Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

PATROLOGIÆ

CURSUS COMPLETUS

SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM,

SIVE LATINOrum, sive GRÆCORUM,

QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS ET CONCILII FLORENTINI (ANN. 1439) PRO GRÆCIS FLORUERUNT: RECUSIO CHRONOLOGICA

OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIMA ECCLESIE SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS INTER SE cumque nONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM
DILIGENTER CASTIGATA; DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS, VARIISQUE LECTIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUE TRIBUS NOVISSIMIS SECULIS DEBENTUR ABSOLUTAS
DETECTIS, AUCTA; INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS SIVE AUCTORES ALICUJUS
MOMENTI SUBSEQUENTIBUS, DONATA; CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET
TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATE-
RIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA; OPERIBUS CUM DUBIIS, TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO
AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;

DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICUS,
STATISTICIS, SYNTHETICIS, ANALYTICIS, ANALOGICIS, IN QUODQUE RELIGIONIS PUNCTUM, DOGMATICUM, MORALE,
LITURGICUM, CANONICUM, DISCIPLINARE, HISTORICUM, ET CUNCTA ALIA SINE ULLA EXCEPTIONE; SED PRÆ-
SERTIM DUOBUS INDICIBUS IMMENSIS ET GENERALIBUS, ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO,
QUIQUID NON SOLUM TALIS TALISVE PATER, VERUM ETIAM UNUSQUISQUE PATRUM, NE UNO QUIDEM
OMISSO, IN QUodlibet themA SCRIPSERIT, UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURÆ
SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN QUIBUS OPERUM

SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM S. SCRIPTURÆ VERSUS, A PRIMO
GENESEOS Usque ad NOVISSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS, TUM
NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATROLOGIÆ DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM
IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS ET MSS. AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS FORMASQUE
PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES LATINA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III:

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

Bibliothecæ Cleri universæ,

SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

PATROLOGIÆ TOMUS CXX.

SANCTI PASCHASII RADBERTI OPERA OMNIA.

PARISIIS

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,
IN VIA DICTA Avenue du maINE, 189, OLIM chaussée du maine, 127.

1879

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

PARISIIS

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,
IN VIA DICTA : avenue du maINE, 189, OLIM chaussée du MAINE, 127.

1879

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

AD OPERA

SANCTI PASCHASII RADBERTI

PROLEGOMENA.

S. PASCHASII RADBERTI ELOGIUM HISTORICUM.
(Apud Mabill., Acta sanctorum ord. S. Bened., tom. II.)

CAPUT PRIMUM.

Radberti vita, natale solum, educatio.

1. Tanta fuit PASCHASII RADBERTI apud homines sui temporis existimatio, ut Engelmodus Suessionensis episcopus carmen condiderit de ejus laudibus, eidemque adhuc viventi nuncupaverit. Præter Engelmodum abbas piissimus multos habuit laudatores, ut inferius dicam ; nullum vero, qui res ab eo gestas accurate in litteras retulerit. Vir quippe modestia singularis, cum obitum suum præsensisset imminere, convocatis fratribus extremum vale dicens, ne quid de vita sua scriberetur,dicitur interdixisse, testante Antonio de Caulincurte in Corbeiensi Chronico ms. quod superiori sæculo ineunte conditum est. Engelmodi de Radberto poematium, rude prorsus et obscurum, quod ipsius Radberti operibus a Sirmondo præmissum est, non visum est tanti ut hic recuderetur; sed satis esse duxi, si inde, quæ ad illustranda viri sancti gesta faciunt, hoc in elogio de-B libarem.

A

2. Natus est Radbertus in pago Suessionico, aut forsan in ipsa urbe, parentibus ignotis. Cum enim in monasterio B. Mariæ ejus urbis Deo puer consecratus sit, id argumento est eum indigenam Suessionensem fuisse. Suspicatus sum aliquando virum sanctum ortum esse apud Basilicas [Basoches], oppidulumn Suessionici pagi, ea motus ratione, quod potentibus ejus loci incolis librum de Vita et Passione sanctorum Rufini et Valerii expolierit. Fallitur certe chronographus Corbeiensis prælaudatus, cui Radbertus Paschasius natione Romanus, in ordine diaconorum septimus fuisse dicitur, et a beato Adalhardo in Galliam adductus. In idem erratum impegit Menardus noster, et alii nonnulli. Errandi occasio nata mihi videtur ex communione nominis et ordinis Paschasii S. R. E. diaconi, tempore Symmachi papæ, qui tamen Paschasius annis trecentis superior fuit Paschasio nostro. Quidquid sit, proprium huic nomen erat Radberto, quo nomine subscribit synodo Parisiensi; eidemque scribit Lupus: ascititium Paschasio, quod agnomen proprio nomini præponere ipse solet, ut in epistola ad Carolum Calvum inferius referenda.

