Obrazy na stronie
PDF
ePub

credere debemus. Ergo in horribili errore sunt illi homines, qui pro suis peccatis satisfacere volunt, jejunio, oratione, eleemosyna, et aliis similibus bonis operibus. Nam licet hæc opera etiam facere debeamus, tamen non sunt satis dignum precium pro peccatis nostris, sed tantum mors et sanguis Christi digna hostia fuit pro peccatis nostris tollendis, et ad impetrandam remissionem peccatorum, sicut 1 Joan. ii. dicitur, Ipse est propiciatio pro peccatis nostris, et non solum pro peccatis nostris, sed etiam totius mundi.

Quarto dicit, Hoc facite in mei commemorationem. Ibi etiam obedire verbo Christi debemus, et hoc facere, quod jussit nos facere, et mandavit. Ideo, filioli, ne dubitate ibi esse corpus et sanguinem Christi Domini nostri, quæ in cæna accipimus; ipse enim dixit, et suo verbo hæc ita fecit. Ergo cum dicit, Hoc facite, quotiescunque facitis, in meam commemorationem, tunc certum est, quod adhuc Christus facit, ut sit ibi corpus et sanguis ejus, sic ut tunc in cæna prima, alias non possemus facere hoc, quod discipuli ejus fecerunt. Ipse autem Christus jussit hoc ipsum nos facere, in commemorationem ejus, hoc est, etiam corpus et sanguinem sumere, sicut ipse discipulis dedit. Neque incredulorum stultus sermo moveat vos, qui dicunt, Quomodo minister faciet vel conficiet corpus et sanguinem Christi ? Nam minister ex se non efficit, sed Christus ipse dat nobis carnem et sanguinem, sicut verba ejus clare ostendunt.

Neque moveant vos sermones eorum, qui dicunt non esse sumendam utramque speciem, sed tantum unam. Nam Christus omnibus discipulis suis dedit utramque speciem, jussitque ac mandavit, ut hoc etiam faciamus; adeoque expressis verbis de calice mandavit, Bibite ex hoc omnes. Nunc autem oportet Deo plus obedire quam hominibus; ideo et sub utraque specie sumere debemus, sicut Christus mandavit. Et nihil curate, quod quidam obganniunt suas nugas; non magni referre, non pertinere ad salutem. Sed quid multa ? solum laudabile et bonum est facere hoc, non discedere ab eo, quod Christus mandavit.

Ita facere debemus hoc in commemorationem Christi, sicut S. Paulus dicit; hoc est, mortem ejus annunciare debemus, donec veniat ; nam adventurus est certo, et judicaturus vivos et mortuos, ut in symbolo audistis. Interim meditari et annunciare debemus ejus mortem, nempe quod nos sua morte suoque sanguine redemit, remissionem peccatorum impetravit, ne ullo modo obliviscamur, aut remissionem peccatorum aliis viis quæramus, quam per fidem in Christum.

Quando nunc annunciamus mortem Domini, et prædicamus, quod nos per eam redemit, tum et recordari debemus, quod non solum pro nobis mortuus est, sed et pro omnibus credentibus hominibus. Ergo cum omnes ita dilexerit, ut pro ipsis mortuus sit, tum et nos proximos diligere debemus, propter Christum. Nam ipse Dominus Christus dicit, Ex hoc omnes cognoscent, quod mei estis discipuli, si charitatem mutuam habueritis inter vos. Et hoc est, quod Paulus dicit, Omnes nos sumus unum corpus, et unus panis, qui de uno pane participamus.

Quotiescunque ergo, filioli, accedetis ad hanc mensam Domini, cum jam per ætatem hæc intelligentes melius, consolationem conscientiæ quæretis, facietis sicut Paulus dicit, Probet autem seipsum homo, et ita de hoc pane edat, et de calice bibat, &c. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans

corpus Domini.

Cum autem probaveritis, tunc invenietis, quod estis peccatores, et opus habueritis, quod Christus corpus suum pro vobis dederit, et sanguinem fuderit. Hoc tunc est vere probare; nam Paulus dicit, Si nos ipsos judicaremus, non judicaremur a Domino; cum autem judicamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. Nam eum, qui peccatum suum non agnoscit, hunc judicat et corripit Deus variis afflictionibus, donec tandem confiteatur, et poenitentiam agat, et remittantur ei peccata.

Probare debetis vosmetipsos, an facere possitis, quod Christus jubet, et credere quod Christus dicit. Deinde an libenter condonetis et remittatis proximo errata, et diligatis propter Christum ; quando enim hoc facitis, tunc digne sumitis.

