Obrazy na stronie
PDF
ePub

ejus benedic anima mea Domino (Psal. cir, 22).

nos fecit in sorte sanctorum in lumine, qui eripuit ▲ xxxiii, 2). Et iternm: In omni loco dominationis nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suæ, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum? Col. 1, 12, 13, 14.) Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitnm daret, et gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Qui ergo per hanc gratiam eripimur de potestate tenebrarum, id est diaboli et angelorum ejus, et transferimur in regnum Filii dilectionis Dei, ut efficiamur genus electum, regale sacerdotium, habentes in eodem filio per sanguinem ejus redemptionem, remissionem peccatorum; quid dignius agere possumus, quam quod beatus Petrus apostolus admonet dicens: Et virtutes annuntietis ejus, quide tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum; qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei, qui non conseculi misericordiam, nuuc autem misericordia consecuti? (I Petr. 11, 9.) Hanc ergo Ecclesiæ responsionem confirmat sacerdos, et in Deum mente suspensus, cognoscente secum omni Ecclesia proclamat et dicit :

20. (AvG., Enar. 1 in Psal xxxIII, n, 4.) Quis est ergo qui benedicit et gratias agit Domino in omni tempore, nisi humilis corde? Ipsam enim humilitatem docuit Dominus noster in corpore suo, quia cum commendat corpus et sanguinem suum, humilitatem suam commendat. Esto humilis, si vis benedicere Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore tuo, quia et Job non tantum benedixit Dominum, quando abundabant illi omnia, quibus eum legimus divitem fuisse. Ablata sunt omnia uno tempore, et implevit quod in hoc psalmo scriptum est dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Post: Sit nomen Domini benedictum (Job. 1, 21). Ecce habet exemplum B benedicentis in omni tempore. Non habebat quæ teneret, sed habebat quod laudaret. In laude Dei sui quasi in rerum copia quiescebat. Deus illi solatium fuit, ne possessionum damnis periclitaretur. Nunquid enim perdidit Deum, quamvis perdiderit quod dederat Deus? Plus est enim habere eum qui dat, quam illa quæ dat. Si enim pulchra sunt quæ dat, quanto pulchrior ille qui dat? Si magna sunt, quanto major ipse largitor? Et certe quæ in hac terrena vita dederit Deus, aut dum vivimus nos deserunt, aut a nobis morte deseruntur. At vero ipse Deus æterna possessio semper præsens nunquam deserit possidentem. Sint ergo casta vota fidelium, vilescat temporale bonum, et veniat æternum. Inhæreat Deo anima pia in eum oratione suspensa, et per spirituales amplexus ei connexa desideret illud quod secum ipse largitur. Quantum est quod nobis exhibebit Deus, si seipsum nobis nolit exhibere? Si ergo bona suppetunt sæculi, sit misericordiæ faciendæ materies si defuerint, sit patientiæ fidelis occasio. Tali enim devotione etiam in omni loco Deo gratiæ aguntur, quia qui ubique est præsens, ubique agnoscit laudatorem suum, etiam cum ore quiescente, et tacente lingua, secreto cordis affectu fidelis ei anima benedicit, cum agit in silentio quod canitur in psalmo Benedic, anima mea Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus (Psal. čí, 1). Quisquis ergo supplicaturus et gratias acturus Deo, locum sanctum et aptum requiris, interiora tua munda, et omni inde mala cupiditate depulsa, præpara tibi in cordis tui pace secretum, volens in templo orare. In te ora, et ita age semper, ut te templum Dei sis. Ibi enim Deus exaudit, ubi habitat.

