Obrazy na stronie
PDF
ePub

A lucubrationes ab eodem Manguino editæ. Vide
etiam quæ contra sententiam Floro nostro scriptum
illud tribuentem disseruit Menetrierius in Memoriis
litterariis Trevoltinis anni 1795, pag. 514 seqq.

6. Alterius etiam vetustioris Flori, monachi. S.
Trudonis, ordinis Benedictini, diœcesis Leodicen-
sis, circa annum 760, clari sunt Additamenta ad
Martyrologium Bedæ cum illo vulgata ab Henschenio
in Actis sanctorum ante tomum secundum Martii, et
novissime cum Bedæ Historia ecclesiastica gentis
Anglorum ex recensione Joannis Smith, Cantabri-
giæ, 1722, fol. Adde Carolum Cointe tomolV Anna-
lium Francorum, pag. 470 seq. Adjecit etiam ele-
giacos quosdam versus in calce cujusdam veteris
commentarii in Psalmos, qui in codice mille an-
norum manuscripto in bibliotheca Mediolanensi
Ambrosiana servatur. Carmen hoc edens Muratorius
Antiquit. tom. III, pag. 856, in ea est opinione,
ejus auctorem ipsum esse Lugdunensem diaconum,
sæculi sui lumen; æque tamen judicat commenta-
riorum illorum auctorem a S. Hieronymo, cujus
nomen ibidem præfert, longe esse diversum. Porro
in eo carmine ad Eloardum abbatem directo Florus
recensuisse se commentarium illum narrat. Eam-
dem commentationem ex Elonensi codice sibi no-
tam cidem Floro Usserius in Histor. Gottesch. et
Caveus ascribunt, sed ex carmine a Muratorio relato

nullum aliud ab eo munus præstitium dicimus
quam correctoris. Cæterum et ipse Florus Hierony-
mo vindicare opus illud visus est.

Augusti montis (a) pastor in arce potens.

Titulus in apside memoriæ S. Justi. pag. 618.
4. Opusculum adversus Amalarium Lugdunensem
chorepiscopum, de Corpore Christi tripartito, in
tomo nono monumentorum Martenii et Durandi,
pag, 641. De illo Amalarii errore dixi supra tomo I.
Florus hoc opusculum per modum epistolæ scripsit:
Dominis beatissimis, reverentissimis, et piissimis pa-
storibus gregis Christi, rectoribus Ecclesiæ Dei, præ-
dicatoribus ac propugnatoribus, catholicæ fidei. DRO-
GONI Sacri consilii magistro et pontifici clarissimo, HETI
Trevirorum antistiti, ALDRICO reverentissimo Ceno-
manorum episcopo, RABBAN abbati venerabili et ex
provincia Lugdunensi prima, ALBERICO Lingonum et
FORE Cabilonensi reverentissimis episcopis, Ecclesiæ
catholicæ indignus filius ct pietatis ac paternitatis
vestræ exiguus servulus FLORUS Subjicitur deinde,
pag. 649, Opusculum de eadem causa in concilio
episcoporum apud Carisiacum palatium acta; et pag.
166: Epistola Flori ad Theodonis Villa concilium

B

adversus libros Amalarii.

5. Contra Jounnis Scoti erroneas definitiones. Scripsit nomine Ecclesiæ Lugdunensis; in Gilberti Manguini Nindiciis gracia et prædestinationis ex sæculi noni scriptoribus, tom. I, pag. 585, 738, Parisiis, 1659, 4, et tom. XV Bibliotheca Patrum,edit. Lugdun., pag. 611. Videndum fueritne alius a nostro Florus Prudentius Galindo, episcopus Tricassinus,cujus et aliæ exstant adversus eumdem Scotum

(a) Dunum Celtæ montem vel clivum, ut Græci ẞouvov et Oiva appellant. Vide Cangium.

FLORI DIACONI

LIBER DE ELECTIONIBUS EPICOPORUM,

COLLECTUS EX SENTENTIIS PATRUM.

(Apud Galland., ubi supra.)

