Obrazy na stronie
PDF
ePub

aut inflatus contemnit, hic remissionem peccatorum non inveniet in bonis operibus, variis corporis exerciciis, aut his rebus, ad quas non alligavit, aut per quas eam non promisit Deus. Ergo nolite contemnere, nam est mandatum et ordinatio Dei, et Spiritus Sanctus Dei præsens adest, et efficit, ut hæc fiant et sint nobis ad salutem.

Et hæc est sententia, et simplex intellectus, horum verborum Christi, quæ audistis, ut credamus quicquid vocati ministri ex divino mandato nobiscum agunt, quando manifeste in peccatis deprehensos et palam impænitentes ex ecclesia excludunt, et eos qui agunt pænitentiam, et in viam redeuntes absolvunt, quod hæc omnia adeo rata, firma et certa sint etiam in cælo, quasi ipse Dominus Christus ligaverit et absolverit.

Ergo, pueri, diligenter hæc discite, et quando interrogamini, Quomodo intelligis hæc verba ? respondebitis, Ego credo, quicquid vocati ministri Christi ex divino mandato nobiscum agunt, presertim quando manifeste fagitiosos, et impænitentes, ex cætu Christianorum excludunt, et pænitentes ac resipiscentes absolvunt, quod hæc omnia sint tam efficatia, rata, et certa, etiam in coelo, ac si Christus voce de coelo sonanti absolveret.

Ita habetis originem et fundamentum ministerii verbi, et potestatis clavium, sicut Dominus noster Jesus Christus ordinavit, constituit et tradidit, ut conscientiæ certæ reddantur, se habere remissionem peccatorum, consolationem, et thesauros illos ineffabiles evangelii, quoties his indigemus, ut ita in fide coram Deo firmi perseverare possimus; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; hoc nobis omnibus det misericors Deus. Amen.

[merged small][graphic]

CONTIO. DOMINUS noster Jesus Christus Johan. xv. dicit, Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est, omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet, et omnem ferentem fructum purgabit, ut fructum plus afferat. Jam vos mundi estis, propter sermonem, quem loquutus sum vobis. Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.

Et in his verbis probe nos Christus docet, quomodo justificemur et salvemur coram Deo. Quemadmodum palmes non affert fructum, nisi maneat in vite, ita non possumus esse justi, nisi maneamus in Christo. Et quemadmodum palmes non floret, nec retinet succum, sed exarescit, et in ignem conjicitur, quando resecatur a vite, ita nec nos possumus salvari, sed damnamur, quando a Christo deficimus.

Nunc audistis, filioli, quomodo per baptismum plantamur in Christum, sic ut in ipso habeamus remissionem peccatorum, et simus sicut palmites in vite; et sicut palmites succum et vitam habent ex vite, ut fructum afferant, ita et nos, qui in Christum credimus et baptisati sumus, ex ipso accipimus Spiritum Sanctum, ut justificemur.

Et si contingat nos, per peccatum aut incredulitatem, excidere a Christo, aut propter peccata manifesta excludi e coetu Christianorum, tamen audistis, quomodo per potestatem clavium et absolutionem rursus recipimur, et Christi corpori rursus conjungimur; ut enim justificemur et salvemur, tum oportet plantemur in Christum, et in ipso maneamus.

Ideo nunc sequitur doctrina, quando in Christo sumus, quomodo nos gerere debeamus, ut in illo maneamus et crescamus. Et hæc est institutio, et usus cenæ Domini nostri Jesu Christi. Nam per baptismum renascimur denuo. Per potestatem clavium, et pænitentiam, post lapsum rursus erigimur, quando scilicet post baptismum in peccata prolapsi sumus. Per communionem autem sanctæ cænæ Domini servamur, et corroboramur, ut constanter stare et pugnare adversus peccati impetus, et regni Diaboli possimus.

Ideo, filioli, cum per baptismum plantati sitis in Christum, tum ut in illo constantes manere possitis, tum diligenter discite verba, quibus Dominus noster Jesus Christus cænam instituit, ut ea pulchre recitare, memoriæ affigere, et domi

quoque recitare possitis. Verba Domini hæc sunt.

Dominus Jesus, in ea nocte qua tradebatur, accepit panem, et gratias agens, fregit, dedit discipulis suis et dixit, Accipite et edite, hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur; hoc facite in mei commemorationem. Similiter accepit et calicem, postquam cænavit, gratias agens, dedit illis et dixit, Bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus, novi testamenti, qui pro vobis et multis effunditur, in remissionem peccatorum ; hoc facite quotiescunque bibitis, in mei commemorationem.

