere eam electionem negavit,donec Archiepiscopi Rothomagensis auctoritate ipse esset absolutus a cura sui monasterii. « Abbas sum, inquit, monasterii regni alterius; archiepiscopum habens, cui obedientiam, terrenum principem, cui sujectionem, monachos, quibus debeo consilii atque auxilii subministrationem. His omnibus ita sum astrictus, ut nec monachos deserere possim sine illorum concessione, nec a dominatu principis mei valeam exuere sine ejus permissione, nec obedientiam pontificis mei subterfugere queam, cum salute animæ meæ, absque ipsius absolutione.>> Sic cum Rothomagensis Ecclesia, pastore vacans, clegisset Hugonem abbatem Radigensem, non ante tamen firma fuit hæc electio quam Salesberiensis epi

titis memorati ac nostro permissu quod optaverant adimplere.Vestra erge benevolentia euntibus illis ac redeuntibus subsidium dignetur impendere: quia et sufficiens viaticum tanto itineri ferre fuit eis impossibile, et mercedis eorum vos credimus fore consortes,si experti fuerint laboris sui pro Dei nomine cooperatores.

154 EPISTOLA CIII.

AD DOMNUM APOSTOLICUM (b).

Domino præcellentissimo et omnibus Christianis unice singulariterque venerando (c) universali papæ Benedicto ultimus Abbatum Lupus ex monasterio Galliæ quod vocatur Bethlehem sive Ferrariæ,præsentem prosperitatem, et futuram beatitudinem.

Tempore decessoris vestri beatæ memoriæ (d) Leonis (e) functus legatione Romæ,cui auctore Deo præsidetis, et ab eodem antistite exceptus benigne atque tractatus, postquam vos non esse inferiores religione fama declaravit,nec tantum potestatis beatissimi Petri participes,verum etiam humilitatis.quam in allocutione Cornelii vulgavit, hæredes vera morum vrstrorum expensio certa ratione perdocuit, ausus sum ego tantillus cognitioni vestræ sublimitatis me scriptis ingerere,meamque exiguitatem et fratrum meorum monachorum unanimitatem eximietati vestræ scopus, in cujus potestate erat Hugo abbas, licentiam ei recedendi a monasterio tribuisset. Ita enim ad Honorium II papam scribit Ecclesia Rothomagensis in tomo III Spicilegii, pag. 152. « Ab episcopo quidam Salesberiensi, sub cujus manu abbatis officio fungebatur, nobis eum reddi liberum et absolutum quæsivimus, et cum libertate suscepimus.»Antiquius his exemplum præbuit Alcuinus: qui licet a Carolo Magno multum urgeretur ad manendum in Gallia, oblatis etiam divitiis, fieri id non posse respondit absque consensu sui episcopi; ut est in vita ejus ab auctore coætaneo scripta. Idem juris erat quoad sanctimoniales, ut patet ex epistola Lulli archiepiscopi Moguntini,qui Bonifacio successit, ad Oswitham abbatissam in qua conqueritur, quod ipsa moniales duas «liberas ire permiserit in regionem longinquam sine conscientia et consilio Lulli.» Quapropter «< vagas illas et inobedientes feminas » intra monasterium recisi vetat. Exstat ea Lulli epistola inter Bonifacianas num. 47. Non frustra ergo toties repetit Lupus licentiam cundi ad limina Apostolorum concessam monachis suis esse a Wenilone. Videbat enim eos vagorum monachorum infamiam hinc reportaturos,si proficiscerentur absque litteris sui episcopi. Pronuntiatum quippe fuerat in synodo Vernensi cos monachos sanctæ religionis propositum impudenter infamare qui cupiditatis causa vagantur.

(b) Domnum apostolicum. Benedictum III, ut habet editio Massoni, et patet ex contextu epistola. Nam codex mss. hæc tantum habebat, Ad Domnum apostolicum. Sedit autem Benedictus III anno 855. Hanc porro epistolam dederat emendatiorem Massonus in libro de episcopis Urbis.

(c) Universali papæ. Sic tum vocabant episcopum Romanum, ob hoc nimirum quod ei primatus collatus sit in omni orbe terrarum, ut ait Lupus in epistola 84 ad Nomenoium.

(d) Leonis. Hujus nominis IV, cujus exstat homilia quædam ad presbyteros, de qua vide Notas nostras ad Reginonem pag. 531, 534, 602.

(e) Functus legatione. Anno nimirum 849 adnotabitur ad librum de Tribus Quæstionibus.

B

dum, propterea quod in regno Caroli Regis nostri novis exortis rebus, impune latrocinia committuntur, et nihil securius atque constantius quam rapinarum violentia frequentatur. Talis igitur est commeantium quærenda societas quorum numero atque virtute improborum factio evitetur, aut, si necesse fuerit,repellatur. Catilinarium et Jugurthinum Sallustii,librosque Verrinarum,et si aliquos alios vel corruptos nos habere vel penitus non habere cognoscitis nobis afferre dignemini; ut vestro beneficiio et vitiosi corrigantur, et non habiti, nunquamque nisi per vos habendi, hoc gratius quo insperatius acquirantur. Cupio vos valere feliciter.

EPISTOLA CV.