I. Manifestum est omnibus qui in Ecclesia Dei sa- C ipsa in testimonium sanctæ et legitimæ ordinationis
cerdotale officium administrant, quæ sunt illa quæ
in ordinatione episcopali, et sacrorum canonum
auctoritas, et consuetudo ecclesiastica, juxta dispo-
sitionem divinæ legis et traditionem apostolicam
jubeat observari. Videlicet ut pastore defuncto, et
sede vacante, unus de clero Ecclesiæ, quem com-
munis et concors ejusdem cleri et totius plebis con-
sensus elegerit, et publico decreto celebriter ac so-
lemniter designaverit,legitimo episcoporum numero
consecratus, locum decedentis antistitis rite valeat
obtinere; nec dubltetur divino judicio et dispositione
firmatum,quod ab Ecclesia Dei tam gencto ordine et
legitima observatione fuerit celebratum.

ejus prosecutus est dicens (epist. 111) : « Factus est
Cornelius episcopus de Dei et Christi ejus judicio,
de clericorum omnium testimonio, de plebeio suf-
fragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum vi-
rorum consensu; cum nemo episcopus inibi factus
esset, cum gradus cathedræ sacerdotalis vacaret.
Quo occupato, et omnium nostrorum consensione
firmato, quisquam jam episcopus fieri voluerit,
on nimodis necesse est ut ecclesiasticam non habeat
ordinationem, qui Ecclesiæ non tenet per consensum
unitatem. Post primum secundus esse non potest.
Quiquis enim post unum, qui per electionem con-
secratus est, esse voluerit, jam non secundus ille,
sed nullus est. >>

II. Hæc sunt quæ et in Conciliis Patrum, et in decretis apostolica sedis pontificum statuta reperiuntur, et ab Ecclesia Christi et initio comprobata reperiuntur, et comprobantur. Unde et beatus martyr Cyprianus de sancto Cornelio urbis Romæ pcntifice, cum episcopatum ejus adversus quosdam superbos et invidos calumniatores defenderet, hæc

D

III. Juxta hæc verba beati Cypriani, ordinatos fuisse constat,et legitime præfuisse universo populo deinceps omnes Ecclesiarum Dei antistites, absque ullo consultu mundanæ potestatis, a temporibus apostolorum,et postea per annos fere quadragintos. Ex quo autem Christiani principes esse cœperunt,

[ocr errors]

eamdem episcoporum ordinationibus ecclesiasticam A invitati fuerant, consecratus, nemo principum hujus libertatem ex parte maxima permansisse, manifesta ratio declarat. Neque enim fieri potuit, cum unus imperator orbis terræ monarchiam obtineret, ut ex omnibus latissimis mundi partibus, Asia videlicet, Europæ et Africæ, omnes qui ordinandi erant episcopi ad ejus cognitionem deducerentur. Sed fuit semper integra et rata ordinatio, quam sancta Ecclesia juxta traditionem apostolicam et religiosa observationis formam celebravit.

sæculi fuerit interrogatus. In Ecclesia quoque Lugdunensi sic religiosa olim et venerabilis consuetudo fuit, sicut antiqua narrat historia: scilicet ut, defuncto pontifice, omnis in unum conveniret Ecclesia, et triduano jejunio communi voto ac supplicatione celebrato, quemcunque eis Dominus per revelationem sive ex eorum clero seu aliunde ostenderet, ipsum sine dubio antistitem constituerent. Quod de beato Eucherio præfatæ urbis episcopo, et doctore egregio, sanctissimæ Vitæ ejus liber manifeste testatur impletum. Qui cum esset ex nobilissimo senatorum genere oriundus, et huic sæculo abrenuntians,omnique facultate sua in pauperes ob amorem Christi distributa, partibus Provinciæ in quodam specu retrusus, atque ibi soli Deo jejunus, et orationibus vacans latitaret, tali revelatione ostensus, atque inventus in pontificali regimine locatus est. Ex quo certissime constat quod omni illo tempore quo tantam bonitatəm sive gratiam omnipotens Deus in illa voluit Ecclesia demonstrare, valebat ac sufficiebat ad consecrationem rectorum sola ejus gratia et fides Ecclesiæ devota.