Qui nunc ita sumit, hic sumit ad vitam æternam; non enim solum ore corporis accipit corpus et sanguinem Christi, sed credit etiam verbis Christi, corpus Christi pro nobis traditum esse, et sanguinem ejus esse pro nobis fusum. Qui autem ita credit, hic etiam edit et bibit corpus et sanguinem Christi spiritualiter. De hoc Christus Johan. vi. dicit, Qui edit carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo. Quando autem in Christo sumus, tunc cæna hac sacrosancta uti possumus, quotiescunque volumus, ut sic magis magisque corroboremur in fide, consolationem accipiamus, quod Christus pro nostris peccatis datus est in precium, quod in nobis sit et maneat, et nos in illo.

Nam cum per baptismum in Christum plantati simus, et in illo manere, corroborari, crescere, et illi conformes fieri debeamus, tunc non convenit, ut tantum dubie opinemur, jam nos constanter in Christo manere, et in fide ac charitate crescere; sed oportet ut certum verbum et opus Dei habeamus, quo nitamur et certificemur, nos augescere spiritualibus incrementis in Christo. Hoc autem in cæna Domini nobis proponitur; nam cum Christus corpus suum in cibum, et sanguinem dat in potum, et sic efficaciter ostendit, se mansurum in nobis, subministraturum robur, et servaturum ad vitam æternam, tum possumus constanter et firmiter statuere, et confidere, quod Christus sit in nobis efficax, et spirituale robur, ac firmitatem daturus sit, ut crescamus, ut non deficiamus, non exarescamus, sed sicut palmites maneamus in vite virentes, habentes succum, et producentes fructum, ne conjiciamur in ignem. Ejuscemodi fides, adhærens verbo Dei, potest consistere in omnibus tentationibus et certaminibus, habet enim pro se verbum et opus Dei.

Et hæc est sententia, et simplex intellectus verborum cænæ Domini; ideo diligenter discite, et quando interrogamini, Quid est sacramentum altaris ? respondebitis, Est verum corpus, et verus sanguis Domini nostri Jesu Christi, sub pane et vino, nobis Christianis ad edendum et bibendum ab ipso Christo institutum. Et si quis præterea interroget, Ubi hoc est scriptum ? respondebitis, Hæc sunt verba, quæ scribunt sancti evangelistæ Mattheus, Marcus, Lucas, et Paulus.

Dominus Jesus, in ea nocte, qua tradebatur, accepit panem, gratias agens, fregit, deditque discipulis suis et dixit, Accipite, edite; hoc est corpus meum, quod pro vobis datur ; hoc facite in mei commemorationem. Similiter accepit et calicem, postquam cænavit, gratias agens, dedit eis et dixit, Bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro vobis et multis effunditur, in remissionem peccatorum. Hoc facite, quotiescunque bibitis, in mei commemorationem.

Et si præterea quis interroget, Ad quid prodest, sic edere et bibere? respondebitis, Id ostendunt hæc verba, Corpus quod pro vobis datur; sanguis qui pro vobis effunditur, in remissionem peccatorum : quod scilicet per hoc sacramentum, remissio peccatorum, vita et salus, per hæc verba promissionis dantur. Ubi enim est remissio peccatorum, ibi etiam est vita et salus.

Quando præterea quis interroget, Quomodo sic edere et bibere corporaliter, tantam efficaciam habet ? respondebitis, Edere quidem et bibere, res tantas non operatur, sed verbum et promissio Dei, corpus pro vobis datum, sanguis pro vobis fusus, in remissionem. Hoc verbum Dei additum est externis signis, tanquam præcipuum in hoc sacramento. Qui credit his verbis, ille habet quod verba promittunt, nempe remissionem peccatorum.

Si quis autem interroget, Qui ergo hoc sacramento utuntur digne ? respondebitis, Jejunia, abstinentia et similia, pertinent ad externam disciplinam. Verum hic digne sumit, qui fidem habet ad credendum his verbis, Corpus pro vobis datum; Sanguis pro vobis fusus in remissionem peccatorum. Qui autem his verbis non credit, aut dubitat, hic sumit indigne. Nam hoc verbum, Pro vobis datum, exigit corda credentia.

Ita, filioli, habetis verum intellectum verborum Christi, et verum usum sanctæ cænæ Domini. Hæc omnia diligenter discite, ut vos quoque suo tempore hoc sacramento digne utamini, et verbis Domini nostri Jesu Christi, de die in diem, firmius adhæreatis, et ita manentes in Christo fructum afferatis ; tum Pater cælestis purgabit vos, ut subinde uberiorem fructum producatis, ut Deus in vobis glorificetur, et fructus vester maneat ; tum tandem accipietis vitam et salutem æternam, et una cum Christo æternam gloriam. Hoc precor det Deus nobis omnibus. AMEN.

LAUS DEO.

« PoprzedniaDalej »