Obrazy na stronie
PDF
ePub

Imperatores Valentinianus, Theodosius et Arcadius. A norum seu clericorum, cui in ecclesia fuerit cri

Continua lege sanximus nomen episcoporum vel eorum qui Ecclesiæ necessitatibus serviunt, ne ad judicia sive ordinariorum sive extraordinariorum judicum pertrahantur. Habent illi judices suos,nec quidquam gis publicis commune cum legibus.

Imperator Theodosius et Valentinianus Cæsar. Privilegia ecclesiarum vel clericorum omnium prona devotione revocamus scilicet, ut quidquid a divid principibus singuli quique antistites impetrarunt, jugi soliditate servetur, nec cujusquam audeat titillare præsumptio, in quo nos nobis magis præstitum confitemur.

Quod clerici episcopali audientiæ reservari jubentur.

Clericos igitur omnes, quos indiscrete et ad sæculares judices debere deduci, infaustus præsumptor edixerat, episcopali audientiæ reservamus. Fas enim non est ut divini numeris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.

Imperator Honorius et Theodosius Augg.

Vacent ecclesiæ solis quibus bene consciæ sunt divinæ prædicationis officiis. Cuncti in orationibus celebrandis horarum omnium momenta consumant. Gaudeant nostra in perpetuum liberalitate munitæ, quarum nos erga cultum pietate et æterna devotione gaudemns.

Imperator Honorius et Theodosius.

Episcopos vel presbyteros, diacsnos et quoscunque inferioris loci Christianæ legis ministros, ab episcopis solum, non ab olio oportet accusatos au

diri.

Theodosius et Valentinianus Augg. Audemus quidem sermouem facere sollicite, plus timore capti de sanctis venerabilibus sacerdotibus et secundis sacerdotibus, vel etiam Levitis, et eos cum omni timore nominare,quibus terra caput inclinat.

Et post pauca.
Quod in sacerdotibus Ecclesia constat.

De obnoxiis vero inquiunt :

Si quis ambulaverit cum episcopo,vel cum presbytero, vel etiam cum diacono, sive in platea, sive in agro, sive in quolibet loco, nullo pacto retineri vel obstringi jubemus. Quoniam in sacerdotibus Ecclesia constat.

B

C

K. Reges isti Christianissimi, qui tanta reverentia de Ecclesia loquuntur,non frustra audierunt:Et nunc, reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exultule ei in tremore Psal. 11, 14, 12.) Mira autem et vera sententia, quod ecclesia non tam in lapidibus quam in sacerdotibus constat. Et ideo juste nunc et religiose sancitur, ut reverentia quæ altari et templo exhibetur, eadem sacerdotibus exhibeatur ;et sicut hoc est, ut juxta templum vel altare ibi nemo reum et crimini vel etiam morti obnoxium contingat; ita neque a D latere episcopi, presbyteri et diaconi quolibet loco abripere vel contingere audeat.

liem ibi ex concilio Carthaginensi qualiter episcopus presbyter et diaconus purgari debeant.

Si quis episcopus, quod non optamus,in reatum aliquem incurrerit,et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare,ne in crimine remaneat, à duodecim episcopis, et presbyter a sex episcopis cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus.

[blocks in formation]

men institutum, vel civilis causa fuerit commota, si relicto ecclesiastico judicio publicis judiciis purgari voluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat, et hoc in criminali in civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtinere maluerit.

Ex epistola episcopi ad imperatorem de baptizatis

Hebræis.