VI. Sed et in Romana Ecclesia usque in præsentem diem cernimus absque interrogatione principis, solo dispositionis judicio, et fidelium suffragio, legitime pontifices consecrari: qui etiam omnium regionum et civitatum quæ illi subjectæ sunt, juxta antiquum morem, eadem libertate ordinant atque constituunt sacerdotes; nec adco quisquam absurdus est, ut putet minorem illic sanctificationis divinæ esse gratiam, eo quod nulla mundanæ potestatis

comitetur auctoritas.

B

IV. Quod vero in quibusdam regnis postea consuetudo obtinuit, ut consultu principis ordinatio fieret episcopalis, valet utique ad cumulum fraternitatis, propter pacem et concordiam mundana potestatis; non tamen ad complendam veritatem vel auctoritatem sacræ ordinationis, quæ nequaquam regio potentatu, sed solo Dei nutu, et Ecclesiæ fidelium consensu, cuique conferri potest. Quoniam episcopatus non est munus humanum, sed sanctiSpiritus donum, sicut ostendit apostolus, ubi ad episcopos loquitur, dicens (Act. xx, 28): Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Unde et in Epistola ad Hebræos (cap. v, 4-6) ait: Nec quisquam sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo, sicut Aaron. Sic et Christus non semetipsum glorificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et iterum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. In quibus Apostoli verbis evidentissime demonstratur, ad hoc munus adipiscendum atque sumendum sufficere unicuique C gratiam Dei, cooperante fide et devotione gratiæ ejus, absque his autem humano arbitrio nemini posse concedi. Unde graviter quilibet princeps delinquit, si hoc suo beneficio largiri posse existimat, quod sola divina gratia dispensat; cum ministerium suæ potestatis in hujusmodi negotium peragendo adjungere debeat, non præferre.

V. Denique ut istius rei nonnulla proferantur exempla, puto quod de ordinatione beati Martini, quando ex monasterio sub alia occasione eductus, et a populo comprehensus, atque ad Ecclesiam perductus est, et continuo ab episcopis, qui ad hoc

VII. Quæ omnia non ideo dicimus quasi potestatem principum in aliquo minuendam putemus, vel contra religiosum morem regni aliquid sentiendum persuadeamus; sed ut clarissime demonstretur, in re hujusmodi divinam gratiam sufficere, humanam vero potentiam, nisi illi consonet, nihil valere. Quapropter in sacris canonibus Patrum, ubi plurimæ causæ commemorantur sine quibus episcopalis ordinatio irrita habenda est, de hac re nihil invenitur insertum.

FLORI DIACONI

OPUSCULUM

DE EXPOSITIONE MISSÆ

Ex ms. bibliothecæ Regina Sueciæ auctius et emendatius.
(Marten., ampl. Colleet.. tom. IX.)

OBSERVATIO PRÆVIA.

Quod hactenus in Bibliotheca Patrum legebatur abbreviatum magistri Flori opusculum in canonem missæ. prodit nunc primum integrum ac numeris omnibus absolutum ex vetustissimo codice reginæ Sueciæ, sæculo x saltem exarato, ac proinde ad auctoris ætatem proxime accedente, ex quo Romæ existens Mabillonius illud describi curavit. Nam cum illud cum edito diligenter contulisset, ne partem quidem quartam Florianæ expositionis in Patrum Bibliotheca contineri animadvertit, ac proinde non immerito existimavit publica luce dignum, idque ipsum optasse videtur claræ memoriæ cardinalis Bona, qui et ipse reginæ Sueciæ codicem examinaverat.

