Obrazy na stronie
PDF
ePub

pueri defecit administrstione olei. Curre, inquit in- A clytus ad puerum, ad Meldense meum monasterium, hoc enim liquore abundanter affluit, et ex eo hoc vasculum refice. Hæc dixit beatus Faro ad cognoscendam medicantis faciem reique veritatem.Evigilans juvenis a vano sopore, hansit cœlum tristitiæ molestiis dissolutis; et, quod dictu est mirabile, convocatis qui aderant comprehendit vera esse hæc, non vana somnia,dum clara luce pertractant oculis membra ejus sudare madentis pinguedine olei.

Sigebertus de ecclesiasticis Scriptoribus, cap. 91. Lupus Servatus librum composuit de tribus quæstionibus, id est, de libero arbitrio, de prædestinatione bonorum et malorum, de sanguinis Christi quadam superflua taxatione vel redemptione usque ad salutem impiorum. Nam super hac re orta est quædam fidei turbatio amo Domini octingentesimo quadragesimo nono.

Joannes Trithemius de Scriptoribus ecclesiasticis.

Lupus Servatus presbyter, ad quem Rabanus abbas Fuldensis octo libros in Epistolam Pauli apostoli ad Romanos scripsisse legitur, vir in divinis Scripturis studiosus et doctus, atque in sæcularibus juxta ætatem sui temporis copiose peritus, scripsit nonnulla ingenii sui opuscula. Exstat ejus volumen de tribus Quæstionibus, et quædam epistolæ, et alia.

Papirius Massonus in præfatione sua, edita

anno 4588.

[ocr errors]

Ferraria antiquum nomen adhuc retinet; estque monasterium Galliæ in diæcesi Senonum, quod Bethlehemiticum etiam appellatur,quatuor tantum millibus a Montargi oppido distans in Lugdunensi via ad Lupam amnem sito,qui in Sequanam influit. Ejus monasterii abbatem fuisse Lupum et ex synodo Suessionensi habita Caroli Calvi temporibus anno 853, et ex hoc epistolarum libro satis apparet. Quin ex sancti Judoci monasterio vel Celle maritimæ ad C ostium Cantii inter Stapulas et Montrolium urbes positæ etiam præerat: quam sibi ereptam et Odulfo comiti attributam a rege, postcaque redditam.pluribus epistolis nunc queritur, nunc lætatur. Sunt autem hæ non contemnendæ propter rerum et eorum

ad quos scribuntur dignitatem. Nam ad domnum apostolicum Benedictum tertium scribit, et Leonis decessoris ejus epistolæ ad Nomenonium mentionem facit. Ad maximos principes, Lotharium Cæsarem, Carolum Galliæ, et Edilulphum Angliæ reges; sed ad Carolum multo plures feguntur, quod Senonibus et Francorum genti in Gallia imperaret. Ad doctos quoque suæ ætatis viros Einhartum et Rabanum, quos præceptores suos honorifice vocat, Jonam Aurelianensem episcopum cujus exstant libri de Cultu imaginum,eidem Carolo dicati ;Hincmarum,doctissimum Rhemorum metropolitanum,et Hilduinum,a qno scripta sunt Areopagitica ;ut alios præteream, excepto Marcwado, abbate Prumiensi. Prumia, vulgo Prom, monasterium est in finibus Trevirorum, et virum illum magni fecisse Lupus videtur. Acipse quidem ab Aldrico decessore Guenilonis episcopi Senonum in Germaniam studiorum causa missus est, quod in ea provincia tunc florerent litteræ ; fuitque deinceps curiosus optimorum librorum, et quos e Germania, Italia, Anglia Galliaque sibi ad exscribendum mitti petiit, ut ex pluribus locis apparebit. Cæterum quia unicum exemplar harum epistolarum in veteribus membranis a Petro Daniele exipso monasterio Ferraria allatum penes me habui, idque propter vetustatem multis locis corruptum, quibusdam lacerum et mutilum, fieri non poterit ut hic liber integer et incorruptus doctis hominibus videatur. Maluimus tamen utcunque affectum legi quam omnino non esse. Invenientur enim fortasse alia. Quanquam hoc scio,in tota Senonum provincia non reperiri, ubi et multa monasteria et frequentes ecclesiæ sunt et Lupus honestissimis parentibus natus est. Utllitatem vero magnam afferet iis qui volent illius temporis calamitates nosse, quæ nostris nihilo mitiores fuere.