Postquam divinæ gratiæ auxilio et vestræ pietatis patrocinio, juxta auctoritatem divinæ legis et ecclesiasticorum Patrum constituta pro Judæorum illuminatione cœpimus laborare adjuvante eadem divina gratia conversi sunt plures ex eis ad Dominum,tam viri quam feminæ, majores natu et juvenes, adolescentes et pueri, et cum eis etiam scorsum aliqui ex servis et ancillis. Cnmque hic numerus cœpisset multiplicari, et gaudium matris Ecclesiæ de salute conversorum in dies augeri,cœperunt conversi invitare aversos ad eam quam cognoverant veritatem, maxime pueros et innocentes, eo quod cæteri magis existant duri utpote invaterati dierum malorum.Coperunt ergo pueri et adolescentuli quod videbantin istis, desiderare fieri in seipsis,et maxime ut arbitror,quia per singula Sabbata a fratribus et sacerdotibus nostris in synagoga verbum Domini prædicatur. Quod cum impii sensissent parentes, cœperunt eos furtim et maxime nectibus ab inferiores provincia partes,id est Arelatem urbem, dirigere quo magna corum multitudo tam ex Cabilonense quam ex Matacensi et Viennensi civitatibus translata est. Quod cum mihi ab eisdem qui crediderant Judæis dolenter nuntiatum fuisset,jussi eos qui residui erant, absque læsione vel damno aliquo in præsentiam meam sub conspectu Ecclesiæ deduci, ut si qui inter cos essent qui nostra desiderarent, pateret eis janua matris Ecclesiæ,ereptis de manibus impiorum. Statim igitur, mirabile dictu! sex pueruli priusquam ab aliquo exhortari cœpissent,sacerdotum nostrorum pedibus provoluti profitebantur se velle baptizari, atque ut ad me perducerentur orabant.Cumque perducti essent,similiter supplicsntes et rogantes omnium gratulatione suscepti sunt. Post vero et alii numero quadraginta septem qui idem professi sunt, quos omnes sub conspectu Dei et Ecclesiæ bonis et fidelibus fratribus tradidi instruendos, et in solemnitate Paschali generalis lavacri celebritate baptizandos et nutriendos Domino. Reliquos vero, in quibus nihil boni desiderii vel petitionis agnovi, restitui intactos parentibus suis.

Vestræ et bonitatis, vestræ orthodoxe Christianitatis et pietatis,quatenus et isti absque interpellatione atque inquietudine malignorum tranquille in filios Ecclesiæ educentur, et illi qui crudeliter ne salvi fierent ab impiis Arelatem translati sunt, per episcopum ejusdem Ecclesiæ a vestra serenitate diligenter admonitum,et ad divinum opus exercendum alacriter instigatum similis aliquid gratiæ auxiliante Domino consequantur. Si enim magnæ eleemosynæ opus est in causis temporalibus aliquem vi oppressum eripere, aut ex bestiæ alicujus faucibus rapere, quanto major de illo merces speranda est, qui vel ab impiis hominibus, vel a malignis spiritibus ne ad Deum venire possit opprimitur, sicut potestas et facnlas congrua datur, valuerit ad salutem lucrari. Testatur hoc apostolus Jacobus exhortans et dicens: Si quis autem erraverit a veritate, et converterit quis eum scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ,salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. v, 19, 20).

FLORI EPISTOLA AD IMPERATRICEM JUDITH.

Incipit (a) epistola Julii Flori ad Judith impera- A rum et Langobardorum, deficientibus Romanorum tricem uxorem (sic; leg. matrem) Karoli Calvi de sequentibus libris.

Domina Augusta et felicissima Judith, dum in humanis quo altius adcrescas non inveniatur rebus, quia, si de viro agitur, quis nobilior imperator aut sapientior in divinis seculariumve disciplinis Ludovico Cesare invicto? nec mirum talem protulisse excellentissimo Augusto secula sobolem Carolo; si autem de venustute corporis, ut absque adulationis fusco proferam quod verum est, pulchritudine superas omnes quas visus vel auditus nostræ parvitatis comperit reginas; sin autem de prole, nonne mundi gloria et hominum delectatio Carolus? qui elegantia corporis ac moribus optimis seu agili prudencia studio inmaturam vincendo propriam superat etatem, ut videatur avus ejus non obiisse, sed pocius, detrusa caligine somni, novum illustrare orbem ; siquidem in nepote inmortale ingenium, una cum nomine decor et virtus splendeant; quamobrem dum in temporalibus nihil desit rebus ut augmento careas, studio sapiencie dilataris ut excellentior retro seculis imperatricibus reperiaris. Igitur indita a Deo vobis sapientia et naturaiis ingenii seientia attonitum me reddidit inter ceteros auditores.Quam in divinis et liberalibus studiis ut vestræ eruditionis novi facundiam,obstupui, mecumque deliberans ut aliquid munusculum meo labore congestum vestræ offerrem almitatis flagrantiæ, igitur ab Octaviano Augusto et Domini nativitate salvatoris nostri sæculum adgressum scribendo opus peregi usque ad regna Franco

