Obrazy na stronie
PDF
ePub

mulam captent, et cum quis paterfamilias nactus est aliquem diligentem servum, vel ancillam, omnibus artibus et insidiis hoc agunt alii, ut intercipiant. Sed hanc perversitatem punit Deus; nam sicut ipsi alienos ministros et ancillas abalienant a dominis, sic e contra inveniuntur, qui ipsorum familiam seducunt et inficiunt. Et jam cum se ambiri vident servi et ancillæ, eo redacti sunt licentiæ, ut nec mercede mediocri contenti sint, neque revereantur dominos, et a commutandis dominis et conditionibus non cessent. Hæc quidem est publica querela, sed est pena, quam infligit Deus, qui nullam benedictionem nec salutem dat ad ejuscemodi familiam, quam abalienavimus a proximo.

Idem fit et in aliis bonis; nam si domo ejicis proximum tuum, aut reditus illius aliqua arte aucuparis, tum Deus morbo aliquo hoc ulciscitur, et jacturam facis bonorum omnium; si occupaveris illum hortum aut agrum, tum grando prosternit segetes et fructus; si pecudes subtraxeris proximi, peste aliqua peribunt: et non habet benedictionem, quicquid ita contra mandatum Dei concupiscimus et occupamus.

Ideo, filioli, hæc discite, et cordibus indita tenete; cuilibet relinquite quod suum est; favete proximo, quod Dominus ei dederit; si est voluntas Dei, facile et vobis aliquid dabit sine aliorum damno aut injuria. Nolite concupiscere alienas uxores, domum aut servum, ancillam aut res proximi, nisi sit commodum et voluntas proximi. Et si quibus dominis continget vos inservire, tum videte, ne qui malevoli vos seducant, persuadeant, aut abalienent a dominis vestris, sed præstate fidos ministros, ut est officii vestri, et nihil moveant vos linguæ obtrectatrices eorum, qui vos abalienare conantur a presentibus dominis; nam ejuscemodi homines certo sunt nuncii Diaboli, qui vos libenter in peccata et omne genus calamitatis precipitaret: de hoc non dubitate. Deus noster est verus Dominus omnium, et magnus ille Paterfa

milias, qui nos omnes creavit et alit, qui omnia ordinat, et quemlibet vocat in suo vitæ genere, ille bene unicuique dabit hoc, quo opus habet, modo nos illi ex corde obediamus. Non est ergo ut concupiscas, aut dolo intervertas bona proximi tui, aut ad te artibus malis attrahas. Hæc tota res caret benedictione.

Et hæc est sententia, et verus intellectus hujus decimi præcepti. Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, ut propter ipsum libenter abstineamus ab uxore et familia proximi, uti illam non alienemus, non contra dominos ad malum persuadeamus, sed ut in illis omnibus conservandis proximum adjuvemus, ut familia libens faciat officium suum.

Ideo, filioli, hæc accurate discite; et quando interrogamini, quomodo intelligis decimum præceptum? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, ut propter ipsum libenter abstineamus ab uxore, familia, pecoribus proximi, ut in illis conservandis et retinendis eum adjuvemus.

DE FIDE.

Generale exordium ad omnes contiones, quamdiu de fide docemus.

APOSTOLUS ad Heb. xi. filioli, clare dicit, Sine fide impossibile est placere Deo. Deinde et Christus in Evangelio dicit Marci, xvi. Qui crediderit, et baptisatus fuerit, hic salvus erit. Non dubito autem, neminem esse ex nobis, qui non ex animo id optet, placere Deo, consequi beatitudinem et vitam æternam. Ideo omni summo studio hic incumbamus, ut synceram doctrinam et Christianam fidem discamus, auditis enim per hanc solam nos reconciliari Deo, servari, pervenire ad salutem et vitam

æternam.