Bellarminus in libro de Scriptoribus ecclesiasticis.

Lupus, abbas monasterii Ferrariensis in Gallia, scripsit librum epistolarum, qui exstat. Cumque inter cæteros scribat ad Benedictum III papam,hinc illum hoc tempore floruisse colligitur, quod etiam patet ex synodo Suessionensi, anno 853 habita apud sanctum Medardum, cui Lupus hic abbas interfuit, ut synodi Acta testantur.

B. SERVATI LUPI

ABBATIS FERRARIENSIS

EPISTOLÆ

1 EPISTOLA PRIMA.

AD EGINHARDUM (a).

Charissimo Eginhardo Lupus salutem. Diu cunctatus sum, desiderantissime hominum, auderem necne excellentiæ vestræ scribere.Et cum me ab hoc officio aliæ rationabiles causa,tunc etiam ea maxime deterrcbat quod posse id contingere videbatur ut dum vestram cuperem amicitiam comparare,offensam incurrerem. Scilicet quod præpropero et inusitato prorsus ordine ab ipso familiaritatis munere inchoaverim, qui nec primordia notitia

D contigissem. Ita vehementer æstuanti facilis et mo-
desta et quæ sane philosophiam deceat animi vestri
natura tantæ rei obtinendæ spem tribuit. Verum ut
aliquid rationis afferre videar,taceo quidem sæcula-
rium litterarum de amicitia sententias,ne,quoniam
eis apprime incubuistis, Horatianum 2 illud doctis-
simorum ore tritum merito accipiam :

In silvam ne ligna feras
HORAT, Satyr. lib. 1, sat. 10.

Deus certe noster nedum aliquam aspernandi ami

» Ad Eginhardum. Hic Caroli Magni imperatoris notarius fuerat, et vir erat, quantum ferebat illa ætas, eruditissimus.

cos occasionem relinqueret, (a) diligendos omnino A transire hoc tempore fabula tantum est, cum 3 inimicos præscripsit. Itaque patienter, quæso, et benigne advertite animum,dum altius meas repeto cogitationes,ut nosse possitis quam hoc non perperam nec juvenili moliar levitate. Amor litterarum ab ipso fere initio pueritiæ mihi est innatus, nec earum, ut nunc a plerisque vocantur, superstitiosa otia fastidio sunt.Et nisi intercessisset inopia præceptorum,et longo situ collapsa priorum studia pene interissent,largiente Domino meæ aviditati satisfacere forsitan potuissem. Siquidem vestra memoria per (b) famosissimum imperatorem Carolum, cui litteræ eo usque deferre debent ut æternam ei parent memoriam, oœpta revocari,aliquantum quidem extulere caput, satisque constitit veritate subnixum præclarum dictum: (c) Honos alit artes,et accendun tur omnes ad studia gloriæ. Nunc oneri sunt qui aliquid discere affectant ; et velut in edito sitos loco studiosos quosque imperiti vulgo aspectantes, si quid in eis culpæ deprehenderint, id non humano vitio,sed qualitati disciplinarum assignant. Ita dum alii dignam sapientiæ palmam non capiunt, alii famam verentur indignam, a tam præclaro opere destiterunt. Mihi satis apparet propter se ipsam appetenda sapientia: cui indagandæ a sancto metropolitano episcopo (d) Aldrico delegatus, doctorem grammatica sortitus sum, præceptaque ab eo artis accepi. Sic quoniam a grammatica ad rhetoricam et deinceps ordine ad cæteras liberales disciplinas

(a) Diligendos inimicos. Vide quæ adnotavimus ad librum II.Salviani de gubernatione Dei.Sed de hoc rursum agemus in notis ad epistolaa Ruricii,episcopi Lemovicensis.