AD MARCWARDUM ET (c) EIGILEM. Charisstmis suis Marcwardo et Eigili Lupus plurimam salutem.

committere, ut in vestris sanctis orationibus merea- A suademus vigilantissima cautione tutum iter eligennur a Deo et in præsenti vita consolationem et in futura communionem salutis feliciter consequi. Fratres præterea et compresbyteros nostros Aldulphum et Acaricum, qui spontaneam peregrinationem pro nomine Domini susceperunt, et quanquam laboriosissime,ad memoriam beatissimorum apostolorum cæterorumque sanctorum tandem aliquando pervenerunt specialiter vestræ mansuetudini commendamus, ut eos pietate competenti fovere dignemini, et consuetudinibus ecclesiasticis, 155 quæ variæ in diversis locis tenentur, diligenter instruere, ut per eos ad nos et ad cæteros quosque talia pie quærentes institutio Romana perveniat. Siquidem in quibuscunque ad religionem vel honestatem pertinentibus ambiguitatem creat varietas. Ut optima quæque eniteant, illuc sollicita investigatione credimus recurrendum unde ubique (a) fidei manavit exordium. Cæterum quia parentes thesaurizare debent filiis (II Cor. x11), ut doctor gentium manifestat,nosque vobis obsequentissimi filii esse cupimus, commentarios beati Hieronymi in Jeremiam, post sextum librum, usque in finem prædicti prophetæ,per eosdem fratres nobis mitti deposcimus in codice reverendæ veritatis, vestræ sanctitati, si id obtinuerimus, postquam celeriter exscriptus fuerit, sine dubio remittendos. Nam in nostris regionibus nusquam ullus post sextum commentarium potuit inveniri; et optamus in vobis recuperare quidquid parvitati nostræ deesse sentimus. Petimus etiam Tullium de Oratore, et duodecim libros institutionum oratoriarum Quintiliani, qui uno nec ingenti volumine C continentur: quorum utriusque auciorum partes habemus, verum plenitudinem per vos desideramus obtinere. Pari intentione Donati commentum in Terentium flagitamus. Quæ auctorum opera si vestra liberalitas nobis largita fuerit, Deo annuente cum memorato sancti Hieronymi codice fideliter omnino restituenda curabimus. Sanctitatem vestram ad totius Ecclesiæ utilitatem divina clementia diuturnis temporibus (b) conservare dignetur.

156 EPISTOLA CIV.

AD REGINB.

Charissimo suo Reg. Lupus in Domino salutem. Desideramus quidem adventum vestrum, ut dignum est,quem jam certæ litteræ spoponderunt;sed D

(a) Fidei exordium. Respexit Lupus ad epistolam Innocentii I papæ ad Decentium episcopum Eugubi. num, in qua sic scriptum est : « Præsertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam, insulasque interjacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos, quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerunt sacerdotes. Aut legant, si in iis provinciis alius Apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt; oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit,a qua eos principium accepisse non dubium est; ne, dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere. »

(b) Conservare dignetur. Sic Rabanus, nondum ar

Octavo Idus Augusti litteras vestras accepi,cum essem in (d) Faræ monasterio, proficiscens ad generale placitum quod rex noster indixerat futurum vi Id. prædicti 157 mensis. Quia itaque quatuor mecum tantummodo fratres habebam, et cæterorum voluntatem plene scire non poteram, et mira nimium res contigerat, (quod scilicet G. in monasterio nostro educatus, postquam divinam admonitionem assidue audierat,nullam persecutionem passus, matura ætate non eremum expetierat,sed, proprio relicto habitu,dignitatem sæcularem,quod diu meditatus et confessus plurimis fuerat lucraturus abierat,similibus paria facturis felix iter paraturus, et nunc ad suggestionem vestram proposito mutato ad Deum reverti velle scribebatur a vobis,) sanctitati vestræ notum facio veræ illius conversioni, si contigerit, me valde gratulaturum, et quæcunque in me commisit pœnitenti ex animo dimissurum. Vos, dum a placito regredior, quod propter Deum cœpistis, instanter elaborare perficere, videlicet ut integre ad Deum revertatur, et suam culpam in alium deinceps transfundere non nitatur. Temperantiæ studeat, conspirationes non repetat, murmurum auctor nec particeps existat,seditiones nec faciat, nec foveat, sed quietem et ipse habeat, et alios habere permittat, et generaliter juxta Dei præceptum leclinet a malo et faciat bonum (J. Pet. III), et in diebus nostris in loco nostro nihil patietur unde juste queratur. Mox autem

chiepiscopus, scribens ad Haistulfum archiepiscopum, hæc ait in fine epistolæ : « Orantem pro nobis sanctam paternitatem vestram gratia superni protectoris conservare atque ad defensionem Ecclesiæ suæ sanctæ semper corroborare dignetur. »

(c) Et Eigilem. Additum est istud ex veteri codice. Et sane addi debuisse patet ex contextu epistolæ, quæ ad Eigilem quoque scripta est. Hunc autem Eigilem, abbatem Prumiensem fuisse post Marcwardum diximus superius ad epistolam 55.

(d) Faræ. Editio Massoni habebat, Fana. Pessime. Itaque secuti sumus auctoritatem codicis manuscripti. De Faræ monasterio supra diximus in notis ad epistolam 14.

« PoprzedniaDalej »