Quanquam enim decem præcepta excellens et cœlestis doctrina sit, tamen per ea salvari aut justificari non pos

G

sumus; ex nostris enim humanis viribus legem et præcepta sancta Dei implere non possumus; sed in his tantum discimus quid Deus a nobis postulet, et per ea pervenimus ad agnitionem nostri peccati, sicut Paulus ad Rom. iii. inquit, Per legem cognitio peccati, ut magnitudinem iræ divinæ adversus nos, quam peccatis nostris promeriti sumus, cognoscamus, et humiliati gratiam et misericordiam quæramus. Ejuscemodi timor Dei discitur in decem præceptis, et est initium sapientiæ.

Verum sancta Christiana fides longe sublimior et excellentior cognitio et sapientia est, sicut et Paulus 1 Cor. ii. testatur, Porro sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non sæculi hujus, neque principum sæculi hujus, qui abolentur, sed loquimur sapientiam Dei in mysterio, quæ est recondita, quam præfinierat Deus ante sæcula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus sæculi cognovit. Nam per fidem discimus cognoscere Deum, quid sit Deus, et quæ sit voluntas Dei erga nos, quæ sint immensa beneficia ejus erga nos; per fidem enim efficimur filii Dei, et ipse donat nobis Spiritum Sanctum, ille illuminat et accendit corda nostra, ut incipiamus servare legem, quam alias ex nostris viribus neutiquam implere aut servare possemus.

Ideo, filioli, necessaria est nobis doctrina fidei, nam sine ea non possumus justificari aut reconciliari Deo; nam nemo est justus nisi obediat decem præceptis. Qui autem vult accipere Spiritum Sanctum, oportet ut credat in CHRISTUM, per fidem enim solam accipimus Spiritum Sanctum; ideo fides justificat. Si volumus salvari, oportet ut Deum cognoscamus, et Dominum nostrum Jesum Christum, Joha. xvii. Dei autem et Filii quem misit, Domini nostri Jesu Christi, cognitio non est nisi per fidem; ideo fides justificat, et affert vitam æternam. Discite ergo accurate sacrosanctum symbolon et Christianam fidem; et primum secundum textum recitate, ut eam et domi recitare et meditari possitis.

Symbolum Apostolicum.

CREDO in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cœli et terræ: et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato ; crucifixus, mortuus et sepultus; descendit ad inferna; tertia die resurrexit à mortuis, ascendit ad cœlos; sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam, Amen.

Hoc ergo est symbolum et summa Christianæ fidei, in quo Deus revelavit quid sit Deus, et quæ beneficia ineffabilia nobis impenderit, et quotidie impendat, ut hoc fide apprehendamus, eaque æterna consolatione in vita et morte nitamur.

Accurate autem in hoc incumbere debetis, ut non solum verba symboli ad literam recitetis, sed et probe et exacte intelligatis; ut interrogati respondere possitis, et suo tempore vestros etiam erudire liberos, sicut vos jam erudimini. Quid enim sit turpius quam profiteri se Christianum, et rudem esse fidei et doctrinæ Christianæ ? Cum quilibet Christianus astrictus sit, ut fidem suam, quando res postulat, confiteatur, liberos et posteros eandem diligenter doceat, et in illis ad veram cognitionem Christi educandis totus incumbat.

Hoc generale exordium omnibus contionibus de symbolo præmitti debet.

[merged small][graphic]

UT ergo, filioli, Christianam doctrinam et fidem probe discatis intelligere, initio sciendum, quod Deus est Spiritus, et Christus Johan. iv. inquit, Deus non est res corporalis, quæ cerni aut palpari possit; ubique autem est presens, videt et intuetur omnia quæ facimus, loquimur aut cogitamus, et tamen non est circumscriptus fine aut loco. Sublimior autem est illa divina essentia, quam ut humanæ mentes eam perscrutari aut intelligere possint.

Christus autem revelavit nobis credentibus quid sit Deus, id est, quid sit Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus: tres personæ et tamen unus verus et æternus Deus. Et hoc quidem, filioli, diligenter discendum est; et quanquam hæc superant omnem captum humanum, et hæc difficilia jam vobis sint, tamen suo tempore plura de hoc audietis et discetis. Jam hoc discite, quod unus, verus et æternus Deus est, et tamen tres personæ, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Et hoc vocamus Tri

« PoprzedniaDalej »