Operam autem diligentem dabitis, ut hæc verba Domini non solum recitare possitis, sed et ea probe intelligatis, quid Dominus noster Jesus Christus his verbis voluerit; et quando interrogamini, ut respondere possitis, et suo tempore vestros quoque erudire liberos, sicut vos jam erudimini. Nam quid sit turpius coram Deo et hominibus, profiteri se Christianum, uti sacramentis, et tamen non scire quid sint sacramenta, ad quid instituta sint. Nam et Paulus dicit, 1 Corinth. xi. Qui indigne bibit et manducat, judicium sibi manducat et bibit.

Nunc, filioli, ut verba sanctæ cænæ Domini recte intelligatis, et non ad judicium hoc sacramento utamini, hic discite diligenter, quod verus intellectus et usus cænæ Domini consistit in duabus rebus. Primum ut faciamus quod ipse Dominus jubet ; deinde ut credamus hoc quod promittit. Hoc jam ordine audite et accurate discite.

Primum enim Dominus panem accipit in manum, gratias agit, frangit et dat discipulis, et dicit, Accipite, edite. Similiter et calicem, et dicit, Accipite, bibite. Ideo illis verbis obedire debemus, et facere quod Dominus jubet et mandat. Quanquam enim Christus nullum certum tempus præscribit, quando ad cænam ejus convenire debemus ; deinde etiam nullum certum numerum ponit dierum, quocies in anno hac cæna uti debeamus; tamen sic est sancta et divina voluntas, ut aliquoties hoc sacra

Nobis vero maximum commodum et salus est, alias Dominus non jussisset; nam ipse melius novit, quibus auxiliis, et qua consolatione indigeamus, quam nos ipsi. Ideo si volumus veri esse discipuli Christi, tunc facere debemus, sicut ipse discipulis suis mandat, Accedamus, edamus et bibamus, et non nimium diu absque gravi causa abstineamus.

Deinde de pane dicit, Hoc est corpus meum, et de calice, Hic est sanguis meus. Ideo credere debemus, quod

mento utamur.

vere corpus et sanguis ejus sit; nam Deus est omnipotens, ut in symbolo audistis; ideo omnia potest facere, quæ vult; et vocat ea quæ non sunt, tanquam sint, sicut Paulus dicit; hoc est, quando ipse aliquam rem vocat et nominat, quæ ante non erat, tunc mox fit hoc ipsum, sicut Dominus nominat. Ergo quando accipit panem, et dicit hoc est corpus meum, tum mox ibi est corpus Domini; et quando calicem accipit, et dicit, hic est sanguis meus, tunc mox adest sanguis ejus. Hoc credendum est nobis, si modo volumus esse Christiani.

Et quanquam his periculosis temporibus, quidam erronei homines inveniuntur passim, qui ex mera perversitate nolunt confiteri, quod sit corpus et sanguis Christi, nullam aliam ob causam, nisi quia per cæcam humanam rationem capere non possunt, quomodo hoc fiat; tamen omni studio ab his cavete, ne similes illorum sitis, ne seduci vos paciamini. Nam ejuscemodi homines certe non sunt Christiani, et nunquam didicerunt primum articulum symboli, Deum scilicet esse omnipotentem, quem vos jam, filioli, probe didicistis. Ideo cavete ab his erroribus, et credite hoc, quod Dominus Christus dicit, etiam si hoc ratio humana non capiat ; omnis enim sapientia rationis captivanda est in obsequium Christi, sicut Paulus apostolus docet.

Tertio dicit corpus suum pro nobis traditum esse, et sanguinem pro nobis fusum esse. Hoc quoque credere et confiteri debemus, quod scilicet omnes in peccatis concepti et nati sumus, sicut in decem præceptis, et maxime in ultimis duobus didicimus. Ideo et filii iræ sumus natura, et in æternum damnaremur, nisi Christus nos per suam sanctam passionem redemisset; nam ipse pro nobis homo factus est, et omnia pro nobis fecit, quæ nos facere debebamus, et non poteramus; id est, legem pro nobis implevit, et omnem illam crucem tulit, quam nostris peccatis promeriti eramus; et sanguinem suum pro nobis fudit, ut peccata nobis remittantur: hæc omnia firmiter

N

« PoprzedniaDalej »