Obrazy na stronie
PDF
ePub

tores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dile- A raculum, quo in quinque millia hominum satiata

ctione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (I Cor. x1, 1), ut in ipso sacerdote ac sacrificio fieret remissio peccatorum, id est per mediatorum Dei et hominum, hominem Christum Jesum, per quem facta peccatorum purgatione reconciliamus Deo. Non enim nisi peccatis homines separantur a Deo, quorum in hac vita non fit nostra virtute, sed divina miseratione purgatio per indulgentiam illius, non per nostram potentiam, quia et ipsa quantulacunque virtus quæ dicitur nostra, illius est nobis bonitate concessa.

B

5. Propterea ergo nobis per Mediatorem præstita est gratia, ut polluti carne peccati, carnis peccati similitudine mundaremur, per hoc scilicet quod eramus et non eramus. Eramus enim homines, sed justi non eramus; in illius autem incarnatione,natura humana erat, sed justa, non peccatrix erat. Hæc est mediatio, qua manus lapsis jacentibusque porrecta est.Hoc est semen dispositum per angelos, in quorum edictis et lux dabatur,quia et unus Deus coli jubebatur,et hic mediator venturus promittebatur. Usus sacramenti fide etiam justi antiqui mundari pie vivendo meruerunt,sicut beatus Petrus apostolus ad quosdam qui in lege justificari quærebant,manifeste testatur, dicens: Quid tentatis Dominum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque nos,neque patres nostri portare potuimus; sed per fidem Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi? (Act. xv, 10). Omnis itaque hominum multitudo,propter quos a dæmonum domi- C natione liberandos Christus advenit, in illo habent misericordiam purgationem et mentis et spiritus et corporis sui. Propterea quippe totum hominem sine peccato ille suscepit, ut totum quo constat homo, a peccatorum peste sanaret. Gratia quippe Dei non potuit gratius commendari, quam ut ipse unicus Dei Filius in se incommutabiliter manens,induceret hominem, et spem dilectionis suæ donaret hominibus homine medio, qua ad illum ab hominibus uniretur, qui tam longe erat, immortalis a mortalibus, incommutabilis a commutabilibus, justus ab impiis, beatus a miseris,et quia naturaliter indidit. nobis ut beati immortalesque esse cupiamus,manens beatus suscipiensque mortalem, ut nobis tribueret quod amamus,perpetiendo docuit contemnere quod D timemus. Hac Dei gratia qua in nos ostendit magnam misericordiam suam, et in hac vita per fidem regimur, et post hanc vitam per ipsam speciem,incommutabilis veritatis ad perfectiouem plenissimam perducimur.

6. Hanc igitur gratiam purgationis et redemptionis nostræ,quam nobis Dominus et Salvator in sacramento sui corporis et sanguinis commendavit,longe antequam pateretur in populis prædicavit; sed pridie quam pateretur,id est ea nocte qua tradebatur, in cœna discipulis suis tradidit.Nam beatus Joannes evangelista statim post illud de quinque panibus mi

sunt, narrat eum fugisse in montem, declinando scilicet a turbis, quæ tanti signi admiratione permotæ, cupiebant rapere et facere eum regem, et mox veniente nocte ambulantem super mare venisse Capharnaum, atque ibi jam die altera occurrentibus sibi turbis et inter alia quærentibus et dicentibus : Quid faciemus ut operemur opera Dei? respondisse eis Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Cumque respondissent: Quod ergo tu signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris ? Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: Panem de cœlo dedit eis manducare. Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit robis panem de cœlo, sed Pater meus dat vobis panem de cœlo verum. Panis enim Dei est, qui descendit de cælo,et dat vitam mundo. Et post paululum: Ego sum panis vitæ,qui venitad me non esuriet,et qui credit in me non sitiet nunquam. Et item: Amen, amen dico vobis,qui credit in me habet vitam æternam. Ego sum panis vitæ : patres vestri manducaver untmanna in deserto et moriui sunt.Hic est panis de cœlo descendens, ut si qui ex ipso manducaverit,non moriatur.Ego sum panis vivus qui de cœlo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Et rursus post aliqua Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem,non habebitis vitam in vobis; qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus : qui man ducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me,et ipse vivet propter me. Post hoc subjunxit Evangelista: Hæc dixit in synagoga docens in Capharmum (Joan. VI, 28, 35, 47, 54, 59), quod totum,sicut ipse Evangelii secundum Joannem textus ostendit,manifeste anno integro ante passionem Domini gestum est. Nam sicut idem evangelista scribit,quando illud de quinque panibus miraculum factum est. Proximum erat pascha, dies festus Judæorum (Ibid., vers 4); nec tamen in ipso,sed in pascha anni sequentis eum ad passionem venisse commemorat. Hinc est quod in illa cœna paschali,quando Dominus traditus est, nihil de ipso corporis et sanguinis ejus mysterio idem beatus Joannes commemorat; quia videlicet copiosius hoc et sublimius in præcedentibus Evangelii sui partibus explicaverat, et a reliquis tribus evangelistis, quod in eadem cœna in commemoratione Dominicæ passionis ad salutem fidelium fuerat traditum,diligenler noverat commendatum. Verba quippe Matthæi hæc sunt: Cænantibus autem eis, accepit Jesus panem,et benedixit,et fregit, deditque discipulis suis et ait Accipite et comedite: hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit,et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in

