datus Spiritus Sanctus, qui nos justificat, ad bonum excitat, animosque nostros movet. Ideo, filioli, quando homo baptisatur, nihil aliud est, quam quod ibi fatetur se esse peccatorem natum, peccatum sibi dominari, sic, ut ex sese bonus et justus fieri non possit. Ideo venit ad baptismum, et quærit ibi auxilium, et consilium petit. Primum quod Deus velit remittere ei peccata; deinde quod velit eum liberare a peccato, sicut medicus sanat ægrotum a morbo. E contra ipse Deo promittit et jurat, quod peccato totis viribus vult resistere, libenter ferre crucem, mortificationem, per omnes illas afflictiones, quas Deus ei imponat, adeoque etiam tandem mori, ut perfecte sanetur et liberetur a peccato. Deus enim remittit nobis peccata per fidem; verum per afflictiones et mortem prorsus tollit peccata; sicut Petrus testatur, et dicit, 1 Pet. iv. Qui patitur aut affligitur in carne, desinit a peccatis. Et Paulus, Rom. vi. Qui mortuus est, justificatus est a peccato. In hunc modum corda et animos affectos esse oportet, quibus acceptus baptismus affert fructum. Cum ergo omnes baptisati sitis, tum videte, ut in tali confessione et proposito maneatis, et ex corde confiteamini coram Deo, vos esse peccatores; doleat hoc vobis, et orate Deum, ut liberare et mundare velit a peccato. Cavete a relapsu ad peccatum, ne peccatum vos delectet, et volentes peccetis; pii et sancti estote, libenter ferte afflictiones, quas Deus vobis imponit. Si huic verbo obedieritis, tum efficax in vobis erit baptismus, et Deus operabitur in vobis per Spiritum suum, et perficiet in vobis omnia, quæ per baptismum in vobis cœpit. E contra et hic diligenter discite, filioli, quod Deus nobiscum per baptismum operetur; nam baptismus non est simplex aqua solum, sed est aqua Dei, in verbo Dei efficax, et signum pacti divini. Ergo et in nobis operatur omnia, ad quæ Deus eum instituit; nam Dominus Christus dicit, Ite et docete omnes gentes, baptisate eas, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, sicut audistis. Propter hoc tantum mandatum, quod ex Deo est e cœlo, baptismus efficaciter operatur in nobis, ut opus Dei; nam baptisamur in nomine Dei; hoc perinde est, ac si ipse Deus baptiset nos. Ergo non debemus solum respicere illam aquam, sed Deum, qui baptismum aquæ instituit, et in suo nomine fieri jussit. Nam ipse est omnipotens, et potens in nobis operari, per baptismum, omnem illam magnam efficatiam, et abolitionem peccati, ad quam eum instituit; etiam si nostra humana ratio id non assequatur. Ergo diligenter hic discite, quantos thesauros nobis Deus in baptismo offert et communicat. Nam primum, in baptismo remittuntur nobis peccata, sicut Petrus in Actis dicit; Baptisetur unusquisque ad remissionem peccatorum. Secundo, datur nobis Spiritus Sanctus, qui dilectionem Dei in nostris cordibus diffundit, ut mandata Dei servare possimus; sicut etiam Petrus testatur, et dicit in Act. ii. Baptisetur unusquisque in nomine Christi, tunc accipietis donum Spiritus Sancti. Tertio, donatur nobis justicia Christi et tota communicatur nobis, ut tanquam nostram eam habeamus, et hac induamur, quasi ipsi fecissemus justiciam; ut Paulus ad Gal. iii. docet, et dicit, Quotquot in Christum baptisati estis, Christum induistis. Quarto, per baptismum una cum Christo morimur, et consepelimur in mortem, ut una patiamur et moriamur, sicut Christus passus est. Nam qui baptisatur, hic dat fidem, se Christo commoriturum esse, ut moriatur veteri Adam et peccato. Et quem Deus baptisat, huic etiam promittit communionem mortis et passionis Christi; et impertit ei, ut illius jam afflictiones sint sanctæ et utiles, sicut passio Christi, et non damnabiles, sicut passio Judæ et aliorum impiorum. Ex his nunc pulchre intelligitis, filioli, quare baptismus sit lavacrum regenerationis, et quomodo in baptismo nascimur denuo, et novæ creaturæ efficimur in Christo. Nam qui est peccator, hic cogitur exhorrescere iram Dei, et æternam damnationem; atque ita neque pacem neque quietem in sua conscientia habet. Quando autem in baptismo remittuntur ei peccata, et ipse credit promissioni Dei, tunc per fidem justificatur, habet pacem cum Deo, læta et hilari est conscientia, certo confidens, Deum non amplius irasci, neque se propter peccata damnandum Hæc autem omnino magna et mirifica mutatio et renovatio est interioris hominis, quæ nullius creaturæ viribus alias fieri potest. esse. Ad hæc, quicunque est peccator, etiam servus est peccati, venundatus sub peccatum, nec facit hoc quod vult bonum, sed quod non vult malum, hoc facit; sicut Paulus ad Rom. vii. conqueritur, nec seipsum a peccato liberare potest. Quando autem in baptismo