deinde auctorum voluminibus spatiari aliquantulum cœpissem, et dictatus nostra ætate confecti displicerent, propterea quod ab illa Tulliana cæterorumque gravitate, quam insignes quoque Christianæ religionis viri æmulati sunt,oberrarent,venit in manus meas (e) opus vestrum,quo memorati imperatoris clarissima gesta (liceat mihi absque suspicione adulationis dicere) clarissime litteris allegastis. Ibi elegantiam sensuum,ibi raritatem conjunctionum, quam in auctoribus uotaveram, ibidemque non longissimis periodis impeditas et implicitas ac modicis absolutas spatiis sententias inveniens, amplexus sum. Quare cum et ante propter opinionem vestram, quam sapiente viro dignam imbiberam,tum præcipue propter expertam mihi illius libri facundiam,deB sideravi deinceps aliquam nancisci opportunitatem ut vos præsentes alloqui possem; ut quemadmodum vos meæ parvitati vestra tum probitas sapientia fecerat claros,ita me vestræ sublimitati meus etiam erga vos amor et erga disciplinas studium commendaret. Neque vero id optare desistam quandiu ipse (f) incolumis in hac vita vos esse cognovero.Quod posse contingere hoc magis in spem ducor quo ex Gallia huc in Transrhenanam concedens regionem (g) vobis vicinior factus sum. Nam a præfato episcopo ad venerabilem (h) Rabanum directus sum, uti ab eo ingressum caperem (i) divinarum Scripturarum. Ergo cum ad vos iturum hinc ejus nuntium comperissem, primo

C

(b) Famosissimum. Epitheton illud Carolo Magno tribuitur in Vita quoque Ludovici Pii,quæ sic incipit: Famosissimus regum,nullique suo tempore postponendus, Carolus, etc. Item in vita Elfredi regis Anglo-Saxonum, quam Asserus Menevensis descripsit Carolum iilun magnum et famosissimum Francorum regem adiit. Præter auctorem vitæ Ludovici Pii, et Asserum Menevensem, qui epitheton illud tribuunt Carolo Magno, tributum quoque ei animadverti ab Herico monacho Antissiodorensi in epistola ad Carolum Calvum. « Illud vel maxime vobis, inquit, æternam parat memoriam, quod famosissimi avi vestri Caroli studium erga immortales disciplinas non modo ex æquo repræsentatis,verum etiam incomparabili fervore transcenditis; dum quod ille sopitis eduxit cineribus, vos fomento multiplici tum beneficiorum, tum auctoritatis, usquequaque provehitis, imo, ut sublimibus sublimia D conferam, ad sidera perurgetis. » Et videtur omnino Hericus habuisse ob oculos hanc Lupi epistolam. Vetus codex monasterii Aurea Vallis, laudatus a Joanne Chapeavillo in Adnotationibus ad tomum primum Historiæ Episcoporum Leodiensium, pag. 154 Temporibus Gerbaldi et Walcandi, Leodiensium pontificum, Carolus famossimus imperator Romanus plurimas a fundamentis construxit Ecclesias. >>

(c) Honos alit artes. Sumptum ex Cicerone in libro primo Tusculanarum Quæstionum.Meminit ejus loci etiam Symmachus lib. 1, epist. 43: Vctus sententia est, inquit, artes honore nutriri. Vide eumdem Symmachum in epist. 79 et 96 ejusdem libri.

(d) Aldrico, Ferrariensi tum abbate post Adalbertum, postea vero Senonum archiepiscopo ante Wenilonem, ut dicetur ad epistolam 29.

(e) Opus vestrum. Id est, liber Eginhardi de Vita Caroli Magni, qui in omnium manibus versatur.Ex hoc porro Lupi loco recte collegerunt viri docti falli eos qui librum illum de Vita Caroli abjudicant Eginhardo.

(f) Incolumis. Pro incolumes, in accusativo plurali. Istud enim refertur ad Eginhardum.Notus est veterum mos,qui arbitrio consilioque auris usi, accusativos plurales tertiæ declinationis interdum inflectebant per is, interdum per es, ut Probus Valerius observat apud A.Gellium lib. x, cap, 19,Noctium Atticarum. Ego existimo antiquos non aliam ob causam variasse eas inflexiones quam ut vitarent similiter cadentia, quæ esse insipida et inertia et puerilia facetissime significat Lucilius apud eumdem Gellium lib.xvi,cap.8. Patrum denique nostrorum memoria nonnulli viri eruditissimi vetustum hunc usum revocarunt in scribendo. Vide Priscianum, lib. v.

(g) Nobis vicinior.Quia nimirum Lupus,qui studiorum causa profectus erat in Germaniam, morabatur apud Rabanum in monasterio Fuldensi. Eginhardus vero habitabat in monasterio Seligenstadiensi. Utrumque autem monasterium in diœcesi Moguntina situm est.