43k

3. A tenerioribus annis educatus est in Suessionico virginum Benedictinarum cœnobio beatæ Mariæ sacro; cujus parthenonis historiam recens composuit noster Michael Germanus, studiorum meorum socius et adjutor. Istius beneficii Paschasius meminit non semel in lucubrationibus suis,nempe in Expositione psalmi XLIV, et in libello de Virginitate beatæ Mariæ: quod utrumque opus prædictis sanctimonialibus dedicavit in grati animi monumentum. His enim in locis se earum alumnum profitetur, maxime in epistolis nuncupatoriis. Accedit Engelmodi testimonium in poematio, ubi de istis virginibus agit in hunc modum :

PATROL. CXX.

His etenim temet vegetandum providus auctor, Imperio qui cuncta tenens, excelsa vel ima, Eterna ratione regit quod condidit ipse, Legavit tenerum, cum prima crepundia matris, Quæ genuit, nigri fascirent tegmina panni, Expositumque vorax ambiret mortis imago. Ex his versibus obscure intelligimus Radbertum puerulum, matre orbatum, in vitæ discrimen incidisse: ob idque expositum, pro more illorum temporum, quasi deploratum; aut certe in ædem virginis Deiparæ illatum sanitatem recepisse, et sanctimonialium providentiæ cœlitus commissum.

CAPUT II.

Ejusdem tonsura, vita sæcularis et monastica. 4. Eo in parthenone constitutus Radbertus, corona clericali insignitus est, uti ipse fatetur initio libri tertii de Expositione psalmi quadragesimi quarti, Engelmodo his versibus concinente post prædicta:

Germine quæ supero divini sanguinis ortæ, Angelicique chori conferta dote gregales, Te quoque concivem cœli super ardua raptum Rite ministeriis aptarunt Cunctipotentis. Audiendus Sanctus ipse in loco mox citato, Suessionenses alloquens sanctimoniales. « Idcirco, dilectissimæ, dum perpendo excellentiam vestram, dum considero sponsalitatis jura et laudes ubique divinas, vereor loqui, ne forte offendam in quibus placere desidero, si non debitam exhibuero reverentiam meis ubique in scriptis, quas sic in cœlo, ubi nomen dedistis, intelligo honoratas, ut non solum sponsæ, verum etiam flores Ecclesiæ et ornamentum Sponsi sitis. Quas cum in dexteris benignissimi Dei et Salvatoris nostri Christi contueor multiplici varietate decoratas, ingemisco valde, eo quod coronam quam susceperam puerulus coram sancto altare Genitricis Dei, vestris cum precibus et officio laudis, quo vestra sponso Deo regi immortali corda consecrantur et capita, longe diu exsulatus in sæculo perdidi eam, coinquinatus multis mundanis actibus. »

C

5. Humili ac modesta hac confessione docet nos vir sanctus, se ex eo monasterio discessisse in sæculum, in quo mundanis actibus dederit operam (in clericali, an laicali vita?); atque multum temporis hoc in vitæ genere consumpsisse. Quam ob rem ita subdit: Unde rogo sauciatus, dum corda sursum sublevatis, ante vobis jam concessam divinitatis gratiam mei memores sitis exorando, quatenus, vestris intervenientibus meritis, clementissimus Judex pœnas a me debitas removeat, reddatque pius coronam perditam.»

6. Postea Radbertus, sæcularis vitæ pertæsus, secessit in Corbeiense monasterium, in quod admissus est (testante Gualdone monacho in prologo libelli de Vita S. Anscharii) a S. Adalhardo abbate, quem suum ipsius magistrum ac præceptorem passim ap

1

« PoprzedniaDalej »