B

Floruit autem Florus circa annum 840, regnante apud Francos Carolo Calvo, fuitque Lugdunensis Ecclesiæ diaconus, ut vulgo dicitur, sive subdiaconus, ut placet Wandalberto, qui ipsum, uti et Walfridus Strabo, ob præclaram eruditionem et indefessam legendi scribendique assiduitatem mirum in modum prædicat. Si enim ille in præfatione ad suum Martyrologium: Ope, inquit, et subsidio præcipue usus sum sancti ac nominatissimi viri, Flori; Lugdunensis Ecclesiæ subdiaconi, qui, ut nostro tempore revera singulari studio et assiduitate in divinæ Scripturæ scientia pollere, ita librorum authenticorum non mediocri copia et varietate cognoscitur abundare. Ex hoc Wandalberti loco refutata manet Joannis Trithemii opinio, asserentis Florum fuisse Trudoniensis monasterii monachum, nisi forte sub vitæ finem monastica professioni nomen dederit. Cum autem in sanctorum Patrum lectione, quorum egregiam librorum copiam habebat, esset versatissimus, hoc opus aliaque ab eo edita ex eorum præsertim dictis et sententiis composuit, quorum persæpe integra verba uno tenore prosequitur, nonnunquam mentem solum exprimit. Expositioni missæ aliud ejusdem Flori opusculum subjicere libet adversus C Amalarium, quod ex duobus antiquissimis mss,, uno Pelteriano, altero Achillis Harlæi, ante annos 800 exaratis, olim descripsit Mabillonius.

1. Incipit opusculum de actione (a) missarum collectum quam maxime, et in ordinem digestum ex verbis sanctorum Patrum Cypriani, Ambrosii, Augustini, Hieronymi, Gregorii, Fulgentii, Severiani, Vigilii, Isidori, Bedæ, Aviti, sicut suis locis per singula lit

(a) Per actionem missarum intelligunt auctores liturgici canonem missæ. Actio dicitur ipse canon. inquit Walfridus Strabo lib de Rebus eccles., c. 22, quia in eo sacramenta conficiuntur Dominica. Canon vero eadem actio nominatur, quia in ea est legitima et regularis sacramentorum confectio. Et Micrologus

A teræ nominum quæ forinsecus prænotantur ostendunt; sed et ex antiquis mysteriorum libris quædam verba necessario sumpta sunt. Quod autem eadem nomina in ipsa opusculi serie ubique inserta non sunt, illa necessitas fecit, ne frequens eorum interpositio fieret absurda et incommoda ipsius dictionis et sensuum interruptio. In qua tamen expositiuncula non tam verba, quæ satis simplicia sunt, sed potius ipsius mysterii ratio et actio imponitur et commendatur, videlicet qua fide celebrandum, quanta pie tate sit amplectendum.

2. (AUG. in Psal. xxxIII, n. 4.) In mysterio corpo-. ris et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, quod sancta Ecclesia per universum mundum pro salute ejusdem mundi offert, maxime nobis humilitas commendatur. Unum (b) enim nobis fecit idem Dominus Jesus Christus per humilitatem, quia per superbiam recesseramus a Deo; redire autem ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis proponeremus ad imitandum non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumebat, etsi existeret aliquis humilis vir in spiritu, sicut erant prophetæ et patriarchæ, dedignabatur genus humanum imitari humiles homines. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei. Erant autem, ut legimus, sacrificia antea Judæorum secundum Aaron in victimis pecorum, et hoc in mysterio nondum erat sacrificium corporis et sanguinis Domini, quod nunc diffusum est toto orbe terrarum. Proponamus nobis ergo ante oculos duo sacrificia, et illud secundum ordinem Aaron, et hoc secundum ordinem Melchisedech. Scriptum est enim: Juravit Dominus, et non pænitebit eum, tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Hoc autem manifeste dicitur de Domino nostro Jesu Christo. Quis ergo erat Melchisedech? utique, sicut legimus, rex Salem. Salem civitas fuit antea illa, quæ postea, sicut docti

cap. 12 Orationem quam canonem sive actionem propter regularem sacramentorum confectionem, Romano more appellamus, quis composuerit aperte non legimus.