(h) Rabanum. Monachum et abbatem Fuldensem, tandem vero archiepiscopum Moguntinum, virum eruditissimum, cujus multa exstant illustria ingenii monumenta. Ad eum scripta est epistola 40 Lupi,in qua eum vocat præceptorem suum.

(i) Divinarum Scripturarum. Quarum celeberrimus per ea tempora interpres erat Rabanus, abbas Fuldensis. Tum vero Lupus erat diaconus. Mirum autem in modum deditus erat studio sacrarum litterarum.Quæ causa fuit ut Rabanum oraverit commentaria scribere in Epistolas Pauli : cui operi tum demum incubuit Rabanus, postquam Lupus a Fulda redierat in Galliam. Vide epistolam Rabani ad Lupum, quæ cdita est inter elogia.

quasdam verborum obscuritates, a vobis uti elucida- A alii plures in prædicto brevi : quos,si Deus apud vos

rentur, mittendas proposui; deinde præstare visum est ut etiam hanc epistolam dirigere debuissem; quæ si a vobis dignanter 4 accepta fuerit, exoptabili me affectum munere gratulabor. Sed semel pudoris transgressus limitem, etiam hoc postulo ut quosdam librorum vestrorum mihi hic posito commodetis.Quanquam multo sit minus libros quam amicitiam flagitare. Sunt autem hi.Tullii de rhetorica liber; quem quidem habeo,sed in plerisque mendosum.Quare cum codice isthic reperto illum contuli; et quem certiorem putabam, mendosiorem inveni. Item ejusdem auctoris de rhetorica tres libri in disputatione ac dialogo de Oratore Quos vos habere arbitror, propterea quod in (a) brevi voluminum vestrorum post commemorationem libri ad Herennium, interpositis quibusdam aliis, scriptum reperi: Ciceronis de rhetorica. Item: Explanatio in libros Ciceronis. Præterea (b) A Gellii noctium Atticarum.Sed et

(a) Brevi voluminum. Infra epist. 80, Breves etiam, quos de facultate monasterii vestri mittere debuistis. Epistola missa e concilio Carthaginensi ad episcopos Numidiæ,Mauritaniæ utriusque, Tripolis et provinciæ Proconsularis, anno 397: « Brevem verò statutorum (in quo omnia videntur esse complexa,et quædam diligentius custodita) huic (pistolæ subdi fecimus; ut compendio,quæ decreta sunt,recensentes, sollicitius observare curemus. » Unde et in codice Cancnum Ecclesiæ Africanæ caput 94,in quo recensentur causæ quæ agendæ sunt, sic inscriptum est, Brevis causarum. Carolus Magnus in Capitulis anni 813 « De rebus quæ Hildegardæ reginæ traditæ fuerunt, volumus ut fiant descriptæ breves, et ipsæ breves ad nos fiant adductæ. » Libro II Capitular., cap. 82: « Non solum beneficia episcoporum, vel abbatum,abbatissarum, atque comitum,sive vassorum nostrorum, sed etiam fisci nostri describantur in breve. » Breves itaque tum dicebant,quos vulgus rotulos et inventaria vocat, ut ad Capitula Caroli Calvi observat Sirmondus. Inde Inbreviare in eisdem Capitulis, id est, in breves seu pittacia referre et describere. Inde etiam Inbreviator, sive descriptor stipendiorum regalium, in Documento de examinatione Willeberti, episcopi Catalaunensis.

(b) A Gellii.Magnum hac nostra et superiori ætate certamen fuit inter eruditos, scribendumne foret A,Gellius, an vero Agellius unica dictione. In veteri isto codice diserte ubique scriptum est A. Gellius in duobus locis in quibus hic auctor laudatur.