remissionem peccatorum (Matth. xxvi, 26). Marcus A intraret, quam ceteri cibi. Ideo enim per universum vero sic ait: Et manducantibus illis, accepit Jesus panem,et benedicens fregit, et dedit eis,et ait: Sumite, Hoc est corpus meum. Et accepto calice, gratias agens dedit eis. El biberunt ex illo omnes,et ait illis : Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effunditur (Marc. XIV, 22). Lucæ vero his verbis, narratio explicatur: Et accepto calice gratias egit, et dixit, Accipite et dividite inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Et accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cænavit dicens: Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur (Luc. XXI, 17). Beatus etiam Paulus, commemorans sacratissimæ illius cænæ mysterium, inter alia sic dicit: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit et dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. Simititer et calicem postquam cœnavitt dicens: Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine. Hoc facite quotiescunque bibetis in meam commemorationem (I Cor. xı, 25). Quantum est istud et ineffabile salutis mysterium et pietatis sacramentum, tanta contestatione prædictum, tanta veritaté commendatum, ut prius hoc Dominus corpus et sanguinem suum assereret,quam pro nobis suum corpus et sanguinem traderetur nemo enim potest passionis Domini corporisque ejus et sanguinis pro majestate rei sacramenta cognoscere.

orbem mos iste servatur, neque enim quia post cibos dedit Dominus, propterea pransi aut cœnati fratres ad illud sacramentum accipiendum convenire debebunt,aut sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere; ait enim : Convenientibus vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare (I Cor. x1, 18), hanc ipsam acceptionem eucharistiæ Dominicam cœnam vocans. Unusquisque enim, inquit, suam cœnam præoccupat ad manducandum (Ibid., vers. 21); unde et indigne dicit acceptum ab eis,qui non discernebant à cæteris cibis veneratione singulariter debita. Continuo quippe cum dixisset judicium sibi manducat et bibit, subjecit,non dijudicans corpus Domini (Ibid., vers.29); B namque Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriæ discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat; et ideo non præcipt, quo deinceps ordine sumeretur,ut apostolis, per quos ordinare Ecclesias disposuerat servaret hunc locum.

7. (FULG. epist, 14, ad Ferrandum, n. 43.) Notan'dum quoque diligenter, quod in eadem cœna et Judaicum Dominus pascha comedit,quod oportebat auferri,et sacramentum corporis sui et sanguinis dedit,quod ad salutem fidelium oportebat institui. Desiderio, inquit, desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Manducavit ergo pascha, quo passurus significabatur, antequam pro nobis voluntarie pateretur. Comedit pascha Judæorum, quo promissus est Christus, ut veniret ad pascha nostrum, quod immolatus est Christus.

