Obrazy na stronie
PDF
ePub

quicunque baptisati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptisati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum, in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis, per gloriam patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.

Et hæc est sententia, et simplex intellectus verborum, illius sancti baptismi; nempe ut agnoscamus nos esse peccatores; remissionem peccatorum petamus; ad ferendam crucem Christi, omne genus afflictionis, adeoque ad perferendam mortem consentiamus, ut tandem perfecte liberemur a peccato. Ideo odisse debemus peccatum, et summa dimicatione reluctari peccato. Deus autem remittit nobis peccata, et donat nobis Spiritum Sanctum, impertit nobis (cogitate quantæ hæ res sint) justiciam, dilecti filii Christi; imponit nobis crucem et afflictiones, ad mortificationem quotidianam veteris Adam et peccati. Hoc firmiter credamus, et patienter feramus crucem et tentationes, tunc salvabimur.

Ideo, filioli, hæc diligenter discite, et quando interrogamini, Quid est baptismus? tunc respondebitis, Baptismus non est tantum simplex aqua ; sed est aqua inclusa et conjuncta verbo Dei, et pacto promissionis Dei. Et hæc sunt verba, quibus Dominus noster Jesus Christus instituit baptismum, Matthæi ultimo; Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Quando interrogamini, Ad quid prodest baptismus ? respondebitis, Operatur remissionem peccatorum, liberat e regno Diaboli et a morte, et confert vitam et salutem æternam omnibus, qui credunt verbis his Christi, et promissioni Dei, quæ sunt Marci ultimo; Qui crediderit, et baptisatus fuerit, hic salvus erit; qui non crediderit, hic condemnabitur.

Tertio, si quis interroget, Quomodo aqua res tantas potest efficere? respondete, Certe aqua hoc non efficit; sed verbum Dei, quod inditum et conjunctum est aquæ,

et fides quæ verbo Dei credit. Nam sine verbo Dei aqua est aqua, et non est baptismus, sed addito et conjuncto verbo Dei vivi, jam est baptismus, aqua mirifice salutaris, lavacrum regenerationis, per Spiritum Sanctum, sicut Paulus ad Titum, cap. iii. dicit; Per lavacrum regenerationis, et renovationem Spiritus Sancti, quem effudit in nos opulenter, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati illius gratia hæredes simus vitæ æternæ, &c.

Quarto, si quis interroget, Quid ejuscemodi baptismus aquæ significet? respondete, Significat veterem Adam quotidie per veram contritionem debere in nobis mortificari, cum omnibus peccatis et malis cupiditatibus, ut rursus emergat e morte, et conresuscitatus Christo novus homo sit, nova creatura, et in Deo ac coram Deo, in justicia et sanctitate in æternum vivat; sicut Paulus, Rom. vi. dicit; Quotquot baptisati sumus, Christo consepulti sumus in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit, per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.

Ita habetis, optimi filioli, sententiam et intellectum, quid sibi velint verba baptismi, per quem renascimur, et renovamur ad vitam æternam. Hæc diligenter discite, et Deo agite gratias, quod vos ad hanc tantam communionem amplitudinis gratiæ in Christo vocavit, et baptismum vita pia exprimite; et summæ consolationi in vita simul et morte baptismus vobis esse debet. Nam per baptismum insuti sumus morti Christi; ideo non potest nobis peccatum, mors aut infernus nocere, sed omnia hæc vincemus per fidem, sicut ipse Christus devicit, et ita per hanc renascentiam perveniemus in regnum Dei et vitam æternam. Hoc det nobis omnibus Deus. Amen.

[merged small][graphic][merged small]

PAULUS apostolus (filioli) ad Rom. x. cap. inquit, Qui invocaverit nomen Domini, hic salvus erit. Postea in hunc modum illam contionem pertexit; Quomodo autem invocabunt nisi credant? quomodo autem credent nisi audiant? quomodo audient sine prædicante? quomodo prædicabunt nisi mittantur? Et his quidem verbis, Paulus clare indicat, quod nemo vere potest invocare Deum, nisi credat ; et quod nemo in Deum vere credere potest, per suas proprias cogitationes, sed oportet ut audiat verbum, quod ab aliis docendum est; ex nobismetipsis non scimus, quid credere debeamus. Ad hæc, nemo cum fructu prædicare potest, nisi vocetur et mittatur. Ut enim cum fructu prædicetur verbum, oportet ut Dominus Deus cooperetur suo Spiritu Sancto. Deus autem nihil operatur per prædicatores, quos ad prædicandum non misit. Ideo Paulus dicit, Quomodo prædi

cabunt nisi mittantur?