(c) Vestræ conjugis. Ex hoc loco itemque ex sequentibus epistolis jampridem cellegerunt viri docti auctoritatem conciliari posse narrationi de conjugio Eginhardi cum Imma Caroli Magni filia, quæ exstat in Chronico monasterii Laurishamensis. Ea sic habet: «Eginhardus,archicapellanus notariusque imperatoris Caroli,cum in aula regia laudabiliter serviens, diligeretur ab omnibus, a filia quoque ipsius imperatoris Imma nomine,regi Græcorum desponsata,amabatur ardentius. Aliquantum temporis fluxerat, et amor alternus quotidie inter ambos per augmenta crescebat. Utrosque enim. timor retardavit,et offensio regia, ne tam gravia conveniendi inirent conamina.Sed amor improbus omnia vincit. Denique cum idem vir egregius irremediabiliter amando æstuaret, auresque virginis per internuntium appellare nec præsumeret, novissime sumpta de semetipso fiducia, nocturno tempore latenter ad puellæ tendebat habitaculum. Ibidemque pulsans clanculum, et intrare permissus,tanquam allocuturus juvenculam de regali mandato, statim versa vice solus cum sola secretis

B

C

D

mihi gratiam dederit, istis remissis accipiens describendos mihi,dum hic sum, avidissime curare cupio. Exonerate, quæso, verecundiam meam,quæ supplico facientes; meque rimantem amaras litterarum radices,earum jam jucundissimis explete fructibus: illo vestro facundissimo eloquio incitate; quæ si meruero, tantorum beneficiorum gratia,quoad vixero, semper mihi habebitur. Nam quæ vos eorum merito sit remuneratio secutura non opus est dicere. Plurima scribenda in alia mens suggessit; sed vestrum ingenium meis ineptiis ultra remorari non debui,quod scio vel exterioribus occupatum utilitatibus, vel circa intimas et abditas philosophiæ rationes intentum.

5 EPISTOLA II.

AD EUMDEM.

Desiderantissimo præceptori Eginhardo Lupus. Molestissimo nuntio de excessu venerabilis (e) ve

usus alloquiis,et datis amplexibus, cupito satisfecit amori. Interea cum jam appropinquante luce diei, per silentia noctis unde venerat regredi vellet, de improviso nivem haud modicam decidisse cognovit; et ne per vestigia pedum virilium agnitus proderetur, foras exire timuit; ambosque, pro conscientia facti, anxietas simul et formido intus remanere compulit. Cumpue nimia sollicitudine fluctuantes quid facto opus esset deliberarent,tandem elegantissima juvencula, quam audacem faciebat amor,consilium dedit ut ipsa quidem super se insidentem inclinata exciperet,eumque usque ad locum illius hospitio contiguum ante lucanum ceportaret; ibique eo deposito rursum per eadem vestigia cautius observata rediret, Eam noctem imperator divino, ut creditur,nutu insomnem duxit; diluculoque consurgens, eminusque de aula prospiciens, intuitus est filiam suam sub præfato onere nutanti gressu vix incedere, et ad condictum locum deposita quam gestabat sarcina celeri repedare recursu.Quibus multo intuitu perspectis, imperator partim admiratione, partim dolore permotus, non tamen absque divina dispositione id fieri reputans, sese continuit, et visa interim silentio suppressit. Interea Eginhardus sibi conscius, certusque rem nullo modo dominum suum regem diu latere posse, tandem inter angustias reperto consilio imperatorem aggreditur, flexis genibus missionem postulans, asserens tot et tantis servitiis suis condigna non rependi præmia. His auditis, rex,dissimulato rei et eventu et exitu, diu conticuit.Dehinc eum certificans se postulationi ejus quantocius responsurum,diem constituit; statimque consiliarios primosque sui regni et cæteros quosque sibi familiares passim evocatos convenire jussit. Congregata itaque magnifica diversarum dignitatum frequentia, ita exorsus est, imperatoriam inquiens majestatem nimis injuriatam esse et despectatam in indigna filiæ suæ notariique sui copulatione.et exinde non mediocri sese agitari perturbatione. Quibus nimio stupore perculsis, et de rei novitate et magnitudine quibusdam adhuc ambigentibus, rex innotuit eis evidentius, referens eis a primordio quid per semetipsum ocu lata fide cognoverit, consiliumque eorum atque sententiam expostulans super hoc.At illi inter se diversi diversa sentientes, in præsumptorem hujus rei duras et varias dedere sententias ; aliis sine exemplo puniendum, aliis exsilio damnandum, aliis alio modo disperdendum (ut cuique impetus erat) adjudicantibus.Porro quidam ex eis tanto mitiores quanto sapientiores,habita secum deliberatione, quam intime regem exoravere quatenus ipse rem per semetipsum