8. (AUG., epist. 54, ad Januarium.) Aperte enim dicit Evangelium, quod manducantibus illis accepit Jesus panem et benedixit. Cum etiam superius dixisset:Cum sero autem factum esset, discumbebat cum duodecim.Et manducantibus illis dixit: Unus ex vobis tradet me,post enim tradidit sacramentum; unde liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini,non eos accepisse jejunos,nequaquam tamen propterea calumniandumest universæ Ecclesiæ,quod a jejunis semper accipitur. Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani Dominicum prius

a Apud Fulgentium legitur offerri, sed sive offerri, sive aufferri legas, utraque lectio bona, et certe non ea quam profert Florus noster spernenda vide

C

9. (CYPRIAN., epist. 63, ad Cecil.) Neque enim quia post cœnam calicem obtulit Dominus, etiam Dominici diei sacrificium post cœnam celebrare debemus.Christum offerre opportebat circa vesperam diei,ut hora ipsa sacrificii ostenderet occasum et vèsperam mundi,sicut de paschali agno in Exodo scriptum est: Et immolabit cum omnis multitudo filiorum Israel ad resperam (Exod. xII, 6). Et iterum in psalmis Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. cxi, 2).

10. (AUG.,epist. 149,ad Paulinum, n. 16.) Nos autem resurrectionem Domini mane celebramus.Cum vero ait Apostolus de hoc sacramento loquens: Propter quod,fratres,cum convenitis ad manducandum,invicem exspectate.Si quis esurit,domi manducet, ut non in judicium conveniatis, statim subtexuit, cætera autem cum venero ordinabo (I Cor. xí, 33). Unde intelligi datur quia multum erat ut in Epistola totum illis agendi ordinem insinuaret, quem universa per orbem servat Ecclesia,ab ipso ordinatum esse, quod nulla horum diversitate variatur.Nam et ubi ad Timotheum scribens ait: Obsecro itaque primo omnium fieri obsecratioues, orationes. interpellationes, gratiarum actiones (I Tim 1, 1), hoc constituisse intelligitur, quod omnis et pene omnis frequentat EccleD sia, ut obsecrationes accipiamus dictas quæ fiunt in celebratione sacramentorum, antequam illud quod est in Domini mensa incipiat benedici; orationes, cum benedicitur et sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur, quam totam benedictionem fere omnis Ecclesia Dominica oratione concludit. Interpellationes autem, sive, ut quidam codices habent, postulationes fiunt, cum populus benedicitur.Tunc enim antistites velut advocati, susceptos suos per manus impositionem misericordissimæ offerunt poté tur: nam in Dominica cœna Judæorum pascha finem accipiebat et debebat auferri.

stati.Quibus peractis, et participato tanto sacramento, A addidit: Si quæsieritis eum, invenietis: si autem

gratiarum actio cuncta concludit,quam in his etiam verbis ultimam commendavit Apostolus. Hæc autem causa præcipua fuit ista dicendi,ut his breviter præscriptis atque significatis, non putaretur negligendum esse quod sequitur,pro omnibus hominibus,pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (1 Tim. 11, 2), ne quisquam, sicut se habet humanæ cogitationis infirmitas, æstimaret non esse ista facienda pro iis a quibus perseeutionem patiebatur Ecelesia,cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. Unde adjungit et dicit: Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Domino,qui omnes homines vult salvos fieri et in agnitionem veritatis venire (Ibid., vers. 3). Et ne quisquam dicere posse esse salutis viam in bona conversatione et unius Dei omnipotentis cultu,sive participatione corporis et sanguinis Christi: Unus enim Deus, inquit, unus enim Mediator Dei et hominum homo Jesus Christus, ut illud quod dixerat, omnes homines vult salvos fieri,nullo alio modo intelligatur præstari, nisi per mediatorem nostrum Deum, quod semper erat Verbum, sed hominem Christum Jesum cum Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Ideo enim Christus mediator Dei et hominum dictus est inter Deum immortalem et mortalem hominem Deus et homo reconcilians hominem Deo,verus rex, verus sacerdos. Ergo petit homo a rege Christo regatur, si forte peccaverit, codem sacerdote Christo expletur.