(a) Hanc epistolam ex codice ms. Abrincensis bibliothecæ, fim monasterii S. Michaelis in periculo maris, edidit D. Ravaisson in appendice libri cui titulus Rapport au ministre sur les bibliothèqnes de

[ocr errors]

imperatoribus seu judicibus ab Italia, et Gallis Gothorumque regibus qui successerant ab eis etiam depulsis. Quod videlicet opus quinque distinxi in libris. His enim, velut in speculo, per vestram sanctissimæ devotionis ammonicionem atque jussionem,Carolus gloriosissimus vestre filius excellencie inspicere quid agendum vel quid vitandum sit poterit. Decet enim, dominam te venerabilem unicum erudire filium nostræ jocunditatis et novi seculi regem; memor Bethsabee quæ itidem priscorum erudivit sapientissimum seculorum regem, ut idem de se ait:«< Nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea. Et docebat me atque dicebat: suscipiat verba mea cor tuum, custodi precepta mea et vives. Posside sapientiam, posside prudentiam, ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei. Ne dimittas eam et custodiet te, dilige eam, etc. » Bis autem, prout de Domini confidimus pietate, sacris jussionibus vestris parebit,

et inter ceteras materne dilectionis admoniciones hos libellos sue non dedignabitur contradere memorie, quibus imperatorum gestis sanctorumque triumphis, atque doctorum magnificencium doctrinis illustratus caucius quid agendum sit sive subtilius inveniet quid sit vitandum. Igitur hos codicellos vestræ dilectionis amor me,Domina semper augusta, scribere compulit,quid vestræ almitatis et inmortalis sapientiæ judicium expectant. Quod si judicando consequanturlaudem,vestræ reputabitur eternaliter memoriæ, quoniam sacratissimum nomem vestrum Judith judicans sive laudans interpretatur.

l'Ouest.De quibus hic agitur historiarium libri,quorum fragmenta dedit Labbeus Bibliothecæ Manuscriptorum tomo III pag 190, an Flor nostri sint dubitandi locus. EDIT.

ANNO DOMINI DCCCLXII.

B. SERVATUS LUPUS

PRESBYTER ET FERRARIENSIS ABBAS.

NOTITIA HISTORICA IN SERVATUM LUPUM
(Apud Baluz. in notis ad epistolas Lupi.)

Sancta fuit apud Ferrariense memoria Lupi. Sane ex illius operibus apparet virum fuisse moris antiqui. Natus est autem, quantum conjectura assequi datur, in provincia Lugdunensi quarta, ex clara haud dubie familia, sub imperio Ludovici Pii. A puero deditus fuit studiis litterarum. Factus manachus Benedictinus in monasterio Ferrariensi, ab Aldrico abbate suo, qui Senoniensis postea antistes fuit, in Germaniam, cum diaconus jam esset, studiorum causa missus est ad Rabanum abbatem Fuldensem, celeberrimum per eas tempestates sacrarum Scripturarum interpretem. Illic, facilitate morum, sibi conciliavit amicitiam plurimorum, magnamque hinc famam eruditionis ac pietatis reportavit in Galliam. Anno 838, x Kal. Octobris, haud multo post reditum ex Germania suum, Ludovico Pio imperatori præsentatus a Judith Augusta, et turba aulicorum immistus, in spem dignitatis proximam adductus est et paulo post ordinatus est presbyter. Tandem quia Odo abbas Ferrariensis (a) atrocium facinorum manifestus, Karoli Calvi Francorum regis animum in (a) Ferrariensis. Vetus et nobile monasterium C sanctæ Mariæ et sancti Petri Ferrariis, quod antidiœceseos Senonensis, eo etam nobilius, quod Lupum quondam habuerit abbatem. In Vita Ludovici Pii scriptum est, ipsum reparasse « monasterium