stræ conjugis consternatus, plus quam unquam vo- A net, ut inde penitus non possit avelli. 6 Huc accedit bis nunc optarem adesse; ut vestram mæstitiam

vel (a) mea compassione levarem, vel concepto sensu ex divinis eloquiis assiduo sermone solarer. Verum donec id Deus præstet esse possibile, suggero ut memores humanæ conditionis, quam merito peccati contraximus, modice sapienterque feratis quod accidit. Neque enim huic infortunio cedere debetis, qui blandimenta (b) lenioris fortunæ forti semper animo devicistis. Invocato itaque Deo, nunc illas tolerantiæ vires expromite, ad quas charissimum quemlibet casu simili deprehensum probabiliter vocaretis. Opto vos valere feliciter.

EPISTOLA III.

EGINHARDI AD LUPUM.

Eginhardus Lupo suo salutem.

Omnia mihi studia omnesque curas tam ad meas quam amicorum causas pertinentes exemit et excussit dolor quem ex morte olim fidissima conjugis, jam nunc (c) charissimæ sororis ac sociæ, gravissimum cepi. Nec finiri posse videtur; quoniam exstinctionis illius qualitatem adeo tenaciter memoria retiexaminare et secundum divinitus ei collatam sapientiam diffinire dignaretur. Verum ubi rex singulorum circa se affectum ponderavit, et inter diversorum sententias quid potissimum consilii sequeretur expendit, sic eos allocutus est. «Non ignoratis, inquit, « humanum genus variis subjectum esse casibus et « frequenter evenire ut res nonnullæ, quæ contrariis << initiis inchoantur, meliorem aliquando sortiantur exitum. Proinde non est desperandum; sed potius super hac re, quæ et gravitate et novitate sui no<< strum exsuperat ingenium, divinæ providentiæ « (quæ nunquam in sui dispositione fallitur,quæque « etiam malis bene uti novit) pietas est exspectanda et expetenda. Quapropter tam tristis facti a notario « meo non exigam pœnas, per quas infamia filiæ « meæ magis videbitur augeri quam minui. Unde dignius et laudabilius imperii nostri gloriæ arbi« tramur congruere ut data adolescentiæ venia, le«gitimo eos matrimonio conjungam, et rei probrosæ « honestatis colorem superducam. » Regis igitur audita sententia, fit incomparabile gaudium, magnitudoque animi ejus ac mansuetudo summis effertur laudibus.Interim Eginhardus jussus adesse ingreditur; quem Rex ex opinato salutans, ita eum placito vultu alloquitur: «Jamdudum auribus nostris a vobis adelata est querimonia quod servitiis vestris regali « munificentia hactenus non responderimus digne. « Sed, ut verum, fatear, maxime super hoc culpanda a est vestra negligentia. Quandoquidem licet susti« neam tot et tanta negotia solus,tamen si quid volun<< tatis vestræ compertum haberem, servitia vestra di« gno fuissem prosecutus honore. Verum ne vos diu<< tino sermone protraham, querimoniis vestris am«plissima donatione satisfaciam ; et ut vos etiam fi<< delem mihi ut prius et benevolum posthac sentiam, << juri vestro nuptum tradam meam filiam vestram sci« licet portatricem, quæ quandoque alte succincta « vestræ subvectioni satis se morigeram exhibuit. » Protinus ad regis edictum cum multo comitatu adducta est ejus filia: quæ roseo vultum perfusa pudore,tradita est per manus patris in manus prædicti Eginhardicum dote plurima, prædiorum quoque nonnullorum, cum innumeris aureis argenteisque donariis aliisque pretiosis supellectilibus. Hactenus ex Chronico Laurishamensi. Vide similem historiam de sorore Henrici II imperatoris apud Radulfum de Di

[ocr errors]