11. (a) Primo igitur convenientibus in unum,et astantibus in domo Dei fidelibus, præcedente modulatione divinarum laudum,præcedente lectiene apostolorum et Evangeliorum, præcedente etiam nonnunquam sermone et allocutione magistrorum, subjuncta quoque symboli confessione, et oblatione populorum,et initiata consecratione sacramentorum, in quibus omnibus mens astantium ad divina et cœlestia cogitanda ac desideranda præparatur, assistit sacerdos altari, et celebraturús divina mysteria, Ecclesiam salutando órat, et orando salutat dicens:

dereliqueritis illum, derelinquet vos (I Par. XXVIII, 9), Unde patet quia sicut NIHIL PEJUS potest esse homini quam derelinquere Deum et derelinqui a Deo : ita econtrario nihil melius est quam habere Deum et esse cum Deo. Et quia salutare nihil est aliud quam salutem optare, hæc est vera salutatio, veræ salutis optatio, id est cum ecclesia sua tanquam in templo suo, cum dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. in, 16). Et Ecclesia habet Dominum secum inhabitantem et illuminantem, regentem et protegentem, ut ille sit ei Deus, et illa sit populus, sicut propheta promisit dicens: Et inhabitabo et inambulabo cum illis, et ero eis Deus, et erunt ipsi populus (Il Cor. vi, 16), ut dum tantæ beatitudinis dono Ecclesia Dei et possidet B Dominum et possidetur a Deo, quatenus et ipsa sit hæreditas Domini, et Dominus pars hæreditatis ejus, impleatur in illa quod Psalmista ait: Beata gens, cujus Dominus Deus ejus, populus quem elegit in hæreditatem sibi (Psal. xxx11, 12). Hoc est enim summum hominis bonum possidere Deum, et possideri a Deo; ipsum solum diligere et ipsi soli servire, illi soli adhærere, ut dicat illi anima devota : Mihi autem adhærere Deo bonum (Psal LXXII, 28). Et iterum Adhæsit anima mea post te (Psal. LXII, 9), ut adhærens Domino, unus cum eo spiritus fiat, dicente Apostolo : Qui adhæret Domino, unus spiritus est (I Cor. vi, 17). Nam et ipse Apostolus in Epistolis suis ita salutat dicens, ut aliquando dicat: Dominus cum omnibus vobis; aliquando Deus autem pacis sit cum omnibus vobis: item aliquando Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum spiritu vestro, fratres, amen (Gal. vi, 18). Et nonnunquam sub distinctione personarum, totam invocans Trinitatem, ita salutat Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis (II Cor. xi, 13). In quibus omnibus hoc optat fidelibus scribens, quod sacerdos ad altare assistens, scilicet, ut habentes Deum non deserantur ab eo. Recte ergo Ecclesia tam salubri sacerdotis voce accepta, et ipsa resalutando orat, et orando resalutat sacerdotem, dicens :

C

12. Dominus vobiscum. Qui salutationis sermo non humano arbitrio compositus, sed ex divinæ Scripturæ auctoritate desumptus probatur, ubi frequenter et singulariter et pluraliter positus legitur. Singulariter, sicut ait angelus ad beatam Mariam: Ave gratia plena, Dominus tecum (Luc. 1, 28); et sicut ad p Gedeon similiter salutando dixit: Dominus tecum, virorum fortissime (Jud. vi, 12). Pluraliter autem, sicut in libro Ruth, qui utique sicut cæteri sacræ Scripturæ libri divina et mystica continet, legitur. Booz salutando dixisse messoribus: Dominus vobiscum. Cui et ipsi resalutantes dixerunt: Benedicat tibi Dominus (Ruth. 11, 4). Et sicut in historia libri Paralipomenon propheta missus a Deo invenitur salutasse Asa regem Juda cum exercitu suo, invocato Dei auxilio, victores de prælio revertentes. Ait enim Dominus vobiscum, quia fuistis eum eo. Et (a) Hic solum incipiunt èditi.

13. Et cum Spiritu tuo. Nihil enim melius invenit Ecclesia quod optaret sacerdoti, nisi quod sacerdos optat Ecclesiæ, id est ut idem Dominus qui dignatur esse cum Ecclesia, dignetur etiam esse cum spiritu sacerdotis, ac sic in utroque benigna illa Domini promissio impleatur,qua ascensurus in cœlum omnibus fidelibus promisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sxculi (Matth. xxvIII,). Hoc ergo tantum bonum sibi invicem optant et postulant, et sacerdos Ecclesiæ, et Ecclesia sacerdoti, ut sicut ejus gratia illuminatur, ejus præsentia confortatur, ejus protectione munitur; semper eum manere nobiscum, quemadmodum est pollicitus, sentiamus. Hoc etiam modo

B

implere studeamus, quod de hac re specialiter Dominus præcipit dicens : Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, ei tunc veniens offeres munus tuum (Matth. v, 23).