(b) Apud Augustinum legitur viam, et quidem, ut videtur, melius.

prodiderunt, Jerusalem dicta est. Ergo antequam A in cruce, ut diceret : Dirigatur oratio mea sicut inibi regnarent Judæi, ibi erat ille sacerdos Melchisedech, qui scribitur in Genesi sacerdos Dei excelsi. Ipse occurrit Abrahæ, quando liberavit Loth de manibus persequentium, et prostravit eos a quibus ille feriebatur, et liberavit fratrem. Post liberationem fratris occurrit ei Melchisedech. Tantus erat Melchisedech a quo benediceretur Abraham. Protulit panem et vinum et benedixit Abraham, et dedit ei decimas Abraham. Vide quid potulit et quem benedixit, et dictum est postea: Tn es sacerdos in æternum secundnm ordinem Melchisedech. David hoc in spiritu dixit longe post Abraham. Temporibus autem Abrahæ fuit Melchisedech. De quo ergo alio dicit: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, nisi de illo cujus novimus sacrificium?

B

censum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2), sicut novimus, quia Dominus circa vesperam pependit in cruce, et impietates nostræ propriate sunt; alioquin absorbuerant nos. Merito illi cantavimus in psalmo Et impietates nostras tu propitiabis (Psal. LXIV, 4). Tu sacerdos, tu victima, tu oblator, tu oblatio. Ipse sacerdos est, qui nunc ingressus est interiora veli. Solus ibi ex his qui carnem gestaverunt interpellat pro nobis. In cujus rei figura in illo primo populo, et in illo primo templo, unus sacerdos intrabat in Sancta sanctorum (Heb. 1x, 7), populus omnis foris stabat, et ille qui solus ingrediebatur interiora veli, offerebat sacrificium pro populo foris stante. Quid enim ageretur in illo populo Judæi nescierunt; sed modo sciunt; de illis quippe dictum est: Quandiu legitur Moyses, velamen supra cor corum positum est, ibi velamen figura est; sed tolletur figura, et apparebit veritas (II Cor. 1, 15). Sed quando tolletur velamen? audi Apostolum : Cum autem transiens ad Dominum auferetur velamen (Ibid., vers. 16). Propitiatis ergo peccatis nostris et impietatibus per illud sacrificium vespertinum, transimus ad Dominum, et auferetur velamen Propterea et Domino crucifixo velum templi scissum est. Itaque nec carnem præputii eircumcidimus juxta ritum Mosaicæ legis, nec abstinemus carnibus, quas eadem lex dicit immundas, nec sabbata et neomenias et dies festos eorum carnaliter observamus, nec victimas pecorum sacrificamus Deo, nec pascha in ove et azymis similiter celebramus, et si qua alia fuerunt vetera sacramenta,quæ omnia umbras futurorum appellat Apostolus, quia ea significabant suo tempore revelanda quæ nos revelata percipimus, ut remota umbra nuda eorum luce rueremur. Nam et exuendo veterem hominem circumcidimur in exspoliatione corporis carnis, et quos cibos illi vetant in pecoribus, nos vitamus in moribus, et exhibemus corpora nostra hostiam vivam, sanctam, Dco placentem, cui et animas nostras in desideriis suis pro sanguine intelligenter effundimus, et Christi velut Agni immaculati sanguine ab omni iniquitate mundamur, qui propter similitudinem carnis peccati etiam caprino pecore in veteribus sacrificiis figuratur, nec eum negat in crucis carnibus taurum, qui in illo cognoscit maximam victimam. In illo requiem cum invenimus, vere sabbatizamus, et lunæ novæ observatio vitæ novæ est sanctificatio, et pascha nostrum est Christus, et azymus noster sinceritas veritatis, fermentum non habens vetustatis; et quæcunque alia illis veteribus adumbrata sunt signis, in isto habent finem, cujus regni non erit finis. In illo quippe omnia oportebat impleri,qui venit legem et prophetas non solvere, sed implere. Proinde illa vetera signa rerum non evacuavit arguendo, sed implendo mutavit, ut alia essent quæ nuntiarent venisse jam Christum lactis succum, etc.