datur ei Spiritus Sanctus, tunc Spiritus ille Sanctus diffundit dilectionem Dei in cor ejus, ut mandata Dei aliquatenus implere possit; liberat eum a tyrannide peccati; dat ei robur novum, vim luctandi adversus peccatum, et fortiter resistendi peccato. Atque hæc tunc omnino magna mutatio et renovatio est interioris hominis. Et hoc quidem, filioli, pro certo sciatis, et firmiter credite, nullius Judæi aut Turcæ puerum, qui non est baptisatus, habere Spiritum Sanctum, neque intelligere posse verbum Dei, nec esse sanctum aut justum coram Deo. Ergo Deo, ex toto corde gratias agetis, quod vos per parentes vestros perduxit ad baptismum. Quando amatis evangelium et Christum, quando creditis in nomen Christi, et evangelium libenter auditis, tum certum est, quod per evangelium accepistis Spiritum Sanctum. Præterea, is qui est peccator, etiam si habet Spiritum Sanctum, qui adjuvat eum in lucta adversus peccatum, tamen nonnunquam succumbit, et relabitur rursus in pec catum. Et etiamsi sæpe vincat peccatum, tamen hæc magna est imperfectio, quod invitus abstinet a peccato, et quod durum ac molestum est ei hoc certamen. Ergo semper est in periculo, ne superetur a peccato; et ut maxime resistat, tamen metuit ne illa justicia et obedientia infirmior et imperfectior sit, quam ut coram judicio Dei possit consistere. Sicut et re vera, nullus sanctus cum sua propria justicia, coram judicio Dei consistere potest. Quando autem in baptismo donatur et imputatur ei justicia Christi, tunc ab illis periculis omnibus liberatur; nam scit se Christum induisse, et suam infirmitatem et imperfectionem contectam ac vestitam esse perfecta justicia et sanctitate Christi. Ideo de cætero non confidit in sua justicia, sed in solo Christo, et non tristatur nec dubitat propter suam imbecillitatem, sed letatur de communicata justicia Christi. Hic iterum omnino maxima et cœlestis mutatio et renovatio est interioris hominis. Et postremo, quando quis est peccator, tunc dubitat, trepidat, et impatienter et cum pavore fert crucem, in omni tentatione et afflictione. Quando ergo irruunt repente tentationes, tunc cogitat Deum irasci, et velle propter peccatum rejicere ac damnare, hic temporaliter, et in futuro æternaliter. Ideo afflictiones et crucem, neque viriliter, neque patienter ferre potest. Quando autem in baptismo in similitudinem mortis Christi consepultus est, et habet hanc promissionem, quod Christus sanctificavit crucem et mortem, sic ut omnis crux et mortificatio jam non sit noxia, sed utilis et salutaris, ad expurgandum peccatum, ad vitam æternam, tunc redditur patiens et lætus in cruce, et lætatur ac gloriatur in afflictionibus. Hæc jam iterum magna mutatio est interioris hominis. Et hi novi affectus, et spirituales motus, sunt in animis renatorum, incogniti mundo. Et quando ita credentes in illa fide perseverant usque ad finem, tunc M Deus suscitabit eos a mortuis, ut induant immortalitatem, in æterna vita cum Christo vivant. Et tunc quidem prorsus abolito peccato et regno mortis, perfecte sancti et justi erimus, in corpore et anima. Ideo et Dominus Christus in evangelio resurrectionem mortuorum etiam vocat regenerationem. Hoc totum operatur baptismus in nobis, quando credimus. Ideo et Christus dixit, Qui crediderit et baptisatus fuerit, hic salvus erit; qui autem non crediderit, hic condemnabitur. Ideo, filioli, diligenter discite fructum et efficaciam baptismi; operatur enim remissionem peccatorum, liberat a morte et potestate Diaboli, dat salutem et vitam æternam, omnibus qui credunt, sicut verba promissionis so nant. Verum si quis dicat, Quomodo aquula hæc potest res tantas operari? respondeo, Aqua profecto non facit hæc, sed verbum omnipotens Dei, quod annexum et conjunctum est aquæ, et fides quæ verbum Dei apprehendit. Nam sine verbo Dei, aqua est aqua, et non est baptismus; verum addito et adjuncto verbo Dei viventis, est lavacrum regenerationis, et baptismus aqua vivifica æternæ salutis, balneum animarum in Spiritu Sancto, sicut Paulus ad Titum, cap. iii. dicit; Secundum misericordiam suam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, hæredes simus vitæ æternæ. Certus sermo. Dabitis autem operam, pueri, ut vita etiam exprimatis hoc, quod in baptismo promisistis, et ea, quæ baptismus significat. Baptismus enim et illa immersio significat, veterem Adam, per quotidianam contritionem et pœnitentiam, cum omnibus peccatis et malis affectibus debere mortificari; et per renovationem Spiritus Sancti debere nos emergere, nova quadam vita conresuscitari Christo, ut novus homo, in justicia et veritate coram Deo, in æternum vivat, sicut Paulus ad Roma. vi. dicit; Quia |