14. (GREG., homil. 8 in Ezechiel.) Qua in re pensandum est,cum omnis culpa munere solvatur,quam gravis est culpa discordiæ, pro qua nec munus accipitur. Debemus itaque ad proximum, quavis longe positum longeque disjunctum, mente ire, eique animum subdere,humilitate illum ac benevolentia placare, ut videlicet Conditor, dum tale munus nostræ mentis aspexerit, a peccato nos solvat, quia munus pro culpa sumit. Veritatis autem voce testante didicimus,quia servus qui decem millia talenta debebat, cum pœnitentiam ageret, absolutionem debiti a Domino accepit. Sed quia conservo suo centum sibi denarios debenti debitum non dimisit, et hoc est jussus exigi, quod ei fuerat jam dimissum. Ex quibus videlicet dictis constat, quia si hoc quod in nos delinquitur ex corde non dimittimus, et illud rursus exigitur, quod nobis jam per pœnitentiam dimissum fuisse gaudebamus.

aliquoties salutat Apostolus, et pluraliter, ut supe- A non possumus, nisi sincero charitatis affectu illud rius memoravimus, ubi ait: Dominus Jesus Christus cum spiritu vestro, fratres, amen (Gal. vi, 18). Et singulariter, ubi ad Timothæum salutans dicit : Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo, amen. Et bene Dominus cum spiritu hominis esse optatur, quia in spiritu et mente rationali creatus est homo ad imaginem et similitudinem Dei: et ibi est capax divinæ gratiæ et illuminationis, ut in quantum ei datur possit sentire dulcedinem suavitatis, et splendorem præsentiæ ejus, ut fiat in eo illud quod Psalmista ait: Gustate et videte,quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9) Et iterum: Accedite ad cum,et illuminamini,et vultus vestri non erubescent (Ibid., vers. 6). Sic namque sanctificatio spiritu hominis per inhabitationem Dei,efficitur homo etiam in corpore templum. Unde ait apostolus: Corpora vestra templum est Spiritus sancti quem habetis a Deo (I Cor. vi, 19)) Sed et illa salutatio episcopalis ad populum, qua dicitur Pax vobiscum, sive Pax vobis, similiter non humano sensu inventa, sed de Scripturæ sanctæ auctoritate sumpta est. Nam et in Veteri Testamento invenitur dixisse angelus Danieli prophetæ Noli timere, vir desideriornm, pax tibi, confortare,et esto robustus (Dan. x, 19). Et in Novo, id est in Evangelio, pene semper ita Dominus legitur apostolos salutasse dicendo: Pax vobis; et eisdem apostolis eamdem salutationis formam commendavit dicens: In quamcunque autem domum intraveritis, salutate eam dicentes:Pax huic domui,et si ibi fuerit filius pacis, requiescet pax vestra super illum: sin autem,pax vestra ad vos revertetur (Matth.x, 13). C Merito ergo et apostolorum successores, id est ecclesiarum præsules hac salutatione utuntur,domum Dei salutantes, ubi oportet omnes esse filios pacis : Beati enim pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9), ut salutatio pacis super eos requiescens, et salutantibus et salutatis possit esse fructuosa. Pax autem quæ sive per angelum, sive per Dominum, sive per pastores ecclesiarum fidelibus imprecatur,non est mundana aut caduca,sed divina et æterna, quæ nos Deo conciliat, et contra tentationes diaboli atque adversitates sæculi ipsius protectione munitas, tranquilla proximis charitate conjunget. Hanc enim Dominus Ecclesiæ suæ commendavit dicens: Pacem relinqvo vobis,pacem meam do vobis. Et continuo subjunxit,non quomodo hic mundus dat,ego do vobis (Joan. xiv, 21). De hac iterum dicit: Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habebitis,sed confidite, ego vici mundum (Joan. xvi, 33). Hanc et Apostolus fidelibus implorat dicens : Et pax Dei quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu (Phil. iv, 7), quæ passionum tempore servanda est, et ubique fideliter tenenda, quando attentius et devotius ea hora cum in domo Domini et in conspectu Dei assistitur, et vota et munera omnium sacris altaribus offeruntur; quando aliter divinam majestatem nobis propitiare