C

19. Vere dignum et justum est, æquum et salutare. Quod est justum, hoc est et æquum, sed repetitio sermonis, confirmatio est veritatis, nam justitia et æquitas una res est, sicut cantamus in psalterio de Domino: Judicabit orbem terræ in justitia et populos in æquitate (Psal. xcv, 10). Salutare autem dicitur, quod est salubre, et quod salutem conferat. Vere ergo ut incessanter gratias agamus, dignum est tantis Dei beneficiis, justum nostris obsequiis, æquum ipso pondere rationis, salutare manifesto fructu salutis, quo et Deum laudantes salvantur, Deum laudantes salvantur, et ingrati ipsius judicio reprobantur. Nam Deum fideliter laudantes vere salvantur, sicut in psalmo cantatur Laudans intocabo Vominum et ab inimicis meis salvus erò (Psúk xvII, 4.) Ingrati autem reprobantur, sicut aperte in Evangelio ipse Dominus ostendit, qui ex decem leprosis ejus virtute mundatis, unum ad se suppliciter revertentem, et magna voce gratias agentem, laudavit, et gratia fidei salvavit, dicendo Non est inventus qui rediret et daret glo riam Deo, nisi hic alienigena; et continuo clementer adjunxit: Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit (Luc. xvi, 18). Novem autem reliquos, licet crediderint se per eum posse mundari, quando una voce clamaverunt dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri; tamen quia tantæ virtuti extiterunt ingrati, b velut infideles, nescire sed ostendit, dicendo: Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? (Matth. xxv, 12.) Nescire autem Dei reprobari est : unde et quibusdam dicturus est: Amen dico vobis, nescio vos, Ex quo quantum malum sit gratiarum actionem Deo debitam negligere, evidenter ostenditur, quando eos quos credentes mundavit, etiam mundatos istius culpæ merito tanquam infideles abjecit. Gratias autem agere debemus semper et ubique, id est in omni tempore et in omni loco,ut impleatur in nobis quod cantamus in psalmo: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psał.

24. Vere dignum et justum est, æquum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere. Subjungit ad quem dirigat orationem dicendo: Domine, sancte Pater omnipotens, æterne Deus, et per quem eamdem orationem dirigat addendo: Per Christum Dominum nostrum. Quod ergo dicit, Domine, refertur ad creaturæ subjeetionem, de quo et in psalmo canitur : Quoniam omnia serviuat tibi (Psal. xv, 1). Et alibi: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Quid est enim bonorum meorum,

apud Patrem, per divinitatem exaudit et præstat cum Patre, sicut ipse testatur dicens: Quia ego ad Patrem vado, et quodcunque petieritis in nomine meo hoc faciam, ut clarificetnr Pater in Filio (Joan. xiv, 12). De qua mediatione et advocatione etiam beatus Joannes apostolus ait: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum,et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. 11, 2), quia qui per humanitatem interpellat pro nobis cum Patre, idem per divinitatem propitiatur nobis cum Patre. Orat itaque sacerdos pro Ecclesia, orat Ecclesia pro sacerdote, sicut orat Apostolus pro plebe,orat plebs pro Apostolo, qui dicit: Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi (Coloss. iv, 3). Et pro Petro orat Ecclesia cum esset in vinculis, quomodo et Petrus pro Ecclesia, quia omnia pro invi

lat, de quo scriptum est: Qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. viii, 34). 23. (GREG. lib. xxII Moral., n. 42). Unigenito enim Filio pro homine interpellare est apud coæternum Patrem seipsum hominem demonstrare,eique pro humana natura rogasse, est eamdem naturam in divinitatis suæ celsitudine suscepisse. Interpellat igitur pro nobis Dominus non voce,sed miseratione, quia quod damnari in electis noluit, suscipiendo servavit qui quoniam hoc quod moriendo in sepulcro posuit, resurgendo super angelos elevavit; recte sacerdos adjungit et dicit :