3. Sublatum est enim sacrificium Aarou, et cœpit esse sacrificium secundum ordinem Melchisedech. Dominus itaque noster Jesus Christus in corpore et sanguine suo voluit esse salutem nostram. Unde autem commendavit corpus et songuinem suum? De humilitate sua. Nisi enim esset humilis, nec manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem ipsius In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1). Ecce cibus sempiternus; sed manducant angeli, manducant sempiternæ virtutes, manducant cœlestes spiritus, et manducant et saginantur, et integrum manet quod eos satiat et lætificat. Quid autem homo posset ad illum cibum? Unde cor tam idoneum illi cibo? Oportebat ergo, ut mensa illa lactesceret, et ad parvulos perveniret. Unde autem fit tibi lac? unde autem cibus in lac convertitur, nisi per carnem trajiciatur? Nam mater hoc facit; quod manducat mater, hoc manducat infans; sed quia minus idoneus est infans qui pane vescatur, ipsum panem mater incarnat, et utilitatea mamillæ et lactis succo de ipso pane pascit infantem. Quomodo ergo de ipso pane pavit nos sapientia Dei? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 14). Vide ergo humilitatem, quia panem angelorum manducat homo. Et scriptum est: Panem cœli dedit eis, panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 24), id est Verbum illud quo pascuntur angeli sempiternum, quod est æquale Patri, manducavit homo, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se D æqualem Deo (Phil. 11, 6). Saginantur illo angeli; sed semetipsum exinanivit, ut manducaret panem angelorum homo, formam servi accipiens in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, ut jam de cruce commendaretur nobis caro et sanguis Domini novum sacrificium.

C

4. (AUG. in Psal. LXIV, 1.) Ipse ergo a Domino Deo missus sacerdos noster, assumpsit a nobis quid offerret Deo. Illas sanctas primitias carnis ex utero Virginis holocaustum obtulit Deo : extendit manus

Apud Augustinum et per humilitatem mamillæ et

[ocr errors]

quam fuerant illa quæ prænuntiabant esse ventu- A nitentia quævis ab illo institutæ rei cujusque mu

rum. Quoniam ergo sicut scriptum est in Cantico
canticorum, aspiravit dies (Cant. II, 17), removean-
tur umbræ; spiritualis significatio jam lucescat,
carnalis celebratio jam quiescat, audiamus Domi-
num vetera Judæorum sacrificia repudiantem, et no-
vum Christi sacrificium apertissime promittentem
per Malachiam prophetam dicentem: Non est mihi
voluntas in vobis, dicit Dominus, et munus non susci-
piam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad
occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in
omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio
munda, quia nomen meum magnum est in gentibus,
dicit Dominus exercituum (Malach. 1, 10). Certe hic
negare non possunt Judæi, non solum non accipere
sacrificium de manibus eorum, sed nec se illi offerre
manibus suis. Locus enim unus est lege Domini
constitutus, ubi manibus eorum sacrificia jussit of-
ferre, præter quem locum omnino prohibuit. Hunc
ergo locum quem pro suis meritis amiserunt, etiam
sacrificium quod ibi tantum licebat offerri in locis
aliis offerre non audent. Ecce omnimodo impletum
est, quod ait propheta, Et munus non suscipiam de
manibus vestris. Neque hoc ita prædictum et imple-
tum est, ut eos prophetica sententia respondere per-
mittat. Quod manibus non offerimus carnem, corde
et offerimus laudem, secundum illud in psalmo :
Immola Dei sacrificium laudis etiam (Psal. XLIX, 14),
hinc enim contradicit eis qui dicit: Non est mihi
voluntas mea in vobis. Deinde ne existiment Judæi,
quod illis non offerentibus, nec illo accipiente de
manibus eorum Deo, sacrificium non offeratur,quo C
quidem ille non eget, qui honorum nostrorum nul-
lius indiget: tamen quia sine sacrificio non est, quod
non illi, sed nobis utile est, audiant ipsum Dominum
contestantem, imo aperiant oculos et videant,
quia ab ortu solis usque ad occasum, non in uno,
sicut in illis fuerat constitutum, sed in omni loco
offertur sacrificium Christianorum, nec cuilibet Deo,
sed ei qui ista prædixit Deo Israel. Unde alibi dicit
Ecclesiæ suæ: Et Redemptor tuus Deus Israel, Deus
universæ terræ vocabitur (Isa. LIV, 5). Hoc sacrifi-
cium mundum offertur Deo Israel, non ab una gente
Judæorum, de cujus manibus non se accepturum
prædixit, sed ab omnibus gentibus, quæ dicant:
Venite, ascendamus ad montem Domini, nec in uno
loco sicut præceptum erat in terrena Jerusalem; sed D
in omni loco usque in ipsam Jerusalem; nec secun-
dum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Mel-
chisedech. Christo enim dictum est, et de Christo
tantummodo ante prædictum est: Juravit Dominus et
non pænitebit eum: Tu es sacerdos in æternum se- •
cundum ordinem Melchisedech (Psal. cix, 4). Quid
est juravit Dominus, nisi inconcussa veritate firma-
vit? Et quid est non pænitebtt eum, nisi hoc sa-
cerdotium nulla alia ratione mutabit? neque enim
sicut hominem pœnitet Deum, sed Dei dicitur pœ-