[ocr errors]

15. (S. CYPR.) Summopere autem necesse est, ut quando stamus ad orationem,quando tam sancta et veneranda mysteria sub oculis Dei geruntur, toto corde ad precandum invigilemus. Cogitatio omnis carnalis et sæcularis abscedat,nec quidquam animus quam id solum cogitet quod precatur. Ideo et sacerdos ante illam sacrosanctam orationem, præfatione præmissa, parat fratrum animos dicendo: Sursum corda, ut dum respondet: Habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere, claudatur contra adversarium pectus, et soli Deo pateat, nec ad se adire hostem Dei tempore orationis patiatur. Obrepit enim frequenter et penetrat, et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, et aliud in voce, quando intentione sincera Deum non vocis sonus; sed animus et sensus debeat orare, quasi sit aliud quod magis cogitare debeamus, quam quod cum Deo loquimur. Quomodo a Deo audiri postulamus,cum non ipsi non audiamus? Volumus esse Deum memorem nostri, quando memores nostri ipsi non sumus, hoc est quando oramus, majestatem Dei negligentia orationis offendere, hoc est vigilare oculis et corde dormire, cum debeat Christianus, etiam dum dormit oculis, corde vigilare, sicut scriptum est ex persona Ecclesiæ loquentis in Cantico canticorum Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. v, 2). Quapropter sollicite et caute Apostolus admonet dicens: Instate orationi vigilantes in ea (Col. iv, 2), docens scilicet et ostendens, eos impetrare quod postulant a Deo posse, quos ipse videt in oratione vigilare. Quid est ergo sursum habere corda, nisi ea quæ sursum sunt quærere, quæ sursum sunt sapere? quærere videlicet amando, sapere intelligendo,

sicut Apostolus eodem sermone admonet dicens: A continuo commonemur, quia hoe dignum est, hoc

Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt
quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens,
quæ sursum sunt sapite,non quæ super terram Col.
I, 1). Hunc ascensum cordis nostri qui fit ad Deum
a convalle plorationis, id est ab humilttate contri-
bulationis, non nostris viribus, sed auxilio Dei osten-
dit nobis Psalmista dicens: Beatus vir cujus est
auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit in
valle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6). Ascensus enim
utilis non potest esse, nisi primo humilitatis a con-
valle nobis ascendendum esse meminerimus. Conval-
lis enim locus est terræ depressus. Docens ipse
Dominus a convalle plorationis ascendendum, quan-
do pro nobis humiliari usque ad mortem crucis et pati
dignatus est. Hoc exemplum non relinquamus. Istam
convallem plorationis martyres intellexerunt, et
inde ut coronarentur ascenderunt. Amor sanctus
ad superna elevat, et ad æterna inflammat. Obligata
enim anima amore terreno,quasiviscum habet in pen-
nis, volare non potest; mundata vero ab affectibus
et sordidissimis sæculi,tanquam extensis pennis,ex
duabus alis resolutis, id est duobus præceptis dile-
ctionis Dei et dilectionis proximi, volat ad Dominum,
ascendens volando, quia ascendit amando ad illam
scilicet supernam Jerusalem matrem omnium no-
strum, quæ est in cœlis. Ab illa enim peregrinamur
in hæc vita, ad ejus reditum suspiramus tandiu mi-
seri et laborantes, donec ad illam redeamus, nec
cives nostri angeli dimiserunt in peregrinatione;
sed annuntiaverunt nobis ipsum regem venturum ad
nos. Et venit ad nos, et contemptus est inter nos a
nobis, et postea nobiscum, et docuit nos contemni,
quia contemptus est; docuit tolerare, quia tolera-
vit; docuit pati, quia passus est; ct promisit resur-
recturos, quia resurrexit, in seipso ostendens quid
sperare debeamus. Si ergo prophetæ et patres antiqui
antequam Dominus Jesus Christus veniret in carne,
antequam mortuus resurrexisset et ascendisset in
cœlum, suspirabant tamen illi civitati, quantum nos
oporteat desiderare quo nos ipse præcessit, et unde
nunquem recessit. Antiqui sacerdotes qui non tam
curabant de cultu sermonis, quam de salute et
ædificatione plebis, propter idiotas et rusticanos, non
sursum, sed vulgari sermone Sursum corda dicere
solebant, ut res tanta plenius omnium sensibus com-
mendaretur. Monet autem adhuc sacerdos et dicit : D