Nihil autem prodest nobis auditus verbi, nisi credamus; qui enim non crediderit, condemnabitur. Nunc

contionibus aut verbo non possumus credere, nisi certi simus, quod Deus mandavit, ut in hunc modum nobis prædicetur; alias semper dubitaremus, et cogitaremus, Quis scit, an hoc verum sit, quod ex concionatore audio? tamen Deus non mandavit ei, ut sic doceret : et ut maxime verum sit, quis scit, an Deus nobiscum etiam velit ita operari, sicut ille concionatur? forsan cum aliis posset ita operari, et prorsus nihil ejusmodi nobiscum.

Hæc dubitatio, in hora tentationum, omnes exerceret animos, nisi certo sciremus, quod Dominus noster Jesus Christus, ministros et concionatores, qui nobis prædicant, et sacramenta porrigunt, ipse instituisset, et eis mandasset, quid nobis nomine et loco Dei dicere, et quomodo nobiscum agere debeant. Ideo vocavit eos et misit, et præterea addit promissionem insignem, Matth. xvi. Quæcunque ligaveritis super terram, ligata erunt et in cœlis; quæcunque solveritis super terram, soluta erunt et in cœlis. Ut firmiter credamus, verum esse verbum, quod nobis prædicarent, et quod ita fiet nobis, sicut ex mandato Dei nobis annunciant, modo id credamus.

Ut nunc omnia, quæ Deus per suos ministros vobis prædicat et promittit, firmiter credere possitis, et ita per fidem salvari, tunc diligenter discite, filioli, verba Domini nostri Jesu Christi, in quibus suis ministris ejusmodi mandatum dedit; et ea hic recitate ordine, ut in memoria retineatis, ut et domi ea recitare possitis. Verba Christi hæc sunt, Joan. xx. cap.

Dominus Jesus insufflavit, et dixit, Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.

Dabitis autem operam, filioli, ut et hæc verba non solum recitare possitis, sed et probe intelligatis, quid Dominus noster Jesus his verbis velit, ut de hoc interrogati respondere possitis, et suo tempore vestros liberos etiam docere. Quid enim turpius sit coram Deo et hominibus, quam si profitearis te Christianum, et tamen non scias,

ubi et quomodo Christus mandavit prædicari fidem, et remissionem peccatorum? cum tamen Christianus nihil credere debeat, nisi certus sit, Dei mandatum aut verbum esse.

Ut autem, filioli, hæc verba Christi recte discatis intelligere, tum primum animadvertite, quod Dominus noster Jesus Christus, cum initio inciperet concionari, suosque duodecim discipulos eligeret et vocaret Marci, iii. Lucæ, vi. Lucæ, x. postea misit adhuc septuaginta, et dedit eis potestatem prædicandi evangelii. Et cum per passionem et mortem ex hoc mundo exiturus esset, patrem cœlestem pro ipsis oravit, et pro omnibus, qui per verbum eorum credituri essent, ut Johan. xvii. describitur; Nunc nihil dubium est, Christum hoc, quod a Patre cœlesti suo petiit, impetrasse. Ideo et omnes sunt salvati, quotquot crediderunt verbo discipulorum Christi, perinde ac si ipsum Christum audissent, et ei credidissent.

Postea apostoli aliis piis et sanctis hominibus mandarunt ministerium verbi, presertim his locis, ubi jam erant Christiani, et indigebant contionatoribus, et apostoli tamen apud eos manere non poterant. Nam ipsi obambulabant longe lateque per orbem, et studebant in aliis quoque locis propagare evangelium. Ubi nunc inveniebant pios homines, idoneos ad ministerium verbi, illis imponebant manus, et impertiebant eis Spiritum Sanctum, sicut a Christo ipsi eundem Spiritum, ad hoc ministerium obeundum, acceperant. Illi tum erant veri et vocati ministri Dei, non aliter atque ipsi apostoli; sicut Paulus in Epistola ad Timotheum hoc clare ostendit.

Atque sic ministerium verbi (quod Dominus noster Jesus Christus ipse instituit) transmissum est ad posteros, per impositionem manuum, et communicationem Spiritus Sancti, usque in hanc horam. Et hæc vera est apostolica consecratio, ordinatio et unctio, qua consecrandi sunt sacerdotes, inde ab initio, quæ et in ecclesia manebit usque

« PoprzedniaDalej »