B

tatio, quæ credebatur esse mansura, proinde cum dicit non pænitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, satis ostendit eum poenituisse, hoc est eum mutare voluisse sacerdotium, quod constituerat secundum ordinem Aaron, sicut de utroque videmus impletum. Nam et Aaron sacerdotium jam nullum est in aliquo templo, et Christi sacerdotium æternum perseverat in cœlo. Hunc sacerdotem et hoc sacerdotium magnifice commendat apostolus, cum gratiam Evangelii a regalibuscæremoniis distinguens, scribit ad Hebræos: Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, eo quod morte prohiberentur permanere; hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium : unde et salvare in perpetuum potest, accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis. Talis decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus, qai non haberet quotidie necessitatem, quemadmodum saccrdotes, primo pro suis peccatis hostias offerre, deinde pro populi. Hoc enim fecit semel seipsum offerendo (Hebr. vII, 28). Et iterum Talem habemus pontificem, qui consedit ad dextram majestatis in cœlis, sanctorum minister et tabernaculi veri quod fecit Deus et homo (Hebr. viii, 1). Sancti ergo patres nostri in Veteri Testamento uni Deo et Creatori omnium victimas obtulerunt, quas sibi ipse offerri voluit,per earum similitudinem promittens victimam veram, per quam nos sibi peccatorum remissione reconciliavit in Christo Jesu Domino nostro, ut ei offerretur similitudo, promittens veritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita veritas in passione corporis et sanguinis Christi. Hujus sacrificii caro et sanguis ante adventum Christi per victimas similitudine promittebatur, in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum memoria celebratur. Proinde prima sacramenta, quæ observantur et celebrantur ex lege, prænuntiativa erant Christi venturi, quæ cum suo adventu Christus implevisset, oblata sunt; et ideo oblata quia impleta, non enim venit solvere legem sed adimplere. Alia sunt instituta virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora, tanquam justitia fidei revelata, et in libertate vocatis filiis Dei jugo servitutis ablato, quod duro et carni dedito populo congruebat, qualia sunt in Ecclesia baptismus Christi, eucharistia Christi, signaculum (a) Christi. Hinc est quod cautissimo divisionis ordine Ecclesia Dei vivi, quæ est columna et firmamentum veritatis, tempora venturi Christi venientisque discernit, et omissis sacrificiis quibus Christus passurus promittebatur, hoc sacrificium offert, quo Christus jam passus ostenditur, qui propterea verus est sacerdos, quia semetipsum veram pro nobis hostiam obtulit, sicut Apostolus testatur dicens: Estote ergo imitaformam Signaculum doni Spiritus sancti, et Ordo Gelasianus signum Christi in vitam æternam. Amen.

(a) Id est confirmationis sacramentum : unde et apud Græcos episcopus confirmans hanc adhibet

« PoprzedniaDalej »