Obrazy na stronie
PDF
ePub

Q. HORATIVS FLACCVS

SCHOLARVM IN VSVM

EDIDIT

GVSTAVVS LINKERVS

VINDOBONAE

SVMPTIBVS ET TYPIS CAROLI GEROLD FILII

MDCCCLVI

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PRAEFATIO

Q. Horatii Flacci opera ut scholarum in usum nunc recudenda curarem idoneorum exemplarium inopia motus sum. quod quidem mirabuntur qui ingentem editionum molem respiciunt, at non mirabuntur qui duas tantum ex recentiorum numero iure merito respiciendas esse sciunt, alteram a Mauricio Hauptio a. 1851 Lipsiae apud Weidmannos adornatam, alteram Augusti Meinekii secundis curis Berolini a. 1854 perpolitam. nam clarissimi ei viri cum primi tandem et certo Blandiniorum codicum ab ICruquio excerptorum fundamento inniti et eis simul uti scirent, quae non minus certa summi omnium saeculorum critici RBentleius CLachmannus docuerunt, praeclara sua opera id adsecuti sunt, ut inter prudentes harum rerum existimatores iam dubium esse non possit, quin nova quasi horum studiorum aetas coeperit. verum tardiora esse remedia quam mala denuo Horatius expertus est. tantum enim aberat ut qui postea scholarum usui prospicere studebant editores meliora et doceri et docere cuperent,

omnibus eis quae nuper recte administrata erant reiectis errores dudum vulgatos vel repetere vel augere mallent. et cum ipsum Hauptianum quod dixi exemplar nitidissima formarum et chartarum elegantia insigne vel ob nimium pretium a scholarum

desideriis alienum esset, neque sperare liceret fore ut sola Meinekiana editio satis pervulgaretur, jandudum in votis erat apud eos quorum hisce de rebus. intellegens est incorruptumque iudicium, ut nova editione hac ipsa in urbe paranda quasi publico exemplo ostenderetur, quam parum ei quibus vulgo uti solemus libri iustis desideriis satis facere possent. His rebus ita conparatis cum novae editionis munus suscepissem, recensionem ab Hauptio institutam a Meinekio recognitam ita pro fundamento me habuisse par est, ut illorum vestigia quam artissime persequerer. qua de re qui singulis locis singula perspicere cupiunt, eis praesto est editio a Francisco Pauly Lipsiae a. 1855 parata, cuius utilissima opera Blandiniorum copiae in Cruquiana farragine') delitescentes publici denuo iuris factae sunt (quibuscum iungantur quae monuit IMuetzell in diurnis scholast. ab ipso editis a. 1855 p. 850-77). accessit apud Paulyum eius quoque libri (Gothani 2) integra varietas, qui ad Blandinii antiquissimi exemplum unus omnium proxime accedit (v. infra ad S. I, 6. 126). de universa horum librorum ratione exposuit idem in Quaestionibus Horatianis criticis, Bonn.

[ocr errors]

*) Cruquii editiones hae sunt: Q. Horatii Flacci Carminum liber IV ex antiquis. Mss. Codd. cum commentariis Acroni et Porphyrioni adscriptis. Opera Jacobi Cruquii, Messenii. Eiusdem in eundem annotationes. Apud Hubert. Goltzium. Brug. Flandr. 1565. 8 (qui quidem liber ubi terrarum nunc lateat adhuc ignoratur). Q. Hor. Fl. Epodon liber, Ex antiquissimis septem codicibus manuscriptis, cum commentariis antiquis emendatus etc. Antverpiae ex offic. Chr. Plantini 1567. 8. Hor. Fl. Satyrarum, seu potius Eclogarum, libri II. Ex antiquiss. undecim codd. mss. cum antiquis commentariis etc. ibid. 1573. 8. sequitur integra editio s. t. Q. Horatius Flaccus, Ex antiquissimis undecim lib. m. s. et schedis aliquot emendatus et plurimis locis cum Commentariis antiquis expurgatus etc. ibid. 1579 (in calce 1578). 4. repetita a. 1597 et 1611. cf. Muetzell. 1. 1.

[ocr errors]

Q.

1851, de singulis eis locis, quos in editione sua in mutaverat, egit in Emendationibus Venusinis. Poson. 1856 (v. infra ad Sat. 1. 1. C. II. 2. 18 etc.).

Sed in hac editione cum longius expatiari non liceat, gravissimos certe locos paucis perstringere volui, ea potissimum ratione habita, ut quae Bentleii et Lachmanni acumini debeantur statim patescant. de quibus eo magis idoneum visum ut diserte moneretur, quo saepius nunc, ubi Cruquii libris suus honor restitutus est, vel acerrimi antiquarum sordium defensores Blandiniorum exemplo sese tueri conantur, quorum ante vix nomen noverant. atque etiam non nullis locis emendationes vel Bentleii vel aliorum ab Hauptio et Meinekio non admissas in ipsum textum recipere malui quam orationis scabritiem Horatio relinquere. v. C. I. 1.5; 7. 7. II. 13. 17. E. 3. 20; 6. 3; 10. 22; 11. S; 17. 39. S. I. 6. 126. II. 6. 29. Ep. I. 20. 28. mea aliqua observatione usus C. III. 1.41 quid si scripsi pro quod si. cf. etiam adn. ad II. 16. 34. IV. 4. 15. interpunctionem aliquotiens ad Bentleii (C. I. 9. 15 sq. III. 2. 3), semel ad Lachmanni exemplum mutavi (II. 13. 1), hic illic ipse paullum quid adcuratius conformare studui: v. C. I. 12. 44; 15. 18; 16. 5 sqq. 9 sqq; 22. 2. II. 9.4. III. 5. 10; 10. 13. S. I. 1. 39 (simil. 2. 98; 10. 89. Ep. I. 1. 91; 7. 57. II. 2. 56. cf. Naegelsbach. lat. Stil. §. 173 ed. alt.) etc. sed in primis ea adhibere licuit, quae absoluto iam opere Meinekius in gravissima sua praefatione addidit, cuius quidem paucis pagellis plura edocti sumus, quam amplis aliorum commentariis.

Neque inpetrare a me potui quin clarissimo eidem viro illud concederem, quod interpolationis genus in Horatii carminibus aliquanto latius patere censuit quam plerumque opinantur. qua de re cum post magnum Bentleium (ad C. IV. 8. 17) Guietus (ap. Sanad.) Naekius (v. ad C. III. 11) Buttmannus (Horaz u. Nicht-Horaz, Mythol. II. 364–70) Perlcampus (ed,

« PoprzedniaDalej »