:

quitus Bethlehem vocabitur in cujus curia pater ejus Pipinus occidit leonem; et ipsemet a Stephano papa Romano in regem honorifice consecratus est

se concitaverat, ejus auctoritate amotus est a regimine illius monasterii, quod commissum est Lupo. Is ergo cum præcepto Caroli illuc accedens, a monachis electus est X Kal. Decembr. anni 842. Pridie dein Kalendas Carolus ei donum abbatiæ confirmavit. Nondum tamen Odo paruerat jussis principis. Itaque Lupus, cui pellendi Odonis delegala cura a Carolo, illum hine abscedere fortiter compulit. Præbuit istud materiam novis sermonibus, ac si Lupus Odoni comparasset insidias, per fraudemque potius ac vim quam canonice factus esset abbas Ferrariensis. Sed ipse eam calumniam expurgavit in epistola scripla ad Jonam episcopum Aurelianensem. Anno 844 functus est legatione pro Carolo in Burgundia, annoque eodcm exeunte habita fuit syuodus episcoporum apud Vernun palatium regium, cui interfuit Lupus noster. Tantaque tum erat ejus fama, ut, licet hic adesset Hincmarus, Lupus tamen ab universa synodo rogatus sit scribere canones in ea decretos. Anno 847 interfuit conventui apud Marsuam, secus Trajectum : quo Lotharius imperator, Ludovicus rex Germaniæ, et Carolus Calvus rex Franeorum, convenerant, pacis causa. Per eas tempestates, anno nimirum 849, ut ego arbitror, a Carolo missus est ad Leonem IV papam; et anno 845 interfuit concilio Suessionensi, in cujus actione legit volumen gestorum depositionis Ebbonis Rhemorum archiepiscopi. Pervenit autem usque ad tempora Nicolai I papo; obiitque post annum 861. Familiares habuit præstantissimos quosque sui sæculi viros. Hincmarum Rhemensem, Rabanum Moguntinum, Wenilonem Senonensem, Heriboldum Anlissiodorensem, Pardulum Laudunensem, Prudentium Tricassinum, Jonam Aurelianensem, Odonem Bellovacensem, Eneam Parisiensem, Eginhardum abbatem Seligenstadiensem, Hilduinum, Ludovicum, et Hugonem S. Dionysii, Ratbertum Corbeiensem, Ratramnum monachum Corbeiensem, Gotteschalcum monachum Orbacensem, et alios plurimos. Atque hæc omnia, et multo plura, colligi abunde possunt ex ipsius Lupi epistolis, aliisque illius ævi monument is.

in eadem ecclesia. »Illic ab Ansegiso Senonensi archiepiscopo, paulo post Lupi ætatem, coronati sunt

Ludovicus et Carlomanus, filii Ludovici Balbi regis.

NOTITIA BIBLIOGRAPHICA.

SERVATUS LUPUS presbyter, et ab anno 838 (a) A abbas monasterii sancti Petri quod Bethehem sive Ferrarias dicitur in diœcesi Galliæ Senonensi ordinis S. Benedicti, Rabanum Maurum præceptorem suum vocat epist. 40, qui ejus adhuc diaconi rogatu Collectarium in Epistolas Pauli fecit. Abbas Lupus anno 853 concilio Suessionensi interfuit, et superstes adbuc fuit post anno 851, ut a Caveo bene notatum. Scripsit anno 849(b) librum et collectaneum testimo. niorum (c) de tribus quæstionibus; de libero arbitrio, de prædestinatione bonorum et malorum, et de sanguine Christi effuso pro omnibus, ut omnes vult salvos Deus, quamquam culpa propria non omnes salvantur. Edidit, post mancam in Belgio anno 1648 Donati Candidi editionem, Sirmondus anno 1 50, unde recusa in Sirmondi operibus tom. II, p. 1227, et Gilbertus Manguinus Paris. 1650 4° in parte altera tomi primi Scriptorum sæculi ix de Prædestinatione et Gratia, sub titulo commentitio Lupi Servati, presbyteri Moguntinensis. Consulendus etiam Lud. Cellotius in Historia Gotteschalci, Paris. 1655 fol.

