In sequenti Calendario appositum est tempus quo quisque Sanctus obiit: an. vel ann. significat anno; c. an. vel ann. circa annum; s. vel sec. seculo; c. fin. s. vel sec. circa finem seculi; c. med. s. vel sec. circa medium seculi. Festa quæ majusculis notantur characteribus, feriantur apud populum; vel saltèm sunt Festa, ut aiunt, ad devotionem. DE USU COLUMNAE CYCLI EPACTARUM IN CALENDARIO. Epacta nihil est aliud quàm numerus dierum, quibus annus solaris communis dierum 365, superat annum communem lunarem dierum 354, et ideò novilunia contingunt quolibet anno sequenti undecim diebus priusquàm anno præcedenti; ut autem facilè inveniatur quâ die cadit novilunium in quolibet mense, Epactæ ità dispositæ sunt in prima columna Calendarii, ùt detractis in quolibet mense, modò uno die, modò uno et dimidiato die, Epacta assignata in Tabula Temporaria pro quolibet anno currente notet in quolibet mense novilunium, seu lunam primam; sicut Littera Dominicalis notat Dominicam diem sive Feriam primam. v. g. anno 1832, Epacta currens est xxviij. Novilunium in Januario est 3 mensis; in Februario 2 ; in Maio 1; in Julio 29 Junii; in Novembri 25 Octobris, etc. 6 9 Titi, Cretensis Episcopi, semidupl. 1. seculo. Vigilia Epiphanie Domini, sine jejunio. EPIPHANIA DOMINI, an nuale-minus. De Octava Epiphaniæ, semidupl. De Octava Epiphaniæ. 10 De Octava Epiphaniæ. Commem S. Guillelmi, Bituric. Episc. ann. 1208. e Prid. 12 xvij g xix 14 15 16 De Octava Epiphaniæ. Octava Epiphaniæ, et Baptismus Boniti, Claromontens. Episcopi, SS. Nominis Jesu, duplex-majus. Commemor. S. Marcelli, Papæ. ann. 310. Antonii, Abbatis, duplex-minus. ann. 356. 18 Venerandi, Claromontensis Episcopi, duplex-minus. ann. 423. |