16. Gratias agamus Domino Deo nostro. (a) Gratiarum actio Patri luminum semper a nobis debetur, a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum, et omne donum qerfectum, Scriptura teste, descendit. Nemo est enim donis Dei beatus, qui donanti exsistit ingratus, quia et hoc quod inter sacra mysteria cor habere sursum jubemur, ipso adjuvante id valemus, quod jubente admonemur. Et ideo sequitur, ut de hoc tanto bono sursum levati cordis non nobis gloriam, quasi nostrarum virium tribuamus, sed Domino Deo nostro gratias agamus. Hoc enim

C

jestum est; recordari oportet semper hæc verba unde sint, quas actiones et quanta sanctitate commendentur, teneamus ct habeamus quod accipimus, et datori gratias agamus. Quamvis enim accipere et habere nostrum sit, id tamen habemus quod accepimus, quoniam superbienti, et ex eo quod habebat, quasi a seipso habere impie glorianti Veritas per Apostolum dicit : Quid enim habes quod non accepisti; quod si accepisti, quid gloriaris, quasinon acceperis? I Cor. iv, 7.) Merito ergo in illo verissimo et singulari sacrificio Domini, Deo nostro agere gratias admonemur, ut agnoscat homo, si quid bene vivit, Dei gratia se habere, et ut perficiatur in dilectione justitiæ non se aliunde consecuturum. quia cogitatio pium facit. Ipsa est illa sapientia quæ pietas vocatur,qua colitur Pater luminum, aquo omne est datum optimum,et omne donum perfectum.Colitur autem sacrificio laudis actionibusque gratiarum, ut cultor ejus non in seipso, sed in illo glorietur. Non enim spiritum hujus mundi accepimus, ut ait idem Apostolus, sed Spiritum qui ex Deo est (I Cor. 11, 12), ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Quis est autem spiritus mundi hujus, nisi superbiæ spiritus, quo cor insipiens obscuratum est eorum, qui cognitum Dominum, non ut Deum,gratias agendo glorificaverunt? Consideremus ergo hæc, et de omnibus beneficiis Dei semper illi gratias referamus, interque omnia opera ejus, nihil est quod vel considerare libentius, vel laudare dulcius debeamus,quam quod Christus factus est humilis, et ad hominem, qui cadendo ad ima dejectus fuerat, sponte descendit, ut vel sese erigendum crederet qui jacebat. Denique ut levaret in cœlum spem nostram, levavit primo carnem nostram, et. non cubitaremus secusartim qued promiat nobis, illuc jam præcessit quod accepit ex nobis.

17. (FULG., epist. 14 ad Ferrand., n. 44.) Ideo ergo præcipue in ipso sacrificio corporis Christi a gratiarum actione incipimus, ut Christum non dandum, sed datum nobis in veritate monstremus; et in eo quod gratias agimus Deo, in oblatione corporis et sanguinis Christi cognoscamus non adhuc occidendum Christum pro nostris iniquitatibus,sed occisum; nec redimendos nos illo sanguine, sed redemptos. Vera est enim beati Petri prædicatio dicentis: Non eorruptibilibus argeuto veluuro redempti estis de vestra vana conversione paternæ traditionis; sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati et incontaminati Christi (I Petr. 1, 18). Bene itaque admonenti sacerdoti et dicenti Gratias agamus Domino Deo nostro, respondet Ecclesia :

18. Dignum et juttum est. Quid enim potest esse magis Deo dignum, aut quid ei justius a nobis rependi potest, quam et tantæ misericordiæ Dei, cui vicem referre non possumus, debitas gratias rcddamus, audientes Apostolum exhortantem nos et dicentem Gratias agentes Deo et Patri, qui dignos

(a) Vide sancti Augustini sermonem 227, ad infantes, de Sacramentis.

« PoprzedniaDalej »