Capijula XII concilii 11 in Verno palatio anno 844 habiti, quæ stylo suo comprehensa ad Hincmarum se direxisse scribit Lupus epist. 4, edita in tomis Conciliorum etin Sirmondi Conciliis Galliæ, tom. III, pag. 17, at apud Carolum Le Cointe, tom. VIII Annalium Francorum, pag. 742.

Liber epistolarum CXXX (d) ex Papyrii Massoni editione Paris. 1588 80 et in Bibl. Patrum edit. Colon. tom. IX, sed ad mss. codicem emendatus, in Andreæ du Chesne tom. II Scriptorum de rebus Francorum, pag. 726.

Vita S. Maximini episcopi Trevirensis, anno 839 seripta ad Waldonem : edita s Surio 29 Mail, sed omissa ab Henschenio tom. VII Mail, quoniam antiquiora Acta ait se nactum anonymi Sanmaximiensis ex quo Lupus sua expresserit, quia a scriptore miraculorum Maximini, Lupus episcopus appellatur. Ex hac Vita quædam de Carolo Martello affert Ba

(a) Baronius ad an. 838, num. 6. (b) Sigebertus, cap. 94 de S. E.

(c) Coelestini papæ, Augustini plura, tum Hieronymi, Philippi in Jobum, Gregorii papæ, Fulgentii Ruspensis, Joannis diaconi Rom., Isidori episc., Bedæ. et Joannis CPolitani sive Chrysostomi, rejectis iis quæ in contrariam sententiam Faustus Regensis scripsit.

PATROL. CXIX.

[ocr errors]

C

ronius ad annum 741, n. 15; unde factum ut Caroli
Martelli gesta a Lupo tradita quidam scripserint.
De Maximo illo adeundus Tillemontius tom. VII
Memoriarum, p. 247, 694 seq.

Vita S. Wigberti, abbatis Fritzlariensis in Hassia;
ad Bunum, sive Brunum, (e) abbatem Herveldensem
sive Hirsfeldensem, edito a Joannes Busæo S. J, ad
calcem epistolarum Hincmari Rhemensis, et Consti-
tutionum Caroli Magni, Moguntiæ 1602 4o,
Scripta anno 836.

p. 339.

Homiliae duae in solemnitates S. Wigberti, et hymni totidem vulgati sub Lupi nomine ab eodem Busæo in paralipomensis Opusculorum Petri Blæsensis, Joan. Trithomii aliorunque, Mogunt. 1604 8° Hæe Lupi scripta recensuit atque eruditis notis illustravit Stephanus Baluzius Paris. 1664 8°, quæ editio recusa in Bibl. Patrum Lugd. 1672, tom.XV, statim in limine. Sed prodiit deinde iterum Lupus (licet titulus Antuerpiam præferat) 1710 80, ex secunda laudati Baluzii recensione. Vide Acta Erudit. 1715. p. 205.* Vitam S. Maximini Baluzius scriptori huic tribuit reliqui tamen omnes Lupo alteri Catalaunensi episcopo, qui cadente sæculo ix florebat, ascribendam esse censent. Vide auctores Historiæ litterariæ Gallicæ, tom. V, pag. 267. Ita pariter Homilias geminas in solemnitate S. Wigberti alterius esse criptoris ex styli diversitate viri illi docti dijudicant: opinanturque insupor unicam esse homiliam in geminas dissectam ; altera enim ex illis incipit: Restat; quod Sermonis continuationem non ambigue demonstrat.

Sermonem Lupi (sed certe junioris, Wulfstani forsan (f) de quo infra, archiep. Eboracensis et episcopi Vigorniensis, super incursu Dacorum sive Danorum anno 1094, edidit Anglo-Saxonice et Latine Georg. Hickesius in diss. epistolari tom. II Thesauri septentrionalis, p. 99, 406. Axon., 1703 fol., et alterum in festum S. Jodoci, mss. in Bibliothecis Angia exstare Caveus adnotavit.