B

D

quod ipsum dolorem identidem accumulat et vulnus semel acceptum exulcerat, quod vota scilicet nostra nihil valere permissa sunt, ac spes quam in (d) martyrum meritis atque interventione collocavimus exspectationem nostram ex asse frustrata est. Inde evenit ut solantium verba,quæ aliorum mæstitiæ mederi solent, plagam cordis nostri recrudescere potius faciant atque rescindant, cum me æquanimiter ferre jubent infortunii molestias quas ipsi non sentiunt, atque in eo censent mihi gratulandum in quo nullum gaudii vel lætitiæ valent demonstrare vestigium.Quis est enim mortalium cui mens constet, quique sanum sapiat, qui sortem suam non defleat, et qui se infelicem ac miserrimum non judicet,cum in afflictione positus eum quem votis suis fauturum fore crediderat aversum atque inexorabilem experitur? Hæccine talia tibi videntur ut suspiria, ut lacrymas homuncioni tantillo commovere, ut ipsum ad gemitum et planctum concitare, ut etiam in desperationis barathrum dejicere potuissent? Et utique dejecissent, nisi divinæ miserationis ope suffultus quid in hujusmodi (e) causis aut casibus majores ac meliores nostri teceto, pag. 470; Henricum de Knygthon, pag. 2326, et M. Chronicon Belgicum, pag. 107. De matrimonio porro Eginhardi vide Bernardum a Mallinckrott in tractatu de Cancellariis imperii Germanici, pag. 22. (a) Mea compassione. Pars enim solatii est, amicum habere qui morori nostro participet, sortemque nostram nobiscum deploret ac defleat.

(b) Lenioris fortunæ. Recte admonet Lupus debere Eginhardum acceptam nuper calamitatem ferre patienter, qui secundam fortunam forti semper animo tulerit. Difficilius enim reperiuntur qui secundam, quam qui adversam fortunam bene ferant. Secundis enim rebus insolescunt plerique homines et efferuntur; adversis omnes ad temperantiam moderationemque revocantur; ut ait conterraneus meus M. Aut. Muretus, lib. v Variarum Lectionum cap. 15. Hinc illa Galbæ verba ad Pisonem futurum principem: « Fortunam adhuc tantum adversam tulisti. Secundæ res acrioribus stimulis animos explorant : quia miseria tolerantur, felicitate corrumpimur, » apud Tacitum, in libro primo Historiarum. Et apud Quintum Curtium in libro decimo, Alexander increpans milites seditionem velut inceptantes : «Secundis rebus, inquit, quæ circumfluunt vos, insanire cœpistis: obliti status ejus, quem beneficio exuistis meo digni hercule qui in eodem consenescatis ; quoniam facilius est vobis adversum quam secundam regere fortunam. » Vide sanctum Gregorium in libro primo de Cura Pastorali, cap. 3.

(e) Chariss. sororis. Hinc confici posse puto Eginhardum fuisse factum abbatem vivente adhuc uxore, quam, quod commercio conjugali tum abstinerent, fidissimam olim conjugem fuisse dixit; tum vero cum mortua est, charissimam sororem, sociam ac contubernalem. Eginhardus in epistola 32. Imma, soror dilectissima, his esto adjutrix tibique animam commendo.

(d) Martyrum. Id est, sanctorum Marcellini et Petri, qui in monasterio Seligenstadiensi, cujus abbas erat Eginhardus, jacent, illuc translati opera ejusdem Eginhardi. Vide notas ad epistolam 60.

(e) Causis aut casibus. Ego arbitror voces illas, causis aut, esse superfluas, admonitionemque esse librarii, qui cum divinare non potuisset quidnam potius legendum esset, causis aut casibus, utrumque posuit,

habenis remoratur ac retinet, mentemque ad revocationem mortis revocet, quam ad spem et amorem longævitatis odium atque oblivio senectutis illexerat. Video mihi non multum superesse temporis ad vivendum, licet quantum id esse debeat mihi penitus ignoretur. Sed hoc certissimum teneo, et recens natum cito posse mori, et (b) senem diu non posse vivere. Ac proinde longe utilius ac beatius fore censeo ipsam temporis incerti brevitatem cum luctu quam lætitia ducere. Quia si secundum Dominicam vocem beati ac felices erunt qui lamentantur et lugent (Matth. v), e contrario infelices ac miseri fient qui dies suos in jugi et continua lætitia finire non metuunt, gratias ago atque habeo charitati tuæ, quod me per litteras tuas consolari dignatus es.

ctionis indicium dare potuisti quam ægro atque jacenti manum exhortationis porrigendo, monendoque ut surgerem, quem mente prostratum ac mœrore depressum ignorare non poteras. Bene vale, charissime ac desiderantissime fili.