nisi a te datorum? quomodo eget aliquo bono,a quo A propter nos per humanitatem interpellat pro nobis omne bonum datur? Ideo verus est Dominus, qui servo suo non indiget. Et quo servo indiget? Quod vero adjungit sancte Pater, refertur vel specialiter ad unigeniti Filii generationem, in qua coæternus et coæqualis Patri, de qua etiam Propheta ait: Generationem ejus quis enarrubit? (Isa. xxxv, 8) vel generaliter ad omnium filiorum Dei adoptionem, cujus tanta est gratia, ut cum haberet unicum, noluerit illam esse unum, sed ut fratres haberet, adoptavit illos qui cum illo possiderent vitam æternam, pro quibus ipse eisdem verbis Patri supplicans ait : Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. xvII, 11). Hæc ergo vox, ut dicatur Deo Pater sancte,et propria est unici Filii per naturam, et communis omnium adoptione filiorum per gra- B tiam, per quam etiam concessit ut orantes dicant: Pater noster, qui es in cœlis (Matth. vi), 9), qni verecem membra orant. Caput pro omnibus interpelomnipotens et æternus est Deus,omnipotens scilicet virtute, qua omnia condidit et continet et regit,veraciter Scriptura dicit,quia tihi impossibile nihil est. 22. (ID. ibid.) Qui tamen si compos est, ut nunquam suæ rationis instituta convellat. Ipsius est etiam vera æternitas, cui quod est esse perpetuum est, qui initio carens,sicut nullum finem,ita nullam recipit mutabilitatem. Tota autem oratio et gratiarum actio,quam semper et ubique debemus, dirigitur et offertur Deo Patri per Christum Dominum nostrum, tanquam per mediatorem et conciliatorem Dei et hominum, de quo Apostolus ait: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Jesus Christus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. 11, 5). qui cum in natura deitatis sit unum cum Patre, suscipiendo naturam nostram, factus est nobis mediator ad Patrem. Ideo enim mediator Dei et hominum, quia Deus cum Patre, quia homo cum hominibus, non mediator homo præter deitatem, non mediator Deus præter humanitatem. Divinitas sine humanitate non est mediatrix, humanitas sine divinitate non est mediatrix. Sed inter solam divinitatem et humanitatem solam, mediatrix est humana divinitas, et divina humanitas Christi,qui etiam semetipsum obtulitin passione pro nobis, ut tanti capitis corpus essemus, secundum formam servi.Hanc enim cbtulit, in hac oblatus est, quia secundum hanc mediator est. In hac sacerdos, in hac sacrificium. Per ipsum ergo et D petitiones et laudes suas offert Ecclesia Deo Patri, sciens per cum solum se posse accipere quod postulat, per eum solum placere posse quod laudat, sicut in Evangelio promittit dicens: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. xvi, 23). Hæc est enim mediationis gratia per quam exauditur Ecclesia, secundum quam et Apostolus exhortatur dicens: Per ipsam ergo offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr. xii, 15), id est fructum labiorum confitentium nomini ejus. Idem namque mediator Dei et hominum Deus super nos homo

C

24. Per quem majestatem tuam laudant angeli. Hæc est enim ineffabilis gloria Salvatorls et mediatoris nostri, qui, ut Apostolus ait, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit (Heb. 1, 3). Cujus nominis altitudinem alibi exponens dieit: Propter qaod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium, et infernorum (Phil. 11, 9), quatenus per eumdem mediatorem laudet, adoret et contremiscat majestatem Dei Patris non solum Ecclesia hominum in terris, sed etiam Ecclesia angelorum in cœlis.

25. (Aug., serm. cccxɩ, n. 11). Sic enim Ecclesia tota et una accipienda est, non solum ex ea parte qua peregrinatur in terris a solis ortu usque ad occasum laudans nomen Domini,et post captivitatem vetustatis cantans canticum novum; verum etiam ex illa quæ in cœlis semper ex quo condita est cohæsit Deo,nec ullum malum sui casus experta est.Hæc in sanctis angelis beata persistit, et sue parti peregrinanti sicut oportet opitulantur,quia utraque una erit consortio æternitatis, et nunc vera est vinculo charitatis. Hæc ergo quæ peregrinatur in terris, sanguine Mediatoris nullam habentis peccatum, ab omni est peccato redempta,...ejus non est.Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. viii, 32). Non

enim pro angelis mortuus est Christus; sed ideo A Dei laudant,sicut ad eos gratulando dicitur inpsalmo:

eliam pro angelis fit ipsa redemptio hominum, quo-
niam cum ipso redimus in gratiam post inimicitias
quas inter homines et sanctos angelos peccata fe-
cerunt, et ex ipsa hominum redemptione,ruinæ illius
angelicæ damna reparantur. Propter hoc ait Apo-
stolus,instaurari omnia in Christo,quæ in cælis sunt
et quæ in terris (Eph. 1, 10). In ipso instaurantur,
quippe quæ in cœlis sunt, cum id quod inde in an-
gelis lapsum est, hominibus redditur.Instaurantur
autem quæ in terris sunt, cum ipsi homines qui
prædestinati sunt in æternam vitam a corruptionis
vetustate renovantur, ac sic per illud singulare sa-
crificium, in quo mediator est immolatus, pacifi-
cantur cœlestia cum terrestribus, et terrestria cum
cœlestibus, quoniam sicut Apostolus dicit: In ipso
complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum
reconciliari omnia in ipsum,pacificans per sanguinem
crucis ejus sive quæ in terris sunt, sive quæ in cœlis
(Col. 1, 22). De ipso namque et alibi idem Apostolus
ait: Et ipse est caput corporis Ecclesiæ (Ib.,vers. 18).
Et iterum: Et estis in illo repleti,qui est caput omnis
principatus et potestatis (Col. 11, 10). Omnes ergo
qui ab initio sæculi fuerunt justi, caput Christum
habent. Illum enim venturum esse crediderunt,
quem nos venisse jam credimus, et in ejus fide et
ipse sanati sunt, in cujus et nos, ut esset ipse totius
caput civitatis Jerusalem omnibus connumeratis
fidelibus ab initio usque in finem, adjunctis etiam
legionibus et exercitibus angelorum, ut fiat una ci-
vitas sub uno rege, et una quædam provincia sub
uno imperatore, felix in perpetua pace ac salute, C

laudans Dominum sine fine beato fine. Istorum vero
trium ordinum, spirituum,id est angelorum,domi-
nationum,potestatum, qui divinam majestatem lau-
dare, adorare, et tremere dicuntur, talis est diffe-
rentia.

Laudate Dominum de cœlis, laudate eum in excelsis. Laudate eum, omnes angeli ejus, laudate eum virtutes ejus (Psal. CXLVIII, 1).De quibus et Deus in libro Job loquitur dicens: Quando facta sunt sidera, laudaverunt me omnes angeli mei voce magna (Job xxxvi11, 7). Adorant quoque eamdem divinam majestatem, sicut in hymno confessionis Esdræ ad ipsum Deum dicitur Tu ipce, Domine Deus, qui fecisti cœlum, cælum cæli et universa quæ in eo sunt, et tu vivificas omnia hæc,et exercitus cœli te adorant (II Esd. 1x, 6). Tremunt etiam sicut per figuram deeis in libro Job dicitur Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus (Job xxvi, 10).

27. (ID., XVII Mor., n. 44). Quia ipse quoque virtutes cœlestium quæ Deum sine cessatione conspiB ciunt, in ipsa sua contemplatione contremiscunt. Sed iisdem timor ne eis pœnalis sit, non timoris est, sed admirationis.Cum igitur in cœlestibus tanta sit devotio laudantium, veneratio adorantium, tremor admirantium, consideret hæc homo, cui dictum est Quid superbit terra? et audiat Apostolum monentem: Cum melu et timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Phil. 11, 12). Sequitur sacerdos in Dei laudibus, et dicit:

28. Cæli cælorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Subauditur hoc quod jam supradictum est, majestatem tuam. Hanc namque non solum, ut præmissum est, angeli,dominationes, et potestates laudant, adorant, tremunt; sed etiam cæli, et cœlorum virtutes, et Seraphim concelebrant, id est in commune celebrant, concordi devotione et communi gaudio laudant. Nam celebritas est conventus populi in laude, et celebrata dicimus in celebri,id est in frequentissimo conventu acta.Celebrat itaque et concelebrat majestatem Dei beatus ille populus angelorum, de cujus inenarrabili multitudine scriptum est: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. vi, 10), quia adest illis semper vultus præsens Dei,dicente Domino in Evangelio: Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est (Matth. xvIII, 10). Qui dum sine defectu conspicitur et amatur, amatur et laudatur, electorum civium mera lætitia agitur, vicissim de se omnes in suo conventu gratulantur.Ipsa est enim domus Dei

26. (GREG.; hom. 34 in Evang., n. 8 et seq). Quod angeli,qui Latine nuntii interpretantur, ex ipso nomine officium suum nobis indicant, quia videlicet a Deo missi, voluntatem ejus hominibus nuntiant, sicut legimus in Veteri Testamento missos angelos ad Abraham, ad Loth, ad Jacob, ad Moysen, ad Josue, ad Daniel et Tobiam, et in Novo frequenter, unde et per Psalmistam dicitur: Benedicite Domino angeli ejus, potentes virtute,facientes verbum illius,ad audiendum vocem sermonis ejus (Psal. c, 29). Et D æterna,de qua in Psalmis canitur : Beati qui habiiterum: Qui facit angelos suos spiritus (Psal.cIII,4), ac si aperte dicat, qui eos quos semper habet spiritus, etiam cum voluerit angelos, id est nuntios facit. Dominationes autem vocantur et angelorum agmina,quæ mira potentia præeminent, eo quod eis catera ad obediendum subjecta sint. Potestates etiam vocantur hi qui hoc potentius cæteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversæ subjectæ sint, quorum potestate refrenatur, ne corda hominum tantum tentare prævaleant, quantum volunt. Hi ergo tam beati et sublimes in cœlestibus spiritus per Christum Dominum nostrum majestatem

tant in domo tua, in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Et iterum: Sicut lætantium omnium habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 7). Ideo hic bene dicitur,quia majestatem Dei socio,id est juncta exsultatione concelebrant, quoniam, ut jam dictum est, sine intermissione laudantes vicissim de illo,et de se in illo lætantur,sicut de ipsis Seraphim manifeste in Isaia legitur,quia volabant alter ad alterum, et dicebant, Sanctus, sanctus, sanctus, etc. (Isa. vi, 3).

29. (AUG.) Merito enim laudant cui ministrant, et assistunt, et dant gloriam in excelsis Deo, quia illi

debent quod sunt, illi debent quod vivunt, illi de- A sanctus.Sive Filio et Spiritu sancto supplicet,ibidem

bent quod juste vivunt,illi debent quod beate vivunt, ne putemus hominem solum pertinere ad gratiam Dei. Quid erat angelus antequam fieret? quid est angelus si deserat qui creavit? Hunc ergo omnium creatorem laudant et concelebrant cœli, sicut eum laudant sol et luna, omnes stellæ et lumen. Unde in psalmo dicitur : Landate eum sol et luna ;laudate eum omnes stellæ et lumen. Laudate eum cæli cælorum, et aquæ omnes quæ super cœlos sunt laudent nomen Domini (Psal. cxlviii, 3).

30. (AUG.) In hymno quoque trium puerorum ad laudem Dei elementa omnia provocantur,non quod elementa muta habeant sensum laudandi; sed quia cuncta bene cogitata laudem pariant, et impletur cor consideratione creaturæ ad eructandumhymnum B Creatori. Et quia longum fuit in ista gratiarum actione totos angelorumordines, qui in Scripturis novem inveniuntur, sigillatim ponere ; post cœlos ponuntur Virtutes, quo nomine omnes cœlestes spiritus nonnunquam generaliter appellari solent, ut est illud in psalmo: Verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris omnis virtus eorum (Psul. xxx1, 6). Et iterum: Dominus virtutum ipse est rex gloriæ (Psal. XXIII,10). Tamen proprie in ordinibus angelorum Virtutes illi spiritus vocantur, per quos signa et miracula frequentius fiunt. Ad ultimum ponuntur seraphim, qui est summus ordo angelicorum spirituum ;et vere beata,quæ ex singulari propinquitate conditoris sui incomparabili ardent amore. Unde et Seraphim ar

dentes vel incendentes interpretantur: quia quo subtilius claritatem divinitatis aspiciunt,eo validius in ejus amore flammescunt.

31. (VIGIL.) Sciendum quoque quod cherubim et seraphim per m litteram prolata, juxta proprietatem linguæ Hebrææ, masculini sunt generis et pluralis numeri tantum.Si autem per n litteram dicantur, sicut in psalmis et hymnis,et in præsenti gratiarum actione ponitur, Græca declinatione in neutrale genus mutantur, velut cum dicimus lucida sidera, speciosa nemora,jucunda littora :sic et beata seraphin neutrali genere et plurali numero accipimus. Illud autem attentissime cognoscendum,quod ante ita sancti angeli et cæteræ cœlorum virtutes majestatem Dei Patris laudare, tremere, et communi exsultatione concelebrare dicuntur per Christum Dominum nostrum, tanquam hæc venerationis et glorificationis obsequia soli Deo Patri deferant, non etiam Filio et Spiritui sancto. Certissima enim fide tenere et scire debemus, quia totius sanctæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti,sicut una est divinitas et individua majestas, ita ei in omnibus æqualis honor et individua gloriffcatio debetur ;nec ullo modo aut Pater sine Filio,aut Filius sine Patre et Spiritu sancto aut laudari, aut adorari, aut ullo divini cultus obsequio honorari potest.

32. (VIGIL.)Nulla enim est in Trinitate distantia; sed sive quis Patrem adoret,ibi est Filius et Spiritus

C

sine dubio et Pater invenitur, quia dum Patrem aut Filium invocas, totam Deitatis unitatem,totam amplecteris Trinitatem. Si enim vere et fideliter creditur,quia Pater in Filio et Filius in Patre est, sicut Isaias ad eumdem Filium loquitur dicens :In te est Deus, et non est Deus præter te (Isa.xLv, 14). Et in Evangelio: Ego, inquit, in Patre et Pater in me est (Joan. x, 38), nulli dubium, quod similiter ut Patri etiam Filio, qui in eodem Patre consubstantialiter manet,a nobis sacrificium immoletur. Cum enim ita in se invicem, ut separari nequeant manent, quod uni exhibueris, utrisque exhibitum crede. Denique Filius ait: Qui me vidit vidit et Patrem.Ego et Pater unum sumus (Joan. xiv, 9), sic visio Filii Patris est contemplatio, Patris honorificentia sive gloria, dicente eodem Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem.

33. (Aug.) Quid si inveniuntur qui Patrem honorificant, et non honorificant Filium? Non potest, inquit, fieri.Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum ; sed ne forte Patrem quidem honorifices tanquam majorem, Filium vero tanquam minorem,corrigit te ipse Filius et revocat te dicens, ut omnes honorificent Filium non inferius, sed sicut honorificant Patrem.Quidquid ergo mandatis cœlestibus obsequendo divinitati exhibemus,sive in sacrifieiorum ritu,sive in supplicatione precum, sive in alio quolibet munificentiæ genere et Patri et Filio æqualiter debetur, ac si nullum venerationis honorem privatim possidet Pater, qui non ad Filii

et Spiritus sancti pertineat dignitatem. Nam si sa

cramentum regenerationis baptisma ad eos æqualiter pertinet, dum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti beata illa secundæ nativitatis gratia celebratur, nulli dubium quod et mysteriorum sacrificia communi dignitatis honore Pater et Filius et Spiritus sanctus possidet, quia inseparabili Deitatis unitate Trinitas ipsa connexa est. Ut autem ad solum Patrem oratio dirigatur, id apostoli sancti, sancto per eos ordinante Spiritu, sanxerunt,ut qui multorum dcorum errores unins Dei prædicatione nitebantur evellere, sub Trinitatis sacramento uni personæ in sacrificiorum ritu supplicandum esse decernerent. ne qui unum Deum, ob falsorum deorum exstirpandos errores, prædicabant,in pluralem divinitatis numeDrum incidisse arguerentur ab his qui ineffabile Patris et Spiritus sancti mysterium ignorabant.Rectissime ergo constitutum est, ut quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unius Deitatis, unius naturæ, unius æqualitatis, unius denique potestatis exsistunt, una ex eis persona propter unitatis mysterium retinendum in sacrificio invocarentur.Nec alia debuit,nisi quæ prima est, in qua cæteræ duæ naturaliter manentes exsistunt.Quod vero per Filium invocamus, cum ad eum dicimus: Per Jesum Christum Filium tuum, hic,ut supra jam dictum est,ex ea parte percipitur,qua pro nobis sacerdotis officio functus est, Tunc cum Deo Patri immaculatam suæ carnis ho

etiam in ara crucis obtulit, unde vas electionis, A audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, Considerate, inquit, apostolum et pontificem confessionis nostræ Jesum,qui fidelis est ei qui fecit eum (Heb. III, 1). Factus ergo sacerdos pro nobis interpellet necesse est ;sed ea, ut diximus,parte qua hominis gerit naturam. Unde et apostolus non divinitati,sed humanitati ejus hac intercessionis ejus mysterium coa. ptavit dicens :Unus enim mediator Dei et hominum homo Jesus Christus (I Tim. 11, 5). Quod autem oratio et adoratio sicut Patri, ita etiam et Filio deferatur, ostendit Isaias dicens: Ipsum gentes deprecebuntur, et erit nomen ejus gloriosum (Isa. x1, 10). Et iterum ubi inducit Deum Patrem loquentem ad Filium, labor Egyptiæ, negotiatio Ethiopia et Sabaim, viri sublimes, ad te transibunt, et tui erunt. Post te alligabunt vinculis alligati. et te adorabunt, teque deprecabuntur, quoniam in te cst Deus, et non est præter te (Isa. XLV, 14), Item in Joel: Omnis qui invocaverit nomen Domini solvus erit (Joel. 11, 32); quod de Filio dictum apostolus edocet tunc,cum Judæorum incredulitatem exprobrans ait: Omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit. Quomoda invocabunt eum, in quem non crediderunt? (Rom. x, 13). David etiam supremarum sedium confessorem Filium deprecans ait: Qui sedes super cherubim,appare coram Ephraim. Benjamin et Manrsse. Excita polentiam tuam et veni, et salvos facias nos (Psal. LXXIX, 3). Audi etiam Spiritum sanctum quemadmodum laudis sacrificium et Filio, et Patri, et sibi præcipit immolari, ubi vere individua Trinitas cum personarum distinctione evidentius demonstratur. Dicit ergo idem Spiritus sanctus in psalmo :Immola C Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua, et invoca me in die tribulationis tuæ, et eripiam te,et honorificabis me (Psal. XLIX, 14). Ecce Spiritus sanctus et Deo Filio sacrificium laudis et Patri altissimo vota ne sibi invocationis et glorificationis hostiam a veritatis cultoribus suadet exhiberi.

et erat numerus eorum millia millium dicentium voce magna,dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudincm et honorem et gloriam et benedictionem (Apoc. v, 9-12). Post hæc,inquit, vidi,et ecce multitudo magna, quam dinumerare nemo poterat ex omni gente et tribu et populo et lingua stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum, et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro sedendi super thronum, et Agno (Apoc. vii,9,10). Ecce laudis sacrificium indiscrete Patri et Filio sanctorum immolat chorus, quorum voces multitudo angelorum adorando,et amen respondendo,confirmat, sicut statim in eodem libro sequitur: Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et ceciderunt in conspeetu B throni in facies suas, et adoraverunt Deum dicentes : Amen (Ibid., vers. 11). Sanctum quoque Spiritum in eadem gloriæ sublimitate beatus Petrus prædicat dicens: Spiritui sancto misso de cœlis, in quem desiderant angeli prospicere.Sequitur sacerdos et dicit:

34. (HUG.) De illo quippe dicit Apostolus: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo et non estis vestri: quia empti estis pretio magno,glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. vi, 15). Quemnam Deum nisi Spiritum sanctum, cujus corpora nostra esse dixerat templum?

35.(VIGILIUS.)Debetur ergo gloria Spiritui sancto Quod vero virtutes angelicæ cum Patre simul etiam Filium laudent atque glorificent, ostenditur nobis in Deuteronomio, ubi ita ad Filii venerationem cœlestis invitatur exercitus: Lætamini, cæli,simul cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei. Lætamini, gentes, cum populo ejus, et glorifiéent eum omnes filii Dei.In Apocalypsi quoque beatus Joannes postquam vidit quatuor animalia et viginti quatuor seniores coram Agno, qui librum signatnm aperuit, cecidisse dicentes: Dignus es accipere librum et aperire signacula ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, subjunxit voces militiæ cœlestis redemptioni nostræ congratulantes, et ait: Et vidi et

36. Cum quibus et nostras voces, ut admitti jubeas deprecamur. (GREG., lib. II Moral., 11. 10.) Voces angelorum sunt in laude conditoris ipsa admiratio intimæ contemplationis, quales ergo oportet esse voces nostras, quas in conspectu Dei cum angelicis laudibus deprecamur 'admitti, id est intromitti, ut possimus dicere: Intret in conspectu tuo.Et iterum: ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum. Utique tales voces et talis clamor non est in sono oris,sed in desiderio cordis. Voces enim apud secretissimas aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Eternam etenim vitam si ore petimus, nec tamen desideramus, clamantes tacuimus.Si vero desideramus ex corde, etiam cum ore conticescimus, tacentes clamamus. Sic Moyses ab strepitu verborum tacebat, et tamen silens aure divinæ pietatis audiebatur, cui dicitur: Quid clamas ad me? (Exod. XIV, 15). Intus est ergo in desiderio clamor secretus,qui ad humanas aures non pervenit, et tamen auditum Conditoris replet; et quia superna illa civitas ex angelis et hominibus constat,ad quam tantum credimus hominum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse, sicut scriptum est: Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei, merito sancta Ecclesia, quæ illis socianda est in cœlo, et cum illis in Dei laudibus permansura,jam nunc ipsis vocibus Deum laudat in terris,quibuscum sancti angeli laudant in cœlis, et hoc non superba præsumptione, sed supplici confessione, et sic desiderans majestatem Dei credere et confiteri in mundo sicut ab angelis videtur, et laudatur in cœlo. Hæc enim confessio non est peccati,de qua nobis præcipitur: Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. v, 16). Et Psalmista ait: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam (Psal. XXXI, 5), sed laudis et gratiarum actionis,qualis intelligitur in psalmo ubi canimus Confiteantur Domino misericordiæ ejus,

« PoprzedniaDalej »