(d) In his 128 et 129 sunt illæ duæ epistolæ ad Carolum Calvum et Hincmarum Rhemensem, quas cum libro de tribus Quæstionibus Sirmondus vulgaverat.

(e) Nide Vossium, II, 35, pag. 317.

(f) Vidc Humfredi Wanleji Čatalogum librorum Veterum septentrialonum. pag. 140 seq., in tomo secundo Thesauri Hickefiani.

14

B. SERVATI LUPI

PRESBYTERI ET ABBATIS FERRARIENSIS ORDINIS SANCTI BENEDICTI

OPERA

STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis in unum collegit, epistolas ad finem vetustissimi codicis emendavit notisque illustravit.

(Juxta editionem anno 1710 datam et posterioribus curis ab ipso Baluzio multis iu locis auctam atque emendatam.)

STEPHANI BALUZII PRÆFATIO.

B

observationem esse verissimam ego quoque deprehendi. Itaque optandum esset, ceu diximus, ut paulo diligentiorem operam in his suis editionibus adhibuisset Massonus. Ex eadem porro indiligentia factum est ut Lupi epistolas habeamus fœdissime conspurcatas, adeoque miseras ac perditas, ut si Lupus hodie revivisceret, vix se ipse, opinor, agniturus esset. Quo factum est ut, cum vir eruditus Andreas Duchenius vestustum codicem Lupinarum epistolarum nactus esset, novam earum editionem adornaverit ac publicaverit: in qua, ut id dicam quod res est, quamplurimos errores sustulit, non tamen omnes. Erant enim adhuc multo plura quæ emendatione indigebant. Tandem ad me ventum est, Lector, novissimum editorem operum Lupi abbatis Ferrariensis. Itaque necessarium videtur nonullapræfari de nova hac editione et tecum paucis agere de hoc meo instituto.

Annus agitur centesimus et vicesimus ex quo vir A editio corrupte obtrudit recusias illas; quam Jureti clarissimus Papirius Massonus in publicum emisit epistolas Lupi, abbatis monasterii Ferrariensis, descriptas ex veteribus membranis ejusdem monasterii, quarum illi copiam fecerat Petrus Daniel ballivus fani sancti Benedicti ad Ligerim. Sane dubium non est quin plurimum debeamus eruditis vigiliis Massoni, qui nonnullos veterum scriptorum libros e tenebris eruit quibus fortean hactenus careremus. Sed tamen optandum esset ut quam in conquirendis veterum lucubrationibus diligentiam adhibuit, eamdem in edendis adhibuisset, neque totam fiduciamcollocasset in amanuensibus et librariis. Nam his imputandum arbitror quod vetustos auctores a Massono editos tam fœde maculatos habemus. Neque enim suspicari licet eam in Massono sive oscitantiam sive supinitatem fuisse ut in singulis fere lineis recederet a codicibus quibus utebatur. Et tamen certum est nullos auctores indiligentius esse tractatos quam quos Papirii Massonl cura vulgavit. Exemplo sint opera Agobardi, archiepiscopi Lugdunensis, et Gesta Collationis Carthaginensis inter catholicos et Donatistas. Et Gestorum quidem exemplar vetus, illud ipsum nimirum quo usus est Massonus, exstat hodie in bibliotheca Colbertina, sed adeo diversum abeditione Massoni, ut ea deinde ad ejusdemmet codicis fidem recudenda fuerit studio Petri Pithæi viri eruditissimi et in hujuscemodi rebus multum exercitati, a nobis demum multo felicius emendata et edita iu tomo primo nostræ collectionis Conciliorum. Agobardi vero codex manuscriptus, quo usus est Massonus exstat, in bibliotheca regia. Hunc ego codicem C manibus meis trectavi, contuli cum edito, et compertum habeo editionem Massoni immensum differre a veteri codice. Neque ego tamen id primus adnotavi, sed Franciscus Juretus vir clarissimus. Is enim in notis ad epistolam 91. Ivonis Carnotensis, afferens locum illum ex epistola Agobardi ad imperatorem Ludovicum Pium, reiculas illas pro quibus contendit, arbitrari ut stercora, admonuit sic scriptum se vidisse in codice antiquo Papirii Massoni. Nam vulgata

Cum primum ad hæc stndia, quæ nunc exercent viros eruditos, animum appuli, id mihi negotii credidi in primis dari ut, si quo modo possem, ea converterem in usum publicum. Et a puero magna mihi semper antiquitatis cura. Itaque semper amavi excutere forulos bibliothecarum, sic existimans futurum ut aliquid fortuito nanciscerer quod utiliter in publicum ederetur; vel si obtineri id non posset, saltem vetustos editorum auctorum codices reperirem, quorum ope renovari et restitui possent ea quæ jam edita fuerant. Id vero jam satis feliciter, opinor, tentatum est in Salviano Massiliensi et Vincentio Lirinensi, quos dedimus et meliores et emendatiores. Tandem anno 1664 vir eruditissimus ac mihi amissimus Nicolaus Cocquelinus, doctor et socius Sorbonicus, mihi utendum dedit vetustissimum codicem, optimæ illum notæ, in quo continentur epistolæ Lupi abbatis Ferrariensis, qui nunc exstat in bibliotheca Colbertina. Hunc ego codicem avide statim contuli cum edito; adeoque discrepare ab co vidi editiones ut non ultra dubitaverim qui denuo recudendæ essent illæ Lupi epistolæ.

haberes, Lector, quæcunque lucubrationes Lupo Ferrasiensi tribuuntur ab eruditis.

Ergo si quid in hac editione discrepare videris a A quoque hic adjici curavimus ;ut in eodem volumine superioribus,neque in notis admonuero emendationes esse meas, scito mutationem quæ contigit, a codice veteri profectam esse. Nisi si interdum loci veterum scriptorum qui a Lupo laudatur,ex melioribus editionibus vel ex antiquis codicibus manuscriptis restituti sunt ;exempli causa,locus unus ex Augustino, alter ex Justino sive Trogo Pompeio, itemque alius ex alio quopiam scriptore.

Quoniam vero Lupum abbatem haud alium esse puto quam Servatum Lupum presbyterum, cujus exstant nonnullæ lucubrationes seorsim editæ, eas

De auctore porro nihil est impræsentiarum quod dicam cum et breviarium vitæ ejus habeas in initio notarum mearum, et passim vitam ejus illustraverim in ipsis notis. Habes præterea, post hanc præfationem, illustrium scriptorum testimonia, quæ sufficere tibi abunde possunt.

Vale, Lector ;et si quid emendatione arbitraberis indigere, admoneto. Dabimus enim operam ut corrigatur.

ELOGIA DE B. LUPO.

Rodolphus, presbyter et monachus, in Vita Rabani abbatis B Ex vita sancti Faronis, episcopi Meldensis, scripta ab Hil

Fuldensis.

In epistolas quoque Pauli, hortatu LUPI diaconi. Collectarium fecit, colligens de diversis opusculis sanctorum Patrum sententias eorum,et in ordiuem disponens, in triginta libris illum determinavit. Rabanus, archiepiscopus Moguntinus, in epistola ad Samuelem, episcapum Vormaciensem.

Quia audivi quamdam partem laboris mei,quem in expositionem sacrarum Scripturarum, prout potui, elaboravi, vos habere velle, et maxime in Epistolas B. Pauli apostoli, transmisi sanctitati vestræ quemdam Collectarium de sanctorum Patrum opusculis in easdem epistolas,quem nuper rogante LUPO monacho atque tunc diacono confeci.

Ejusdem Rabani epistola ad Lupum.

Venerando fratri et commilitoni LUPO Christi ministro Rabanus servus servorum Dei in Domino salutem. Postquam desiderabili præsentia tua, etc. C Reliqua vide inter Opera B. Rabani Mauri, hujusce Patrologiæ tom. CXİ, col. 1273.

Gotteschalcus in epistola ad Ratramnum monachum Cor-
beiensem, loquens de libro Lupi de tribus quæstio-
nibus.

Nempe tribus horum studui proprium indere sensum,
Mateaudo, bonæ, atque Lupo rutilantibus ore,
Poscens obnixe satagant ut vera referre.
Nemo sed excepto quid adhuc mihi reddidit uno:
Qui cum sit cantus simul et catus, est moderatus,
Sic jam terna sui librans responsa libelli,
Ut dempto neutri pleno discrimine parti
Congruat (a).

Ex Actis concilii Suessioniensis habiti anno 853. Residentibus in synodo venerabilibus episcopis in nomine Domini, Hincmaro, Rhemensis Ecclesiæ archiepiscopo, Wenilone Sennense, etc. Residentibus etiam presbyteris et abbatibus, Dodone, abbate monasterii sancti Savini; LUPO, abbate monasterii Be- D thlehem, quod Ferrarias dicitur, etc.

Item ex Actione 2 ejusdem coucilii.

Et revelatum est volumen illud (scilicet Gesta deposilionis Ebbonis, archiepiscopi Rhemensis) synodo coram principe glorioso Carolo a LUPO, venerabili presbytero et abbate in monasterio sancti Petri quod Bethlehem vel Ferrarias dicitur.

(a)Lupi enim librum taxat ut ancipitem et neutri parti congruentem. Quippe qui inter cætera,cum de Christi sanguine quod non pro omnibus fusus sit probasse in quæstione III videretur, mox retractans, pro omnibus fusum Pauli testimonio doceat et Chry

degario, ejus successore, cap. 118.

Publicatam siquidem ex tertia persona rem admodum mirabilem hac insertione notavimus ut posteris quoque futuris sit monimentum. Nam non de incerta alicujus fama hoc dictum ab imo emanabit mentis, sed de illius ore accepimus cui ostensum est mirabiliter, qui dicitur de nomine LUPUS, ornatus luce sapientiæ, pastor modo pro religione sanctitatis in monasterio famosissimo Ferrariensi, ubi cœtus monachorum in Christo cum illo toto orbe est venerandus. Hic vero cum in viridi ætate, videlicet juvenili, studio sophia floreret, et ob hoc ab abbate suo, qui vocabatur Odo,cujus amor spiritualis reverendissimum cunctis præstabat,dulcissime tractaretur, quoniam altera spes illius loci ex beneplacitis initiamentis jam præmeditabatur, accidit aliquando abbati præfato itinere eum sibi sociari quo palatium quod vulgo dicitur Franghenewrt attingeret. Qui cum jam longitudinem viæ dispositæ superasset ex parte, parsque residua ad superandum sollicitasset, forte juveni prædicto LUPO ipsum iter jam prope mediatum acerrimum dedit dolorem corporis in inguine, intantum ut etiam via absumpta uno in loco sacrato qui dicitur de nomine sancti Trudonis eum defectum debilitate gravi collocaret, et ibi per omnia membra cruciatus molestior acriter ei inferendo deponeret. Jam vero languor validissimus eum ex supremis tantum sollicitabat. Et ecce salutifer visitator clementissimus Faro cubiculo adest, ubi sopor inanis ejus membra pressa fatigabat. Ex quo loco umbris noctis fugatis amicus Christi Faro nivea sui famosa corporis ac lactiva canicie vultus apparuit, et cum eo puer præstanti forma bajulus ampullæ olei gressus illius cereo accenso quasi regens,sicque blandis luminibus in eum juvenem intentus hic lenibus ex media parte lectuli astitit verbis Agnoscine me? inquit. Si nescis, episcopum atque patronum urbs Meldica me habet, et nomen meum, quod est Burgundofaro, ipsius incolæ dum sæcula labentia current, per generationum successiones suarum decurrere facient. Me etenim auctor medicinæ tibi misit. Fidus esto advenire sanitatem hac mea unctione olei. Ad hæc autem ubi in eum deduxit juvenis præfatus oculos intuitumque defixit, leniter admovit Dei antistes vulneri manum liquore olei madefactam, et membra dolentia tactu mollissimo cuncta percurrens, donec ampulla manualis sostomi. Ex quo sane apparet Lupo ac si partium suarum frustra gloriari et Gotteschalci fautores, quem Cotteschalcus ipse sibi in hoc libro non satisfecisse significat. SIRMOND.

« PoprzedniaDalej »