nendum servandumque sanxissent ad inquirendum A prospera festinantem velut quibusdam frenis atque subito me convertissem. Erant ad manum doctores egregii nedum non spernendi, verum omnimodis audiendi atque sequendi, gloriosus videlicet martyr Cyprianus, et illustrissimi sacrarum divinarum litterarum expositores Augustinus atque Hieronymus; quorum sententiis ac saluberrimis persuasionibus animatus depressum gravi morore cor sursum levare conatus sum, cœpique mecum sedulo reputare quid super excessu charissimæ contubernalis sentire deberem, (a) cujus mortalitatem magis quam vitam videbam esse finitam. Tentavi etiam si possem a memetipso exigere ut id ratione apud me fieret quod longa dies solet efficere; scilicet ut vulnus quod animo nostro nondum sperata morte repentinus casus inflixit cicatricem ducere ac spon- B taneæ consolationis medicamento sanescere incipe-"Neque enim majus aut certius tuæ erga me dileret. Sed vulneris magnitudo facilitati resistit; et licet saluberrima sint quæ a memoratis doctoribus ad mitigandum gravem dolorem velut a peritissimis idemque mitissimis medicis offeruntur, plaga quæ adhuc sanguinem trahit sanandi maturitatem nondum admittit. Hic fortasse miraris ac dicis ex hujusmodi occasione natum dolorem tam longum ac diuturnum esse non debuisse, quasi in dolentis sit potestate quando id finiatur quod ille, quando inciperet, neque in potestate habuit, neque præscivit. Metiri tamen posse videtur doloris ac mæroris magnitudo sive diuturnitas de eorum quæ acciderunt damnorum quantitate: quæ ego cum quotidie in omni actione, in omni negotio, in tota domus ac familiæ administratione, in cunctis quæ vel ad divi- C num vel humanum officium pertinent disponendis atque ordinandis immaniter sentiam, qui fieri potest ut vulnus quod tot ac tanta incommoda intulit, cum crebro tangitur non recrudescat potius et renovetur quam sanescat aut solidetur? Arbitror enim, nec vereor quod hæc opinio falsum me habeat,hunc dolorem atque anxietatem, quæ mihi de charissimæ contubernalis occasione exorta est, perenniter mecum perseveraturam donec id ipsum temporis spatium quod 8 Deus mihi ad hanc miseram ac temporalem vitam concedere voluerit debito sibi termino finiatur: quam tamen proficuam potius mihi quam noxiam hactenus experior, cum animum ad læta et

lectori judicium integrum relinquens. Vide notas ad epistolam 122.

(a) Cujus mortalitatem. Imitatum ex Plinio in epistola prima libri secundi; ubi de Virginii Rufi morte sic loquitur: Si tamen fas est aut flere, aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est.

(b) Senem diu, etc. Repetit istud ipsum Lupus infra epist. 84. Sumptum est autem ex epistola Hieronymi ad Principiam, in qua mores Marcellæ describit. Hæc ergo cum virum juvenis admodum extulisset, desideriumque exstincti non posset pati, a secundis nuptiis abstinere decrevit. Verum ea erat Marcellæ nobilitas, ea species oris, ea gratia, ut plane constet laboriosum et difficile negotium suscepisse illam cum in ea nobilitate et ætate contenta esse voluit unico matrimonio. Itaque dum

D

9 EPISTOLA IV.

AD EGINHARDUM.

Epistolam vestræ dignationis calamitatem quæ dudum vobis contingit graviter querentem haud quaquam mediocriter commota mente perlegi, con. fectumque vestrum animum tam diuturni mæroris anxietate vehementer indolui. Et quamvis qui me longe præstent amicorum solatia tentaverint hunc tantum levare dolorem, nec tamen ob eam rem profecerint, ut litteris vestris satis eminet, quod ipsi casus vestri considerationem non satis ad se admiserunt, eo usque ut eorum quidam super excessu gratissimæ quondam uxoris gratulandum monerent, quod, ut opinor, nihil ad consolationem pertinet non tam ætatis levitate vel ingenii, quod exiguum sentio, confidentia quam proni erga vos amoris magnitudine hæc rursum, qualiacunque sint, in vestri solatium non sum veritus cudere. Siquidem conscius mihi sum intimum me (c) nobilissimæ illius feminæ morte cum vestra, tum etiam ipsius vice traxisse dolorem; quem atrociter exasperantem vestræ litteræ, fateor, recrudescere coegerunt. Unde

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »